Distinctio 31
A. Quomodo dicatur Filius æqualis Patri, an secundum substantiam, an secundum relationem; ita et similis.
PRÆTEREA considerari oportet, quum tres personæ coæquales sibi sint, utrum relative hoc dicatur an secundum substantiam, et si relative, utrum secundum relationem an secundum essentiam consideranda sit æqualitas; deinde quid sit ipsa æqualitas. Ad quod dicimus, quia sicut simile nihil sibi est (similitudo enim, ut ait Hilarius, sibi ipsi non est), ita et æquale aliquid sibi non dicitur:1 ac per hoc, sicut simile, ita et æquale relative dicitur. Dicitur ergo relative Filius æqualis Patri, et utrique Spiritus Sanctus. Est tamen æqualis Patri Filius et utrique Spiritus Sanctus propter summam simplicitatem essentiæ et unitatem: æqualis est ergo Filius Patri secundum substantiam, non secundum relationem.2 Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait: Quærimus secundum quid æqualis sit Patri Filius. Non secundum hoc quod ad Patrem dicitur Filius, æqualis est Patri: restat ergo ut secundum id æqualis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur: restat ergo ut secundum substantiam sit æqualis. Eadem ergo est utriusque substantia. Item in sexto libro :
Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 6.
Ibid. n. 7. alias sed propter naturæ unitatem indisparitas
Satis est videre nullo modo Filium æqualem esse Patri, si in aliquo, scilicet quod pertineat ad significandum ejus substantiam, inæqualis invenitur. In omnibus ergo æqualis est Patri Filius, et est ejusdem substantiæ. Æqualis est etiam Spiritus Sanctus et Patri et Filio, et in omnibus æqualis, propter summam simplicitatem illius substantiæ. Ex his perspicuum fit, quod secundum substantiam Filius est æqualis Patri, et utrique Spiritus Sanctus, et appellatio tantum relativa est. Æqualitas ergo Patris et Filii non est relatio vel notio, sed naturalis unitas et identitas*.*
B. Hic quomodo dicatur similis, et quid sit similitudo.
Hoc idem etiam dicimus de simili et similitudine. Quum enim dicitur Filius similis Patri, relative quidem dicitur, sed similis est Patri propter unitatem essentiæ. Est ergo appellatio tantum relativa, similitudo vero indifferens essentia. Unde quibusdam non indocte videtur, nomine æqualitatis vel similitudinis non aliquid poni, sed removeri, ut ea ratione dicatur Filius æqualis Patri, quia nec major est eo nec minor, et hoc, propter unitatem essentiæ. Ita et similis dicitur, quia nec diversus, nec alienus, nec in aliquo dissimilis, et hoc, propter essentiæ simplicitatem. Non ergo secundum quod Filius est genitus a Patre, æqualis vel inæqualis est Patri, nec similis vel dissimilis, sed æqualis et similis secundum substantiam.
C. De sententia S. Hilarii qua in Trinitate personarum propria ostendit.
Hilar. de Trinitate, lib. II, n. 1.
Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 11.
Non est igitur hic prætermittendum, quod vir illustris Hilarius proprietates personarum assignans, dicit in Patre esse æternitatem, speciem in imagine, usum in munere. Quæ tantæ difficultatis sunt verba, ut in eorum intelligentia atque explanatione vehementer laboraverit Augustinus, ut ipse ostendit in sexto libro de Trinitate, dicens: Quidam quum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria, Æternitas est, inquit, in Patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit (hæc enim Hilarius in libris suis posuit), horum verborum, id est Patris et imaginis et muneris, æternitatis et speciei et usus, abditam scrutatus intelligentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in æternitatis vocabulo nisi quod Pater non habet patrem de quo sit, Filius autem de Patre est ut sit atque ut illi coæternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coæquatur ei, non illud imagini suæ. In qua imagine speciem nominavit (credo) propter pulchritudinem: ubi tanta est congruentia, et prima æqualitas et prima similitudo, nulla in re dissidens et nullo modo inæqualis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identitatem respondens ei cujus imago est; ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem; et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed idem, hoc est unum, tanquam verbum perfectum cui non desit aliquid, et ars quædam omnipotentis et sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Ibi novit omnia Deus quæ fecit per ipsam.
Hilarius in libro de Synodis: Imago ejus ad quem imaginatur species indifferens est. Neque enim ipse sibi quisquam imago est; sed eum cujus imago est, necesse est ut imago demonstret. Imago ergo est rei ad rem coæquandam et imaginata et indiscreta similitudo. Est ergo Pater, est etiam Filius, quia imago Patris est Filius; et quia imago est, ut rei imago sit speciem necesse est et naturam et essentiam, secundum quod imago est, in se habeat auctoris.
