Quæstio 1
Quæritur ergo primo, An proprietates relativæ distinctivæque personarum, sint realiter ipsæ personæ ac divina essentia, et an sint in ipsa essentia et in personis.
Et quod non, probari potest ex multis motivis in prætactis distinctionibus tactis, præsertim in quæstione qua quæritur, An cum simplicitate et unitate divinæ essentiæ stet distinctio personarum. Unde motiva illa reiterare videtur superfluum, nisi quod breviter tangi queunt. dist. II, q. 5.
Primo ergo arguitur sic: Distinctio rationis creatæ nil variat in divinis, ubi summa incommutabilitas est. Si ergo proprietates et divina essentia sunt idem et unum in re, sequi videtur quod uno multiplicato, multiplicetur et reliquum: siquidem unum et idem non potest multiplicari et non multiplicari. Aut ergo tot sunt in divinis essentiæ quot proprietates relativæ, aut proprietates illæ non sunt divina essentia. — Secundo, unum et idem non est causa distinctionis et indistinctionis; sed personæ sunt in essentia indistinctæ, proprietatibus vero distinctæ: non ergo sunt unum et idem proprietates atque essentia. — Tertio, unum et idem non est relativum secundum rem et non relativum secundum rem: sed essentia non est relativum realiter; proprietas autem est realis relatio: non ergo sunt idem. — Multa his consimilia et difficiliora ante inducta sunt.
Ad hoc Alexander respondet: Paternitas est Deus eo modo quo contingit Deum modo abstracto accipere.
Si autem objiciatur: Quæ realiter idem sunt, uno supposito, supponitur aliud: sed supposita proprietate, non supponitur essentia, nec econtra: ut si dicatur, Paternitas est relatio, non supponitur divina essentia, neque de ea verificatur quod sit relatio. Rursus, secundum Augustinum Pater non eo est Pater quo Deus, quia paternitate est Pater, deitateque Deus. Paternitas ergo et deitas non sunt unum et idem, alioqui Pater uno et eodem esset Pater ac Deus. — Dicendum ad primum, quod identitas in supponendo magis dependet a modo significandi consimili, quam ab identitate significati. Idcirco non sequitur, Hoc est idem cum illo, seu illa sunt unum et idem in re: ergo supposito uno, supponitur reliquum. Auctoritas vero Augustini ita est intelligenda, quod Pater non est Pater eodem uniformiter sumpto seu secundum eamdem rationem accepto, quo est Deus: quoniam paternitate est Pater, et Deus deitate; paternitas autem et Deus differunt ratione, non vana, ficta et cassa, sed fundata in re, ut ante frequenter expositum est, moxque tangetur.
Verum denuo sic objici potest: Filiatio est Filius, et Filius est a Patre. Ergo filiatio est a Patre, et non nisi per generationem: ergo est genita. Sed filiatio est in eo quod genitum est: ergo filiatio est in se ipsa. — Ad quod dico, quod quidam concedunt hanc, Filiatio est a Patre per generationem; negant tamen quod sit genita (imo magis concedunt quod ipsa est genitus a Patre, id est Filius generatus a Patre) : sicut non sequitur, Manus mea est a patre meo per generationem : ergo manus mea est genita. Verumtamen magistri nostri non concedunt istam, Filiatio est a Patre per generationem; sed hanc, Filiatio est Filio a Patre per generationem : sicut in simili, Ista ecclesia est huic ab episcopo. — Hæc Alexander.
Denique circa hæc scribit Albertus : Concedimus proprietates esse in personis, et quod sunt ipsæ personæ : et sunt in personis ut distinctæ ab eis secundum ratioem intelligendi et attribuendi; sunt quoque ipsæ personæ ut idem in re existentes cum ipsis, sicut et cum essentia, quoniam quidquid in Deo est, Deus est. Hic autem modus dicendi in, reducitur ad illum modum quo proprietas est in eo cujus est proprietas, cui confert esse distinctum : ideo partim se habet ut forma, partim sicut proprietas, et partim ut idem alio modo significatum. Est enim ut forma, quoniam confert esse personale; et est ut proprietas, in quantum distinguit; est etiam ut idem alio modo significatum, quia est ipsa persona, et cum hoc est ratio distinctionis ejus ab alia divina persona.
