Quæstio 2
Secundo quæritur, An appropriatio Augustini sit apta, quum dicitur : In Patre est unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu Sancto unitatis et æqualitatis connexio.
Videtur quod non. Primo, quia jam supra contentum est, quod Spiritus Sanctus est unitas seu unio Patris ac Filii : ergo Spiritui Sancto approprianda est unitas. — Secundo, quia in Patre est major pluralitas notionum quam in Filio aut Spiritu Sancto, in Filio quoque major quam in Spiritu Sancto, imo in Spiritu Sancto non est nisi una relatio unaque notio : ergo unitas approprianda est ei. — Tertio, similitudo præsertim est de imaginis ratione, et magis quam æqualitas : ergo similitudo potius quam æqualitas approprianda est Filio, qui proprie est imago. — Quarto, ens et unum convertuntur; sed ens non appropriatur : ergo nec unum. —
Ad hoc Thomas respondet : Unitas quantum ad id quod positive aliquid dicit, habet rationem principii, secundum quod unitas est principium numeri : sicque similitudinem habet cum duabus proprietatibus Patris, videlicet cum paternitate, qua dicitur principium Filii, et cum communi spiratione, qua simul cum Filio est principium Spiritus Sancti. Sed prout ratio unitatis consistit in negatione, sic negat divisionem, et per consequens compositionem præexsistentem : sicque negat rationem principii eam integrantis, quoniam ea in quæ res dividitur, sunt principia integrantia ipsam. Et sic unitas similitudinem habet cum innascibilitate, sicut æternitas, ut ait Magister. Æqualitas quoque appropriatur et convenit Filio secundum proprium suæ processionis modum, ut patet in cunctis personalibus nominibus Filii. Ex hoc nempe dicitur Filius, quod eamdem et æqualem recipit naturam quam generans habet ; imago item et verbum perfectum, in sua ratione includunt æqualitatem. Sic et nexus appropriatur Spiritui Sancto ex modo suæ processionis, in quantum est amor Patris et Filii, quo uniuuntur; atque connectit nos Deo in quantum est donum et caritas. Itaque unitas sumpta absolute, secundum quod habet rationem principii, Patri appropriatur; sed sumpta pro unione plurium in uno amore, attribuitur Spiritui Sancto. Porro nexus seu connexio amoris, est proprium Spiritus Sancti : sed quia quæcumque conveniunt in aliquo, dici possunt connexa in illo; hinc connexio absolute dicta, non nisi convenientiam quamdam importat, sicque est appropriatum, non proprium Spiritus Sancti. Hæc Thomas in Scripto.
Circa hæc loquitur Petrus : Tres sunt primæ generales intentiones seu rationes, videlicet unum, verum, bonum. Bonitas appropriatur Spiritui Sancto, veritas Filio, unitas Patri. Unum vero dupliciter capitur. Primo, ut convertibile est cum ente : et sic non est in aliquo genere determinato, sed circuit omne genus, ut ens. Secundo, ut est principium numeri : et sic est in quantitatis prædicamento. Utroque autem modo appropriatur Patri : primo, ratione primitatis, in quantum est una generalium rationum primarum; secundo, in quantum est principium numeri : nam omnis multitudo a Patre tanquam a principio primo profluxit. Quamvis vero unum et ens convertuntur, tamen formaliter distinguuntur : quia ens dicitur absolute, unum autem in comparatione ad alia, a quibus distinguitur, et quibus connumeratur.
Insuper æqualitas Filio appropriatur. Quamvis enim æquale sit relativum æquiparantiæ, et ob hoc utrique extremo æqualiter competat prout dicit respectum solum, non motum ad illum, plus tamen appropriatur proprio Filii, quod est imago. Rursus, in Filio est summa et prima æqualitas ad Patrem quoad actus essentiales et notionales, non in Spiritu Sancto.
Concordia vero præsupponit quamdam pluralitatem. Solum autem Spiritum Sanctum præcedit secundum intellectum pluralitas, puta dualitas Patris ac Filii : idcirco concordia appropriatur Spiritui Sancto. Denique Spiritus Sanctus est proprie amor spiratus. Concordia vero in creaturis est effectus amoris : et sic convenientiam specialem habet cum amore, qui est proprium Spiritus Sancti. Triplex demum concordia ponitur inter Patrem et Filium. Una in essentiali amore, qui est divina essentia. Hæc concordia communis est tribus personis, sed appropriatur Spiritui Sancto propter assimilationem cum proprio ejus, sicut et caritas. Secunda Patris et Filii concordia, est in amore notionali, scilicet in communi spiratione : quæ est propietas Patris et Filii; nec est appropriabilis Spiritui Sancto, quia non convenit ei, imo est relatio opposita ei seu ejus relationi. Tertia concordia, est in amore personali, puta in Spiritu Sancto. Hæc propria, non appropriata, dicitur Spiritui Sancto, quoniam ipse est illa. — Si autem objiciatur, quod secundum Apostolum, Filius est pax nostra, qui fecit inter Patrem et inter mortales concordiam :1 ergo Filio appropriatur concordia. Dicendum, quod verum est, loquendo de concordia humana ad Deum. — Hæc Petrus. Concordat Richardus.