NOTULA ADDITA.
Hilar. de Synodis, n. 13. coæquanda
D. Hic de Spiritu Sancto, quare usus dicatur.
Est autem ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis, qui non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo (si tamen aliqua humana voce digne dicitur) usus ab illo appellata est breviter; et est in Trinitate Spiritus Sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum. Itaque illa tria, et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Qui videt hoc vel ex parte vel per speculum in ænigmate, gaudeat cognoscens Deum, et gratias agat;3 qui vero non videt, tendat per pietatem fidei ad videndum, non per cæcitatem ad calumniandum, quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas.
Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 11.
Ibid. n. 12.
Ecce habes qualiter verba Hilarii præmissa accipienda sint, licet tantæ sint profunditatis, ut etiam adhibita expositione, vix aliquatenus ea intelligere valeat humanus sensus, quum et ipsa eorum explanatio quam hic Augustinus edidit, plurimum in se habeat difficultatis et ambiguitatis.
E. Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur
ibi proprietates personarum tres.
Non enim secundum præmissam expositionem distinguuntur hic tres illæ proprietates superius assignatæ, sed ipsæ hypostases distinctæ ab invicem monstrantur. Æternitatis tamen nomine eadem videtur designata proprietas quam notat hoc nomen, ingenitus. Sed videamus quid sit quod ait: Imago si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coæquatur ei, non illud suæ imagini. Videtur enim dicere, quod Filius, qui est imago Patris, Patri coæquatur, non Pater Filio, quum et Filius dicatur æqualis Patri in Scriptura, et Pater Filio. Sed Filius hoc habet a Patre, ut sit ei æqualis; Pater autem non habet a Filio: et tamen Filius plene ac perfecte æqualis est Patri, id est imago ei cujus est imago.
Aug. op. cit. n. 11.
F. Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis prædictis, quum ibi non sint expressæ proprietates.
Propria ergo personarum in prædictis verbis assignasse dicitur Hilarius, quia relativa nomina personarum posuit, scilicet Patris, imaginis, et muneris: quæ relative dicuntur de personis, et proprietates notant quibus distinguuntur personæ. Ita enim dicitur Spiritus Sanctus munus relative, sicut donum. Verumtamen ipsas proprietates aliis tribus nominibus non significavit, juxta prædictam Augustini expositionem, nisi solo nomine æternitatis: quo non ipsam paternitatem, sed eam voluit intelligi notionem qua dicitur ingenitus.
G. Quod earumdem personarum distinctionem notat Augustinus aliis verbis sine expressione trium personarum.
Illud etiam sciri oportet, quod earumdem trium personarum distinctionem Augustinus ostendere volens sine expressione illarum trium proprietatum superius commemoratarum, in primo libro de Doctrina christiana sic ait: In Patre est unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu Sancto unitatis æqualitatisque concordia;4 et hæc tria unum omnia propter Patrem, æqualia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum Sanctum. Itaque Pater et Filius et Spiritus Sanctus et singulus quisque horum Deus est, et simul omnes unus Deus; et singulus quisque horum plena substantia est, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus Sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus Sanctus, Spiritus Sanctus nec Pater est nec Filius; sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus Sanctus tantum Spiritus Sanctus. Eadem tribus æternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In his verbis aperte insinuatur personarum trium distinctio.
H. Quare Patri attribuatur unitas et Filio æqualitas.
Sed plurimos movet quod Patri attribuit unitatem, Filio æqualitatem. Quum enim unitas dicatur secundum substantiam, non tantum in Patre est, sed etiam in Filio et in Spiritu Sancto; et æqualitas una est Patris et Filii et Spiritus Sancti. Cur ergo Patri attribuitur unitas et Filio æqualitas? Forte eadem ratione attribuitur Patri unitas secundum Augustinum, qua supra eidem æternitas secundum Hilarium: quia videlicet Pater ita est ut ab alio non sit, et quia Filium genuit unum secum Deum, et Spiritus Sanctus ab eo procedit unus cum eo Deus. Unitas ergo in Patre esse dicitur, quia nec est aliquid aliud a quo sit (non enim ab alio est); nec ab eo aliquis vel aliquid est ab æterno quod unum cum eo non sit: Filius enim et Spiritus Sanctus unum sunt cum Patre. Unde Veritas ait:5 Ego et Pater unum sumus.