Verum his ita objicitur : Si proprietas est persona, ergo quælibet proprietas quæ est in persona prædicatur de ipsa persona. Sed communis spiratio est quædam proprietas, vel saltem relatio; estque in Patre et Filio, et in Patre est ens non ab alio, in Filio autem est ens ab alio. Ergo idem est ab alio et non ab alio. Rursus, communis spiratio est persona : aut ergo est persona emanans ab alia, aut non. Si primum, non est Pater; si secundum, non est Filius : et tamen ipsa est in Patre et Filio. Ergo proprietas, relatio seu notio non est idem cum persona in re. — Dicendum, quod communis spiratio est persona ens ab alia, quia in Filio est Filius ipse; et est persona non ens ab alia, utpote Pater : nec hoc est inconveniens, quoniam non refertur ad idem. Quumque infertur, Ergo spiratio est ens ab alio et non ab alio, sicque affirmatio atque negatio verificantur de eodem : dicendum secundum doctores, quod ista est duplex, Spiratio est ens ab alio : quia ly ens potest adjective teneri et ad spirationem tanquam ad suum substantivum referri : sicque utraque falsa est, scilicet, Spiratio est ens ab alio, et, Spiratio est non ens ab alio ; nec distant per affirmationem et negationem, quum ambæ sint affirmativæ. Et significatur in affirmativa, quod spiratio sit procedens ab alio : quod non convenit, ut infra probatur, quoniam licet proprietas sit persona, non tamen persona supposita, proprietas supponitur. Porro in negativa significatur spiratio ut distincta proprietate innascibilitatis : quod rursus non est, quia proprietas distinguit, non distinguitur. Si autem ly ens substantive sumatur, sic affirmativa est vera, utpote ista, Spiratio est ens ab alio : quia spiratio activa est Filius, qui est ab alio. Negativa quoque similiter vera est, scilicet, Spiratio est non ens ab alio, quum sit Pater. Et istæ non opponuntur per affirmationem et negationem. — Hæc Albertus.
Concordat Thomas : Simpliciter, inquiens, est confitendum, proprietates esse divinam essentiam. Error enim contrarius, qui narratur in littera, exstitit Porretani : quem postea in Remensi revocavit concilio (ut patuit supra). In relatione autem sunt duo, videlicet relationis respectus quo refertur ad alterum, in quo ratio relationis consistit;1 et item ipsum esse relationis quod habet secundum quod exsistit in aliquo, seu in re quadam fundatur, puta in essentia seu quantitate. Consideraverat autem Porretanus relationes secundum respectum ad alium : ex quo respectu non habet relatio quod ponat rem aliquam inhærentem. Unde sunt quædam relationes nil reale in re ponentes : hinc Porretanus dixit eas adsistentes seu extra affixas, ut supra est recitatum. Sed tales nullatenus sunt relationes in divinis, quæ constituunt ipsas personas : quia fundantur super aliquid in re, hoc est in communicatione divinæ naturæ, in qua fundantur. Quumque divina natura sit summe simplex, quidquid in ea est, est realiter idem cum ipsa. Attamen quoniam manet ibi verus respectus pertinens ad naturam relationis, ex illo respectu relatio potest distinguere, quamvis essentia non distinguat : sicque proprietas et essentia sunt idem re, et differunt ratione. — Quocirca sciendum, quod ratio dupliciter sumitur : primo, pro actu rationis ratiocinantis, vel pro potentia quæ est ratio; secundo, prout est nomen intentionis, sive secundum quod significat definitionem rei, prout ratio est definitio, sive prout ratio appellatur argumentatio. Itaque quum dicitur, quod alia est ratio paternitatis, alia essentiæ in divinis, non accipitur ratio prout est in ratiocinante tantum, sed secundum quod est nomen intentionis et definitionem rei significat. Quamvis enim in divinis non possit esse definitio, nec genus, nec differentia, nec compositio; tamen si intelligatur ibi aliquid definiri, alia erit definitio paternitatis aliaque essentiæ. In omnibus autem intentionibus communiter verum est, quod non sunt in rebus, sed in anima tantum : habent tamen in re aliquid eis correspondens, puta naturam, cui intellectus tales intentiones attribuit : sicut intentio generis non est in equo, sed natura animalis, cui per intellectum attribuitur ista intentio. Sic et ratio quam dicimus aliam et aliam in divinis, non est in Deo; sed est in eo natura sive realitas super quam fundatur, et ex parte cujus ei valeant convenire rationes diversæ, nec ipse est hujusmodi rationes. (Per quod unius objecti patet solutio.) Hæc Thomas in Scripto.