At vero scripta Alberti hic consonant Thomæ : imo quæ Albertus scribit obscurius, Thomas expressit lucidius.
Udalricus vero de his scribit in Summa sua, libro tertio, satis prolixe, nec vacat omnia recitare : concordat tamen dictis atque dicendis.
Bonaventura vero hic protestatur: Quemadmodum appropriatio Hilarii est ad explicandum personarum originem, ita hæc Augustini ad exprimendum ordinem personarum. Quum ergo persona Patris sit prima ante quam non est alia, et quæ non est ex alia; ideo ei appropriata est unitas, quæ est prima in numero, et ante quam nihil est in numero. Et quia persona Filii est secunda, Patrem plenarie repræsentans, convenit ei æqualitas ratione ordinis; et etiam ratione primæ atque perfectæ associationis, quæ primo intelligitur in Filio, quum sit secunda in summa Trinitate persona. Quumque Spiritus Sanctus sit tertia in Trinitate persona, appropriatur ei concordia, quæ ponit duos concordabiles et tertium concordantem : ideo primo incipit concordia, ubi primo intelligitur tertia oriri persona. Sicque dicitur concordia, quia distinctos connectit : quod convenit Spiritui Sancto secundum rationem suæ emanationis; Filio autem secundum rationem mediationis, quoniam mediator est Dei et hominum per naturam assumptam.2 Hæc Bonaventura. — Concordant Durandus et Thomas de Argentina.
Præterea Alexander : Unitas, inquit, appropriatur Patri duplici ratione : prima, quoniam sicut Pater non est ab alio, ita nec unitas; secunda, quoniam sicut Pater genuit Filium unum, sic unitas per se multiplicata non generat nisi unitatem. —
Æqualitas autem appropriatur Filio triplici ratione. Primo, quoniam æqualitas non potest esse nisi sint duo: Filius autem est qui primo intelligitur esse post Patrem. Secundo, quia omnis inæqualitas per æqualitatem reducitur ad unitatem: æqualitas namque est principium in proportionibus, sicut unitas in numeris. Quoniam ergo rationalis creatura reconciliatur Patri per Filium, Patri autem attribuitur unitas, inæqualitas vero rationali creaturæ ratione culpæ; hinc Filio appropriatur æqualitas tanquam medio reductionis creaturæ ad Patrem. Tertio, quia primo in Filio intelligitur æqualitas, et primo accipit eam et dat: sed Spiritus Sanctus non accipit eam primo, nec dat eam alicui divinæ personæ. — Porro concordia attribuitur Spiritui Sancto ratione quadruplici. Prima est, quoniam ipse est signum connectionis Patris et Filii. Secunda, quoniam ipse unus exsistens, est simul a Patre et Filio, qui conveniunt et uniuntur in eo tanquam in communi germine suo. Tertia, quia procedit ab eis secundum quod unum sunt, atque secundum unam notionem, quæ est communis spiratio. Quarta, quia Spiritui Sancto adscribitur conservatio totius boni ac esse. — In Patre ergo origo est unitatis, in Filio inchoatio pluralitatis, in Spiritu Sancto consummatio Trinitatis. Hæc Alexander.
Ex his patet pro maxima parte instantiarum solutio: quia ad primam dicendum, quod unitas prout appropriatur Patri, ipsaque unitas, vel potius unio, quæ appropriatur Spiritui Sancto, diversimode accipiuntur. — Ad secundam, quod omnia quæ sunt in Patre, sunt substantialiter idem quod Pater, nec una persona divina est minus simplex quam alia. — Ad tertiam Thomas respondet, quod sicut æqualitas appropriatur Filio, ita et similitudo. Sed Augustinus ponit æqualitatem, quoniam in divinis similitudo includit æqualitatem, non econtra. Quum enim in divinis non sit quantitas nisi virtutis, quæ fundatur in aliqua forma, sequitur quod quæcumque conveniunt in quantitate virtuali, conveniunt in forma, et ita, si sunt æqualia, oportet quod sint similia; non autem econtra, quia æqualitas privat excessum, quem non privat similitudo: quoniam duo quorum alter est albior alio, sunt similes in albedine, non æquales. Cetera patent.