Hilarius in libro de Synodis : Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium, quasi duo sine principio et duo innascibilia et duo innata dicens, duos faciat deos, anathema sit. Caput enim quod est principium omnium, Filius; caput autem quod est principium Christi, Deus. Sic enim ad unum ininitiabile omnium initium, per Filium universa referimus. Filium innascibilem confiteri, impiissimum est. Jam enim non erit unus Deus, quia Deum unum prædicari, natura unius innascibilis Dei exigit. Quum ergo Deus unus sit, duo innascibiles esse non possunt : quum idcirco Deus unus sit (quum et Pater Deus sit, et Filius Dei Deus sit), quia innascibilitas sola penes unum sit; Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus exsistat. Caput enim omnium Filius est, sed caput Filii Deus est; et ad unum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur, quum ab eo sumant universa principium, cui ipse principium sit.
NOTULA ADDITA. Hilar. de Synodis, n. 59.
Ibid. n. 60.
Idem in eodem : Omnibus creaturis substantiam voluntas Dei attulit, sed naturam dedit Filio ex impassibili ac non nata substantia perfecta nativitas. Talia enim cuncta creata sunt, qualia Deus esse voluit. Filius autem natus ex Deo, subsistit talis qualis Deus est; nec dissimilem sui edidit natura naturam, sed ex substantia Dei genitus, naturæ secundum originem attulit, non secundum creaturam voluntatis, essentiam.
Ibid. n. 58.
I. Quare Pater et Filius dicantur esse unum, vel unus Deus, sed non unus : quia res ejusdem naturæ recte possunt dici unum simpliciter esse et cum adjectione; res vero diversæ naturæ non possunt dici unum, nisi dicatur quid unum.
Hic dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus recte dicuntur esse unum, et unus Deus, sed non unus. Res enim duæ vel plures recte possunt dici unum esse, si sint unius essentiæ et earum una sit natura. Unus autem vel una non potest dici de diversis rebus, nisi addatur quid unus vel una : quo addito, recte potest dici de rebus et unius et diversæ substantiæ. Unde Augustinus in sexto libro de Trinitate sic ait : Nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura sunt ejusdem naturæ, et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Quum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum, et plura unum dicuntur; eadem natura atque essentia, non dissidens neque dissentiens, significatur. Unde Paulus et Apollo, qui et ambo homines erant et idem sentiebant, unum esse dicuntur, quum dicitur :6 Et qui plantat et qui rigat, unum sunt. Quum vero additur quid unum, potest significari aliquid ex pluribus unum factum, quamvis diversa natura : sicut anima et corpus non possunt utique dici unum (quid enim tam diversum ?) nisi addatur vel subintelligatur quid unum, id est unus homo.7 Unde Apostolus : Qui adhæret (inquit) Domino, spiritus unus est. Non dixit, Unus est, vel, Unum sunt; sed addidit,
Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 4. spiritus. Diversi sunt enim natura spiritus hominis et Spiritus Dei, sed inhærendo fit spiritus hominis unus spiritus cum Deo, quia particeps fit veritatis et beatitudinis illius. Si ergo de his quæ diversæ substantiæ sunt, recte dicitur quod sint unus spiritus : quanto magis qui unius substantiæ sunt, recte dicuntur unus Deus esse ? Pater ergo et Filius unum sunt, utique secundum unitatem essentiæ , et unus Deus. substantiæ
In quo et Ariana hæresis damnatur, quæ Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut ait Augustinus in libro de Hæresibus, non vult esse unius ejusdemque substantiæ atque naturæ (vel, ut expressius dicatur, essentiæ, quæ Græce dicitur οὐσία), sed Filium esse creaturam; necnon et Sabelliana, quæ ut ait Augustinus in eodem libro, dicebat Christum eumdem ipsum et Patrem et Spiritum Sanctum esse, ut esset trinitas nominum sine subsistentia personarum. Utramque pestem, ut ait Augustinus super Joannem, elidit Veritas, dicens : Ego et Pater unum sumus. Utrumque audi et adverte, et unum, et sumus; et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit, unum, liberat te ab Ario; quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio.8 Si unum, ergo non diversum; si sumus, ergo Pater et Filius. Sumus enim non diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas : qui et dicti sunt Patripassiani, quia dicunt Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt, aliud Patrem esse, aliud Filium, non unam substantiam, sed duas; Patrem majorem, Filium minorem. Noli hoc dicere tu, Catholice. In medio ergo naviga; utrumque periculosum latus devita, et dic : Pater Pater est, et Filius Filius est; alius Pater, alius Filius, sed non aliud : imo hoc ipsum, quia unus Deus.