De his autem supra, ex Summa contra gentiles et ex prima parte Summæ, allegata sunt multa.2 Idcirco nunc omittuntur.
Et si taliter arguatur, Quæ sunt eadem uni tertio singulari, sunt idem inter se; sed proprietates sunt idem cum divina essentia, ergo sunt idem inter se :3 hoc quoque solutum est ante. Et Thomas in prima parte Summæ, quæstione vicesima octava, respondet sic : Secundum Philosophum tertio Physicorum, Argumentum hoc tenet in his quæ sunt idem re et ratione, ut vestimentum et tunica, non autem in his quæ distincta sunt ratione. Unde ibidem dicit, quod quamvis actio idem sit motui, similiter passio, non tamen sequitur quod actio et passio idem sint : quia in actione importatur respectus ut a quo est motus in mobili, in passione vero ut qui est ab alio. Conformiter, quamvis paternitas sit idem secundum rem quod essentia, similiter filiatio, nihilo minus in propriis rationibus important respectus oppositos : unde realiter distinguuntur.
Consonat Petrus : Relativorum, dicens, tria sunt genera. Quædam ponunt aliquid reale in utroque extremorum, ut amicus, et relationes originis in divinis; quædam solum secundum rationem, ut relationes pretii et appretiati, et ejusdem ad se; quædam partim secundum rem, scilicet in uno extremo, partim secundum rationem, puta in altero, ut scibile et scientia.
— Denique hujus admirabilis simplicitatis et identitatis ac distinctionis exemplum aliquantulum in mathematicis potest poni, scilicet in puncto, si ponatur circulus et centrum in medio ejus, et per illud ducatur diameter ab una circumferentiæ parte in aliam, et a centro trahantur lineæ infinitæ ad circumferentiam, et ad ipsum terminari angulos diversarum proximarum linearum se in ipso contingentium. Hic etenim punctus habet absolutum esse puncti, secundum quod est simplicissimum quid in genere quantitatis; habet quoque esse relativum principii, medii et finis, secundum comparationem ad diversa. Horum quodlibet est idem cum puncto; addit tamen quodlibet horum propriam rationem : quæ multiplicatio rationum non facit in puncto compositionem, nec ejus unitati aut simplicitati repugnat. Et alius est actus qui convenit principio, utpote lineas inchoare; alius qui medio, scilicet lineam diametri continuare; alius fini, videlicet angulum terminare. Sic in Deo est una simplex essentia, cui non repugnat trina multiplicatio personarum; quarum quælibet est divina essentia, et tamen sunt distinctæ relationes earum, nec hæc relationum multiplicitas facit compositionem in Deo. Cujuslibet item personæ est proprius actus, quo ab aliis distinguitur. Aliud hujus exemplum in naturalibus ponit Anselmus, scilicet in aqua fontis, rivo ac lacu.—Insuper quidam hic dicunt, quod ratio tripliciter sumitur: primo, pro intentione sola rationinantis; secundo, pro intentione partim fundata in intellectu, partim in re, sicut intentio universalis; tertio, pro ratione fundata totaliter in re, hoc est pro comparatione rei ad rem. Atque hoc ultimo modo differunt in divinis proprietas et essentia ratione: quæ ratio est in re, id est in persona, eam determinando, non autem est in essentia determinando eamdem. Dico ergo quod ratio sic sumpta, est in re: aliter non video quomodo proprietates differant re. Et quamvis divina essentia sit ratio illa, tamen non est per illam, id est modo illius; nec ratio illa convenit ei modo essentiæ, quoniam modus essentiæ est absolutus, modus rationis illius relativus: persona vero est ratio illa et per illam. Verumtamen quidam dicunt, quod secundo modo rationem accipiendo, essentia est proprietas. Non tamen ratio illa est Deus, quamvis Deus habeat illam: siquidem quæcumque ponuntur in Deo secundum rem, sunt idem quod ipse, sed non quæcumque ponuntur in eo secundum rationem aut intentionem. Hæc Petrus.