Est insuper alia appropriatio, qua secundum Augustinum, Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto benevolentia, ut tactum est supra.3
Cujus appropriationis plures rationes assignat Antisiodorensis in Summa sua, libro primo. Quarum una præhabita est, utpote ad removendum carnalis imaginationis errorem, videlicet ne Pater ex antiquitate putetur infirmior, Filius ex productione insipientior. Secunda ratio est, quoniam sicut ex Patre profluit Filius, et ex utroque Spiritus Sanctus; sic ex potentia oritur sapientia, et ex ambabus botana voluntas, quæ est animæ bonitas. Ex intellectuali equidem potentia sapientia nascitur. Tertia, quia viderunt philosophi quod sine intellectu non est beatitudo, et quod in intellectu potissime beatitudo consistit: quumque Deus beatissimus sit, posuerunt eum summam intelligentiam esse. Viderunt quoque quod nullius rei sine socio sit jucunda possessio, posuerunt etiam summum intellectum ab æterno socium habuisse, quem vocaverunt Νοῦν et Verbum Patris ac Filium Dei. Et hæc ratio specialiter tangit cur Filio sapientia approprietur. Quarta est, quoniam Filius est Verbum, ars et imago, rationaleque speculum Patris, in quo cuncta videntur. Et quia per intellectum procedit a Patre, attributa ad intellectum pertinentia, ut sapientia, veritas, ars, ratio, idea, ei appropriantur. Hæc Antisiodorensis.
Qui denuo ait ibidem: Quamvis secundum Ambrosium, idem sit quod ait Apostolus, Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia;4 tamen secundum Augustinum, per verba ista notatur distinctio personarum : quia secundum Augustinum, ex ipso dicitur propter Patrem; per ipsum, propter Filium; in ipso, propter Spiritum Sanctum. Ambrosius autem respectum habuit ad proprietatem, non ad appropriationem : ideo propter id quod significant voces, dixit quod tria illa sint idem. Nihilo minus quantum ad appropriationem, connotantur distincta. Nam quantum ad proprietatem, significant tres istæ præpositiones causalitatem quam habent tres personæ ad creaturas : sed quantum ad appropriationem, hæc præpositio ex præter causalitatem significat auctoritatem primam, quæ soli convenit Patri; similiter præpositio per præter causalitatem significat subauctoritatem, quæ est in Filio respectu Patris; præpositio vero in significat conservationem in esse, quæ ad Dei pertinet bonitatem, quæ appropriatur Spiritui Sancto : sicque quod dicitur in ipso, Spiritui Sancto appropriatur. Et ita non sunt idem hæc tria. Sed quantum ad significationem præpositionum secundum quam per præpositiones non significatur nisi causalitas, idem sunt : quia de qualibet divina persona dici sigillatim potest, quod ex ipsa, per ipsam, et in ipsa sunt omnia.
Porro quum dicitur, Omnia sunt ex Patre per Filium, præpositio per notat subauctoritatem in Filio respectu Patris, et causalitatem in Filio respectu creaturarum. Unde quod dicitur, Omnia sunt ex Patre vel a Patre per Filium, tantum est dicere, Pater omnia operatur per Filium; et quod præpositio per notat hic subauctoritatem secundum consuetudinem sacræ Scripturæ. Quoties enim præpositio per construitur cum verbo transitivo, notat auctoritatem secundum consuetudinem Scripturarum. Verumtamen secundum communem usum loquendi, præpositio per juncta verbo transitivo, potest notare tam auctoritatem quam subauctoritatem. Propter quod ambæ hæ conceduntur, Servus operatur per dominum suum; et, Dominus operatur per servum suum. — Hæc Antisiodorensis.
Ægidius demum de præinductis materiis scribit multum prolixe, concorditer tamen ad præinducta. Cujus scripta in dictis atque dicendis virtualiter continentur : nam et appropriationes SS. Augustini et Hilarii præhabitis modis interpretatur.
Thomas vero de Argentina : De attributis, inquit, dupliciter loqui contingit. Primo, secundum rem : sicque omnino sunt unum et idem, nec appropriantur. Secundo, penes propriam rationem eorum : et sic quædam appropriantur, quædam non. Appropriatio quippe non aliud est quam specialis attributio ratione alicujus conformitatis cum proprio alicujus personæ. Hanc appropriationem habet consuetudo Scripturæ, quæ opera manifestativa potentiæ attribuit Patri; opera vero manifestativa sapientiæ, Filio; et manifestativa bonitatis, Spiritui Sancto. — Denique appropriationem Hilarii appropriantis Patri æternitatem, Filio pulchritudinem, Spiritui Sancto usum, Augustinus exprimit aliis verbis, approprians Patri unitatem, quia a nullo est, et alia cuncta ab ipso; Filio æqualitatem, quia perfecta imago est Patris; Spiritui Sancto unitatis et æqualitatis connexionem, quum sit amor amborum. — Est item appropriatio quarta, qua Patri adscribitur ratio principiandi et originandi, quum ipse sit summe primum principium; Filio autem ratio exemplandi, quoniam summe pulchrum et sapientiale principium; Spiritui Sancto ratio faciendi vel conservandi, quoniam ipse est summe bonum atque proficuum. Hæc Thomas de Argentina.