Aug. de Hæres. XLIX.
Ibid. XLI.
Id. in Joann. tract. 36, n. 9.
Aug. op. cit. n. 8.
Ecce ostensum est, quare unitas in Patre esse dicatur, quum tres illi unum sint.
NOTULA ADDITA. Hilar. de Synodis, n. 31.
Ibid. n. 32. eluderet
Hilarius in libro de Synodis : Minus forte expresse videtur de indifferenti similitudine Patris et Filii fides locuta esse, quum de Patre et Filio et Spiritu Sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscujusque nominatorum substantiam et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum. Volens ergo congregata sanctorum synodus impietatem eam perimere quæ unitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti nominum numero illuderet , ut non subsistente causa uniuscujusque nominis, triplex nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem, et Pater solus atque unus idem et ipse haberet et Spiritus Sancti nomen et Filii : idcirco tres substantias esse dixerunt, subsistentium personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiæ separantes. Quod autem dictum est, ut sint quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum, non habet calumniam : quia connominato Spiritu, id est Paracleto, consonantiæ potius quam essentiæ per similitudinem substantiæ prædicari convenit unitatem.
Ibid. n. 41.
Item in eodem : Quum Deum Patrem confitemur, et Christum Dei Filium prædicamus, et inter hæc duum deorum sit irreligiosa confessio; non possunt secundum naturæ indifferentiam et nomen indifferens, non unum esse in essentiæ generatione, quorum essentiæ nomen non licet esse nisi unum. Non enim religiosa unitas nominis ex indifferentis naturæ essentia constitutam personam genitæ ademit essentiæ, ut unica ac singularis Dei substantia per unionem nominis intelligatur, quum utriusque essentiæ nomen unum, id est unus Deus, ob indiscretæ in utroque naturæ indissimilem substantiam prædicetur.9
K. Quare dicitur esse æqualitas in Filio, quum sit una æqualitas trium.
Nunc videamus quare æqualitas dicatur esse in Filio, quum una et summa æqualitas sit trium. Hoc ideo forte dictum est, quia Filius genitus est a Patre æqualis gignenti et dono quod ab utroque procedit : et ideo illa tria dicuntur esse æqualia propter Filium. Filius enim habet a Patre ut sit ei æqualis et Spiritui Sancto; et Spiritus Sanctus ab utroque habet ut sit æqualis utrique. Hoc autem sine assertionis supercilio et majoris intelligentiæ præjudicio dicimus, malentes in apertione tam clausorum sermonum peritiores audire, quam aliquid aliis influere.
L. Quare in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia vel connexio.
Quod autem in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia, et per eum omnia connexa, facilior est intelligentia nobis præmissa ad mentem revocantibus. Supra enim secundum auctoritates Sanctorum dictum est, quod Spiritus Sanctus amor est quo Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Recte ergo Spiritus Sanctus dicitur connexio vel concordia Patris et Filii, et per eum omnia connexa. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate : Communio quædam consubstantialis Patris et Filii est amborum Spiritus Sanctus. Idem in septimo libro de Trinitate : Spiritus Sanctus est summa caritas utrumque conjungens nosque subjungens.10
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ PRIMÆ
POSTQUAM tractatum est de propriis personarum, hic determinatur de appropriatis earum. Præmittunturque aliqua de æqualitate et similitudine personarum, et qualiter attendantur penes essentiam, non penes relationem, juxta sensum supra inductum.11 Deinde fit mentio de appropriatis personarum : quocirca manifestatur profunditas verborum S. Hilarii, et expositio eorumdem secundum Augustinum. Consequenter ponitur appropriatio personarum a sancto tradita Augustino, et qualiter illa coincidat cum appropriatione Hilarii; finaliterque inducitur assignatio ab Apostolo posita. Hæc est distinctionis hujus materia.
Footnotes
-
Hilar. de Trinitate, lib. III, n. 23. ↩
-
Aug. de Trinitate, lib. v, n. 7. ↩
-
I Cor. XIII, 12. ↩
-
Aug. de Doctrina christ. lib. 1, n. 5. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
I Cor. III, 8. ↩
-
I Cor. VI, 17. ↩
-
Joann. x, 30. ↩
-
Hilar. de Synodis, n. 42. ↩
-
Aug. de Trinitate, lib. v, n. 12; lib. vii, n. 6. ↩
-
Cf. dist. xix, q. 1. ↩
Chapter 203 of 271