Concordat Richardus scriptis Thomæ et Petri in his, ac inter cetera addit: Quum ita arguitur, Si activa spiratio est persona, non est ratio cur magis dicatur esse persona Patris quam Filii, nec videtur quod una proprietas sit duæ personæ, ergo activa spiratio non est persona; dico, quod extendendo nomen proprietatis ad relationem, falsum est quod una proprietas non est duæ personæ: spiratio enim activa est realiter idem quod Pater et Filius. Concedo tamen quod proprietas in quantum est persona, non est relatio: tamen res eadem quæ est relatio, est persona, attamen sub alia ratione, quia persona est sub ratione qua in se subsistens, relatio vero secundum quod ipsa persona refertur ad aliam. Inconvenienter igitur dixit Porretanus, proprietates non esse in personis, sed extra affixas, quoniam vere sunt in personis, et realiter sunt ipsæ personæ, et per comparationem ad terminum veræ manent relationes. Hæc Richardus.
Præterea Bonaventura hic refert quemadmodum de ista materia tres fuerunt opiniones: una Gilberti, dicentis quod proprietates seu relationes non sunt personæ nec in personis, sed affixæ; alia Præpositivi, dicentis econverso, quod proprietas sint in personis, nec distinguantur ab eis nisi in modo loquendi. Quæ opiniones improbatæ sunt supra.4 Ideo est tertia positio, quam communiter tenent magistri, videlicet, quod proprietates sunt personæ et sunt in personis, et tamen aliquo modo differunt a personis. Relatio namque ratione comparationis quam habet ad subjectum seu suppositum, transit in substantiam in divinis: ideo vere prædicatur de eo, ut Pater est paternitas. Ratione vero comparationis quam habet ad objectum seu terminum, verissime manet in divinis, nec facit compositionem, sed distinctionem: compositio enim attenditur per comparationem proprietatis ad subjectum, distinctio respectu objecti. Quumque proprietas differat a persona quantum ad modum habendi se, idcirco personam vere determinat et distinguit: hoc tamen non tollit prædicationem unius de alio, quoniam modus ille non addit essentiam aliam. Hæc Bonaventura.
Ex quibus directe patet responsio ad quæstionem qua quæritur, An proprietas in divinis sit persona, de qua quidam specialem formant articulum; et item ad quæsitum hoc, An proprietates sint in personis, de quo etiam quidam specialem efficiunt quæstionem. Hæc etenim dependent, et frequenter prætacta sunt.5 Nam et ex præinducta responsione Bonaventura declarat qualiter proprietas sit essentia: Relatio, inquiens, ratione comparationis ad subjectum, transit in substantiam; idcirco proprietas est divina substantia, etc. In comparatione autem ad correlativum, dicit rem veram et distinguit. Et quoniam iste respectus non dicit aliud quam essentiam ipsi comparatus, similiter nec aliud quam personam; ideo vere est essentia et persona. Et quia respectus ille non est essentiæ ad aliud, sed personæ ad personam; ideo respectus seu relationes sunt proprie in personis, non in essentia: quia personæ secundum illos respectus referuntur et distinguuntur, essentia vero non determinatur neque distinguitur nec refertur. Sunt tamen in divina essentia, loquendo communiter atque improprie, ut dicatur in divina essentia esse omne quod est divina essentia, seu omne quod est in essentia vel persona. Hæc Bonaventura.
In idem redeunt scripta Thomæ super his dubiis. Nam ait: Proprietates et personæ sunt idem in re, et differunt ratione, quemadmodum de proprietatibus et essentia dictum est. Tamen in hoc differt, quod ratio seu distinctio proprietatis et essentiæ est sicut ratio et distinctio diversorum generum, utpote relativi et absoluti; ratio vero proprietatis et personæ differt sicut ratio abstracti et concreti in eodem genere acceptorum. Porro in concreto duo considerantur in rebus creatis, videlicet compositio et quædam perfectio: quia concretum significatur per modum exsistentis per se, ut homo, leo. In abstracto quoque duo considerantur, puta: simplicitas, quia significatur per modum formæ; et imperfectio, quia ejus non est per se exsistere et operari. Hinc neutrum horum plenarie convenit Deo. Unde probatur in libro de Causis, quod nihil de Deo dicitur proprie, quoniam nec abstractum propter imperfectionem, neque concretum propter compositionem. Utrumque tamen aliquo modo prædicatur de Deo, quia concretum propter perfectionem, et abstractum propter simplicitatem. Hæc Thomas.