Præterea de universis appropriationibus istis et distinctionibus earumdem, pulchre loquitur in prima parte Summæ S. Thomas : Intellectus (inquiens) noster, qui ex creaturis in cognitionem manuducitur Dei, considerat Deum secundum modum quem ex creaturis assumit.5 In consideratione autem rei creatæ quatuor per ordinem nobis occurrunt. Primo namque consideratur res absolute, in quantum est ens quoddam. Secunda consideratio rei est in quantum est una; tertia, prout est efficax seu habens virtutem ad operandum; quarta, secundum habitudinem ejus ad alia. Conformiter quadruplex consideratio ista circa Deum nobis occurrit; atque secundum primam considerationem, qua consideratur Deus absolute secundum esse suum, sumitur appropriatio Hilarii, secundum quam æternitas appropriatur Patri, species Filio, usus Spiritui Sancto. Æternitas quippe in quantum significat esse non principiatum, similitudinem habet cum proprio Patris, qui est principium sine principio. Species autem seu pulchritudo similitudinem habet cum propriis Filii. Ad pulchritudinem enim tria exiguntur. Primum est integritas seu perfectio rei: diminuta namque sunt turpia. Secundum est proportio seu consonantia debita; tertium, claritas seu vividus color. Quantum ad primum horum, species similitudinem habet cum proprio Filii in quantum est Filius habens in se vere et perfecte naturam Patris. Quantum ad secundum, similitudinem habet cum proprio Filii in quantum Filius est imago Patris expressa: imago etenim dicitur pulchra dum perfecte rem repræsentat, quamvis turpem. Quantum ad tertium, convenit cum proprio Filii secundum quod Filius est Verbum, quod est lux ac splendor intellectus. Usus vero similitudinem habet cum propriis Spiritus Sancti (ut jam supra expositum est). Essentia vero et operatio non dicuntur appropriata, quoniam in ratione eorum ob suam communitatem non invenitur aliquid similitudinem habens cum propriis personarum. — Secundo consideratur Deus ut unus, et sic Augustinus Patri appropriat unitatem, Filio æqualitatem, Spiritui Sancto concordiam seu connexionem. Quæ tria unitatem important differenter. Nam unitas dicitur absolute, non præsupponens aliud aliquid: ideo appropriatur Patri, qui nullam præsupponit personam, quia a nullo est. Æqualitas autem importat unitap. 312 et s. tem in respectu ad alterum: quia æquale vocatur quod habet unam quantitatem cum alio. Idcirco æqualitas appropriatur Filio, qui est principium de principio. Connexio vero importat unitatem aliquorum duorum: hinc appropriatur Spiritui Sancto, qui est a duobus. — Juxta tertiam considerationem, qua consideratur Deus ut virtutem sufficientem ad causandum in se habens, sumitur tertia appropriatio, scilicet potentiæ, sapientiæ, et bonitatis. Quæ appropriatio fit secundum rationem similitudinis, si consideretur quid in divinis exsistat personis; et secundum rationem dissimilitudinis, si consideretur quid sit in creaturis. Potentia quippe habet rationem principii, sicque similitudinem habet cum Patre cœlesti; sed deficit quandoque patri terreno ob senectutem. Sapientia similitudinem habet cum Filio cœlesti in quantum est Verbum, quod aliud non est nisi conceptus sapientiæ; deficit autem sapientia interdum filio terreno ob temporis paucitatem. Bonitas demum quum sit ratio et objectum amoris, similitudinem habet cum Spiritu divino in quantum Spiritus ille est amor; sed repugnantiam habere videtur ad spiritum terrenum secundum quod spiritus ille importat violentiam quamdam et impulsionem, juxta id Isaiæ:6 Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Virtus autem appropriatur Filio atque Spiritui Sancto, non prout virtus dicitur potentia rei, sed prout interdum virtus vocatur id quod a potentia rei procedit, prout dicimus aliquod factum virtuosum esse virtutem agentis. — Insuper juxta quartam considerationem, prout consideratur Deus in habitudine ad suos effectus, sumitur appropriatio illa: ex quo, per quem, et in quo. Hæc enim præpositio ex importat quandoque habitudinem causæ efficientis, quæ convenit Deo ratione suæ activæ potentiæ: unde appropriatur Patri, sicut potentia. Sed præpositio per designat aliquando mediam causam: secundum quod faber operari dicitur per martellum. Et ita ly per quem non est appropriatum, sed proprium Filii, juxta illud Joannis: Omnia per ipsum facta sunt: non quod Filius sit instrumentum, sed quoniam est principium de principio. Interdum vero per quem designat habitudinem formæ per quam agens operatur: sicut artifex operatur per artem suam. Sicque sicut sapientia et ars, ita per quem appropriatur Filio. Hæc autem præpositio in proprie denotat habitudinem continentis. Deus vero continet res dupliciter. Primo, secundum earum similitudines, secundum quod omnia continentur in scientia Dei: sicque quod dicitur in ipso, appropriatur Filio, qui est ars rationibus plena. Secundo, in quantum conservat eas in esse sua bonitate, easque regit, ad finem convenientem dirigendo: et ita ly in quo appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas. Nec oportet quod habitudo causæ finalis, quamvis sit prima causarum, approprietur Patri: quia personæ divinæ, quarum principium est Pater, non procedunt ad finem, quum quælibet earum sit ultimus finis, sed naturali processione, quæ magis ad rationem naturalis potentiæ pertinere videtur.
Amplius, veritas invenitur Filio appropriari, qui ait: Ego sum via, veritas et vita. Similiter liber vitæ, juxta illud Psalmi: In capite libri scriptum est de me. (Glossa: Id est apud Patrem, qui est caput meum.) Similiter, Qui est. Nam super illud Isaiæ, Ecce ego ad gentes, loquitur Glossa: Filius loquitur, qui dixit ad Moysen: Ego sum qui sum. Et quæritur an sint propria, an appropriata. Et apparet quod propria. Veritas namque, secundum Augustinum in libro de Vera religione, est summa similitudo principii absque dissimilitudine omni: quod videtur proprium Filio. Liber quoque vitæ significat ens ab alio: omnis etenim liber ab aliquo scribitur. Et sic videtur proprium Filio habenti principium. — Dicendum, quod veritas quum ad intellectum pertineat, est appropriatum, non proprium Filii. Veritas enim consideratur dupliciter, utpote ut est in intellectu, et ut est in re. Quemadmodum ergo intellectus et res simpliciter sumpta, sunt essentialia, non personalia, ita et veritas. Definitio quoque Augustini prætacta datur de veritate prout Filio appropriatur. At vero liber vitæ in recto importat notitiam, in obliquo vitam, quoniam liber vitæ est notitia eorum qui habituri sunt vitam æternam: et sic Filio appropriatur, quamvis vita approprietur Spiritui Sancto in quantum est amor. Esse autem scriptum, non est de ratione libri in quantum est liber, sed in quantum est quoddam artificiatum: hinc liber vitæ non importat originem, nec est nomen personale, sed appropriatum personæ, videlicet Filio. Nomen vero hoc, Qui est, appropriatur Filio, non secundum propriam rationem, sed ratione adjuncti, in quantum videlicet in locutione Dei ad Moysen præfigurabatur liberatio generis humani facta per Filium. — Hæc Thomas in Summa.
Denique Doctor devotus in Breviloquio atque compendio suo: De pluralitate (inquit) appropriatorum docet Scriptura, quod quamvis omnia essentialia divinis personis æqualiter ac indifferenter conveniant, nihilo minus Patri appropriatur unitas, Filio æqualitas, Spiritui Sancto bonitas. Et juxta hanc sumitur appropriatio illa Hilarii: Æternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere. Sed et juxta hanc sumitur appropriatio tertia, scilicet, in Patre est ratio principiandi, in Filio ratio exemplandi, in Spiritu Sancto ratio finiendi. Juxta quam sumitur quarta, qua Patri omnipotentia, Filio omniscientia, Spiritui Sancto benevolentia appropriatur.