Insuper ad dubium quo quæritur, an proprietates sint in essentia et in personis, respondens: Proprietates, inquit, sunt in essentia et in personis, sed diversimode: quoniam in essentia sunt per rei identitatem, non tanquam in supposito aut subjecto; in personis vero sunt ut in subjectis sive suppositis. Verumtamen diversimode dicitur aliquid suppositum alicujus. Primo, sicut naturæ per quam constituitur ipsum suppositum, sicut humanitas est in Socrate: sicque proprietates personales sunt in personis. Secundo, sicut ejus quod advenit post completum et constitutum esse rei, sicut albedo in Socrate: et ita secundum modum intelligendi, proprietates non personales, sicut innascibilitas atque communis spiratio, insunt personis; tamen non ita, quod suppositum sit aliud ab eo quod realiter inest ei, sed solum secundum rationem concreti et abstracti, ut dictum est.
His verbis Thomæ consonans Petrus: Si, ait, quæratur quomodo proprietates diversimode dicuntur esse in essentia et in personis, dicendum quod sicut aliquid dicitur esse in substantia dupliciter, primo tanquam in genere, ut id de quo substantia prædicatur, secundo ut in supposito; et hoc rursus dupliciter, primo ut constituens illud, sicut forma substantialis, vel ut adveniens constituto, sicut forma accidentalis: sic proprietas et persona est in essentia tanquam in genere, id est communiori essentialiter prædicabili, quoniam omne esse in divinis, sive proprietatis sive personæ, est substantiale, et essentia prædicatur de utroque sicut magis commune; persona vero est ibi ut prima substantia, proprietas vero quasi per reductionem tanquam forma personæ. Proprietas vero non est in essentia ut in supposito, ideo non determinat eam. Relatio quoque in divinis per comparationem ad id in quo est, non differt ab eo, sive id dicatur persona sive essentia; sed per comparationem ad id a quo distinguit, differt ratione ab eo in quo est: et quoniam non distinguit ab essentia, non dicitur esse in ea nisi per identitatem, et sicut in fundamento. Hæc Petrus.
Concordat omnino Richardus, affirmans proprietates seu relationes esse in essentia, non immediate, sed mediantibus personis secundum modum et ordinem intelligendi; essentia vero in personis est immediate.
Amplius, quid de formali distinctione inter proprietates, essentiam et personas, sentiant Scotus, Franciscus de Mayronis, Petrus de Candia, cum suis sequacibus, patuit supra, distinctione potissime setcunda. Unde ipsi distinctione octava præcipue tractant.6
Præterea Durandus circa hæc multa inducit, præsertim de entitate et realitate relationis, et qualiter distinguatur a proprio fundamento. Itaque inter cetera ait: Quorumdam intentio est, quod relatio realis in creaturis dumtaxat differt a suo fundamento realiter, et facit compositionem cum eo, et nihilo minus potest alicui advenire per alterius mutationem dumtaxat. In divinis autem dicunt, quod relatio non differt realiter a suo fundamento, nec facit compositionem cum eo, sicut nec cetera prædicata, quæ tamen compositionem faciunt in creaturis. Sed istud non videtur rationabiliter dictum, quoniam sicut distincta relativa habent distinctas actiones, ita et passiones: ergo uni non advenit nova relatio ex sola mutatione alterius. Item, satis irrationabile est dicere, si ego solus sim albus, et alius ultra mare de novo fiat albus, quod propter hoc aliqua res reddens me compositiorem mihi accrescat, puta relatio seu similitudo distincta ab albedine mea. Oportet namque ut agens jungatur passo. Iterum, si in creaturis respectus facit realem compositionem cum fundamento, videtur quod similiter faciat in divinis, quum utrobique ponamus realem respectum et reale fundamentum. — Alii dicunt, quod relatio non dicit intrinsece aliud quam suum fundamentum, sed idem realiter, tamen extrinsece connotat aliquid quod non est ipsa, et ad quod ipsa est sicut ad terminum: ita quod licet albedo Socratis et ejus similitudo cum Platone albo, non sunt duæ res quantum ad id quod intrinsece dicunt (imo per idem realiter atque formaliter Socrates fit albus Platonique similis); similitudo tamen importat extrinsece aliquam rem ad quam est seu refertur, videlicet conformitatem in Platone, quam non importat albedo. Hæc opinio communior est, et eam tenet Magister in littera, et videtur concordare dictis Sanctorum. — Tertia opinio mediam tenet viam, quod scilicet relatio est alia res a suo fundamento, et tamen non facit compositionem cum eo. Hæc Durandus.