Hæc autem dicuntur appropriari, non quod propria fiant, quum semper exsistant communia, sed quoniam ducunt ad intelligentiam notitiamque propriorum personarum ipsarum. Quum enim primum principium nobilissimum perfectissimumque consistat, nobilissimæ ac generalissimæ conditiones entis reperiuntur in eo in summo. Hæ autem sunt, unum, verum, et bonum: quæ contrahunt ens secundum rationem, non secundum supposita. Nam unum nominat ens ut connumerale*, quod patet per indivisionem sui in se;7 verum, secundum quod cognoscibile, quod patet per indivisionem sui a propria specie; bonum, secundum quod communicabile, quod patet per indivisionem sui a propria operatione. Et quia hæc triplex indivisio habet se secundum ordinem quantum ad rationem intelligendi, ita quod verum præsupponit unum, et bonum præsupponit verum et unum; hinc ista tanquam generalia et perfecta attribuuntur principio primo in summo, et attribuuntur tribus personis: quoniam ordinata ita sunt, quod summe unum approprietur Patri, qui est personarum origo; summe verum Filio, qui est a Patre ut Verbum; summe bonum Spiritui Sancto, qui est ab utroque ut amor et donum. — Et quoniam summe unum est summe primum, utpote omni carens inceptione, summe verum est summe æquale et pulchrum, summe bonum est summe utile et proficuum; hinc oritur secunda appropriatio, quæ est: æternitas in Patre, quia non habet principium; species in imagine, id est in Verbo, quia est summe pulchrum; usus in munere, id est in Spiritu Sancto, quia est summe proficuum et communicativum. Quod per alia verba insinuat Augustinus dicendo: In Patre unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu Sancto unitatis æqualitatisque concordia. — Rursus, quoniam summe unum et primum tenet rationem principiandi et originandi, summe pulchrum rationem tenet exemplandi et exprimendi, summe bonum et proficuum rationem finiendi et conservandi, quoniam bonum et finis sunt idem; hinc oritur tertia ratio appropriandi, efficientiam Patri, exemplaritatem Filio, finalitatem Spiritui Sancto attribuens. — Rursus, quia a primo et summo principio fluit omne posse, a primo et summo exemplari omne scire, atque ad summum finem tendit omne velle; idcirco necesse est primum esse omnipotentissimum, omnisapientissimum et benevolentissimum.*
A Unitas autem summa et prima rediens super se ipsam reditione completa, est omnipotentissima: sic et veritas sapientissima, et bonitas benevolentissima. Et hæc appropriantur personis, quia insinuant ordinem. Voluntas quippe dat præintelligere cognitionem; voluntas quoque et cognitio præsupponunt potentiam, quoniam posse scire, est aliquid posse. Verum hæc tria, potentia, sapientia, clementia seu benevolentia, sunt ex quibus potissime laudatur in Scripturis Trinitas summa. — Hæc Bonaventura.
B At vero præinductis ex Antisiodorensi de appropriatione illa Apostoli, Ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia, concordat per omnia quod loquitur Alexander:8 Hæc, inquiens, præpositio ex, est nota primi principii: ideo convenit ei qui est simpliciter primum principium. Per vero est nota principii quo fit operatio, ut est instrumentum agentis, sicut artifex agit per dolabram; vel est nota principii quo est operatio, tanquam medii inter agentem et actionem, ut artifex operatur per artem aut sapientiam: sicque denotat Filium, tanquam principium de principio per quod facta sunt omnia.9 In vero notat continentiam, quæ spectat ad bonitatem, quæ Spiritui Sancto appropriatur: sicque per in ipso insinuatur Spiritus Sanctus. Hæc Alexander.
C Præterea verba Augustini dicentis, Omnia unum sunt propter Patrem, æqualia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum, exponit Alexander, dicendo: Quum dicitur, Omnia hæc unum sunt propter Patrem, præpositio propter notat auctoritatem quæ est in Patre. Pater enim a se habet quod sit unum; Filius vero et Spiritus Sanctus hoc habent a Patre. Quum vero dicitur, Omnia æqualia sunt propter Filium, notatur ratio ostensiva, quoniam Filius trium personarum æqualitatem ostendit. Quum autem dicuntur connexa propter Spiritum Sanctum, notatur quasi ratio formalis in Spiritu Sancto, in eo quod est amor quo Pater et Filius se diligunt.
Vel ut alii dicunt, ly propter dicit rationem signi aut causæ cognoscendi, quoniam Spiritus Sanctus est nobis causa cognoscendi quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, et in hoc connexi; nec dicitur connexus Patri aut Filio, sed connexus Patris et Filii propter se ipsum. Hæc Alexander.
De hoc quoque scribit Thomas in prima parte Summæ: Augustinus dicit hæc tria (scilicet tres personas) esse unum propter Patrem, [æqualia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum].10 Unumquodque enim attribuitur illi a quo primo consistit: sicut inferiora dicuntur vivere propter animam vegetativam, in qua primo invenitur vita in inferioribus istis. Unitas autem statim invenitur in Patre, etiam aliis personis per impossibile remotis. Ideo aliæ personæ habent unitatem a Patre. Remotis vero aliis personis, non invenitur in Patre æqualitas: quæ mox invenitur in eo, posito Filio suo. Idcirco dicuntur omnia illa æqualia propter Filium: non quod Filius sit Patri principium æqualitatis, quum Pater a Filio nil habeat; sed quia Pater non posset dici æqualis, nisi ei æqualis esset Filius suus, quia æqualitas ejus attenditur primo ad Filium. Similiter si non esset Spiritus Sanctus, qui est duorum nexus, non posset intelligi unitas connexionis inter Patrem et Filium. Ideo omnia dicuntur connexa propter Spiritum Sanctum: quoniam posito Spiritu Sancto, invenitur unde et cur Pater et Filius valant dici connexi. Hæc Thomas in Summa.
Idem ait in Scripto, et addit: Si consideremus proprietates personarum, in Patre invenitur natura quasi primi principii: et quia in qualibet natura invenitur unum principium non de principio in genere illo, a cujus unitate est quod una natura in omnibus propagetur; ideo omnia dicuntur unum propter Patrem. Si vero consideremus proprium Filii secundum omnia propria sua, convenit ei quod Patrem adæquet tam in quantum Filius, quam in quantum imago et Verbum. Quemadmodum autem relationes creaturarum ad Deum resultant ex creaturis prout in Deum referuntur, ita relationes quibus Pater refertur ad Filium, suppositis relationibus distinguentibus, resultant ex hoc quod Filius refertur ad Patrem: et propter hoc Pater dicitur æqualis Filio, in quantum Filius Patrem coæquat. Ex quo etiam sequitur quod Spiritus Sanctus sit utrique æqualis: nisi enim Filius, qui est principium Spiritus Sancti, esset Patri æqualis, nullo modo æqualem sibi amorem spiraret. Sicque ex Filii æqualitate resultat quodammodo in tota Trinitate æqualitas. — Posset etiam breviter dici, quod omnia dicuntur unum propter Patrem, id est propter unitatem essentialem, quæ Patri appropriatur. Unde quum omnia unum dicuntur propter Patrem, ly propter non tantum dicit habitudinem principii per modum efficientis, sed item per modum formæ, in quantum unitatem principii sequitur unitas formæ, puta divinæ essentiæ, qua in divinis omnia unum sunt. Hæc Thomas in Scripto.
Quemadmodum autem prætactum est, sanctus Doctor in Summa respondendo ad ista, sic ait:11 Intellectus noster, qui ex creaturis manuducitur in Dei cognitionem, oportet quod Deum consideret secundum modum quem ex creaturis assumit. Hæc et verba his consimilia sæpius scribit: quæ apte dicta viderentur saltem uno respectu, si non haberemus in hac vita cognitionem de Deo nisi ex naturali ratione rerumque creatarum consideratione. Sed de divinis, præsertim de supernaturalibus his quæ sola fide tenentur, habemus cognitionem non ex creaturis naturalive ratione, sed ex divinis Scripturis et revelatione supernaturali facta sanctis Apostolis et Prophetis. Imo dato quod non cognosceremus Deum nisi ex creaturis et ratione, adhuc tamen oporteret nos ad cognitionem Dei ascendere per remotonem et negationem, ut etiam quidam philosophi, Alphorabius, Avicenna et Algazel, Philosophus quoque tertio de Anima, de simplicium et invisibilium intelligentia tangunt. Imo hoc fuit infelicissimis hæresiarchis errandi occasio, quod præsumpserunt judicare et sentire de Deo secundum quod ex creaturis elicere potuerunt. Ideo verbum illud videtur obscurum.
Petrus demum hic loquitur : Quum omnia dicuntur unum propter Patrem, æqualia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum; ly omnia, aut distribuit solum pro rebus increatis, aut etiam pro creatis. Si primo modo, præpositio notat solum causam quasi formalem appropriatam, non propriam, ut sit sensus : Omnia sunt unum propter Patrem, id est, omnes divinæ personæ sunt unum unitate quasi formaliter : siquidem causa formalis non est vere in Deo ad intra. Sunt ergo unum unitate, sicut album albedine, vel potius sicut homo humanitate : quæ unitas quamvis conveniat tribus personis, tamen Patri appropriatur. Si secundo modo, sic notat etiam causam formalem exemplarem appropriatam respectu creaturarum, ut sit sensus : Omnia sunt unum propter Patrem, id est propter unitatem exemplarem, quæ Patri appropriatur. Hæc Petrus.
Si autem objiciatur : Pater et Filius essentialiter sunt connexi, ergo male asseritur, quod omnia sunt connexa propter Spiritum Sanctum. Dicendum, quod licet non sint connexi connexione essentiali propter Spiritum Sanctum, sunt tamen connexi connexione quæ appropriatur Spiritui Sancto. Connexione vero personali connexi sunt quasi formaliter propter Spiritum Sanctum, ita quod præpositio propter notat habitudinem quasi causæ formalis, non a forma inhærente, sed a forma ab ipsis ad quos forma comparatur egrediente : quemadmodum glutinum a duobus corporibus glutinosis egreditur, quo formaliter connectuntur. Hæc Petrus et alii quidam.