Cujus recitatio instantiam pati videtur. Quamvis enim Magister dicat in littera, quod relationes in divinis non differant a fundamento, non tamen hoc dicit de relationibus creaturarum quæ secundum esse relationes vocantur. Nec sequitur, Relatio in creaturis compositionem cum suo efficit fundamento, ergo in Deo: ut supra aliquoties ostensum est. Ea quoque quæ fiunt et sunt in creatis rebus per plura, sunt in Deo per pauciora. Sed et divina essentia in sua infinitate sine reali additione omnem perfectionem includit, et id quod absoluti et id quod relativi est, incomprehensibiliter comprehendit, includit, complectitur. Nullus etiam theologorum authenticorum nunc tenet relationes in divinis realiter non esse, nec aliquis fatur eas distingui realiter ab essentia aut persona, nisi forsan perpauci, qui dicunt relationem non dicere aliquid reale, nec in Creatore neque in creaturis, et qui imaginantur divinas et increatas personas per absoluta distingui. Contra quorum errores supra satis est disputatum, ubi etiam in rep. 215, Bet s. citatione Guillelmi Parisiensis soluta sunt argumenta quæ Durandus contra primam illam positionem inducit.7
Postremo Henricus quinto Quodlibeto movet hanc quæstionem, utrum relatio in Deo secundum intentionem differat ab essentia.8 De qua re ex dictis ipsius introducta sunt multa. Ponitque triplicem distinctionem, puta, realem, et secundum intentionem, atque secundum rationem. Distinctionem vero secundum intentionem appellat non prout intentio sumitur pro intentione secunda (de qua logica tractat) per respectum ad primam intentionem, sed prout intentio appellatur pertinens realiter ad simplicitatem alicujus essentiæ, natum præcise accipi absque aliquo alio a quo non differt re absoluta, quod similiter pertinet ad eamdem.9 Unde dicitur intentio quasi intus tentio, eo quod mens suo conceptu determinate tendit in aliquid quod est in re aliqua, et non in aliquid aliud quod aliquid est ejusdem. Itaque inter essentiam et relationem in divinis nequaquam est distinctio secundum intentionem, quoniam illa distinctio esse non potest nisi inter ea quæ uniuntur in eodem secundum rem, ita quod conceptus unius penitus excludit conceptum alterius et econtra; vel ita quod aliquid quod est in conceptu unius, penitus excludatur extra id quod est in conceptu alterius. Quæcumque autem sunt talia, necessario ponunt compositionem in eo in quo sunt unum. Relatio vero et divina essentia nullam prorsus compositionem ponunt in Deo. Idcirco non differunt nisi secundum rationem, id est secundum diversum modum concipiendi aliquid, videlicet secundum rationes distinctas prædicamenti substantiæ et ad aliquid, quæ circa idem cadunt absque compositione et diversitate in re, sine qua esse non valet diversitas intentionum.
Videtur demum in determinatione hujus quæsiti Henricus aliqualiter dissentire a præfata quorumdam positione de modo fundationis relationum in divina essentia : quoniam ait, quod relationes in ea fundantur prout ipsa secundum se ipsam est singularitas quædam, non prout est essentia hujus aut illius suppositi. Hoc enim non convenit ei nisi per relationem in ea fundatam : unde per hoc quod relatio habet esse et fundari in essentia, simul constituit rationem suppositi. — Hæc Henricus. De cujus positione supra dictum est plenius.
Objecta soluta sunt supra, et nunc breviter eorum solutio repeti potest.
Ea ergo quæ convertibiliter et adæquate sunt idem, ita se habent, quod uno multiplicato, multiplicatur et aliud; sic autem non sunt idem, proprietas, essentia et persona. — Ad secundum, quod idem eodem modo sumptum, seu secundum eamdem proprietatem, perfectionem aut dispositionem, non est causa distinctionis et indistinctionis. — Ad tertium simili modo, quod unum et idem secundum eamdem rationem et proprietatem non est relativum et absolutum. Nam et in rebus creatis idem suppositum est homo et pater, et humanitate in genere substantiæ, paternitate in genere relationis.
Footnotes
Chapter 212 of 271