Præterea circa distinctionem hanc quærit Bonaventura, Utrum Deus possit dici unum cum creatura. Et respondet : Quemadmodum ait Augustinus, ad hoc quod aliqua unum sint, non sufficit conformitas voluntatis, imo necesse est præsupponi convenientiam in natura. Quoniam ergo Deus et creatura summe differunt in natura, non debent dici unum. Sed quoniam homo justus conformatur per caritatem voluntati divinæ, et ei præ ceteris cunctis adhæret, recte dicitur unum cum Deo cum aliqua determinatione, videlicet unus spiritus, juxta illud Apostoli :12 Qui adhæret Deo, unus spiritus est. Hæc Bonaventura. — Verumtamen in Christo per hypostaticam unionem Deus et homo sunt unum seu una persona.
B — Verumtamen in Christo per hypostaticam unionem Deus et homo sunt unum seu una persona.
Iterum quærit hic Bonaventura, An una creatura possit dici unum cum alia. Et respondet : Duæ creaturæ distinctæ non possunt habere unitatem nisi per conformitatem. Quælibet autem conformitas non facit dici unum simpliciter, sed illa quæ est conformitas simpliciter, non secundum quid. Porro ad plenam conformitatem requiritur triplex conformitas, utpote conformitas in natura, in voluntate, et in operatione. Et quando illa tria concurrunt ad aliqua duo, tunc duo illa dicuntur unum : ut Paulus et Apollo in natura conformes, quia uterque homo; in voluntate similiter, quia uterque salutem quærebat fidelium; in actione similiter, quoniam ambo ad illam proximis procurandam se extendebant, Paulus plantando, Apollo rigando.13 Si autem sit conformitas in natura solummodo, non possunt dici unum nisi secundum quid et cum determinatione diminutiva, ut unum genere, unum specie. Si solum conformes sint voluntate, dicuntur unus spiritus, qui dicit amorem. Si sint unum in natura et voluntate, dici possunt unum corpus et una anima. Si sint unum in natura et actione, possunt dici unum cum determinatione, non unum simpliciter : ut fornicator cum meretrice dicitur unum corpus;14 tamen non possunt dici unum simpliciter, quemadmodum maritus et uxor. Nec mali ita sunt unum ut viri boni. Hæc Bonaventura.
C Iterum quærit hic Bonaventura, An una creatura possit dici unum cum alia. Et respondet : Duæ creaturæ distinctæ non possunt habere unitatem nisi per conformitatem. Quælibet autem conformitas non facit dici unum simpliciter, sed illa quæ est conformitas simpliciter, non secundum quid. Porro ad plenam conformitatem requiritur triplex conformitas, utpote conformitas in natura, in voluntate, et in operatione. Et quando illa tria concurrunt ad aliqua duo, tunc duo illa dicuntur unum : ut Paulus et Apollo in natura conformes, quia uterque homo; in voluntate similiter, quia uterque salutem quærebat fidelium; in actione similiter, quoniam ambo ad illam proximis procurandam se extendebant, Paulus plantando, Apollo rigando. Si autem sit conformitas in natura solummodo, non possunt dici unum nisi secundum quid et cum determinatione diminutiva, ut unum genere, unum specie. Si solum conformes sint voluntate, dicuntur unus spiritus, qui dicit amorem. Si sint unum in natura et voluntate, dici possunt unum corpus et una anima. Si sint unum in natura et actione, possunt dici unum cum determinatione, non unum simpliciter : ut fornicator cum meretrice dicitur unum corpus; tamen non possunt dici unum simpliciter, quemadmodum maritus et uxor. Nec mali ita sunt unum ut viri boni. Hæc Bonaventura.
D Si autem objiciatur : Pater et Filius essentialiter sunt connexi, ergo male asseritur, quod omnia sunt connexa propter Spiritum Sanctum. Dicendum, quod licet non sint connexi connexione essentiali propter Spiritum Sanctum, sunt tamen connexi connexione quæ appropriatur Spiritui Sancto. Connexione vero personali connexi sunt quasi formaliter propter Spiritum Sanctum, ita quod præpositio propter notat habitudinem quasi causæ formalis, non a forma inhærente, sed a forma ab ipsis ad quos forma comparatur egrediente : quemadmodum glutinum a duobus corporibus glutinosis egreditur, quo formaliter connectuntur. Hæc Petrus et alii quidam.
In principio demum hujus distinctionis similitudine: de quibus hoc loco pertranstractat Magister de relativis seu relationibus quibusdam, videlicet de æqualitate et eo, quoniam supra, distinctione nonadecima, de ipsis tractatum est. p. 96 et s.
Footnotes
Chapter 205 of 271