Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur consequenter, Utrum de proprietatibus et relationibus valeant prædicari adjectiva essentialia et personalia.

Videtur quod sic, quoniam nulla propositio verior quam in qua idem dicitur de se ipso. Quum ergo proprietates sint realiter ipsæ personæ ac divina essentia, videtur quod omnia vere prædicentur de proprietatibus, quæ de personis atque essentia prædicantur.

In oppositum est doctrina communis, quia paternitas non dicitur generans, quum generare sit personæ, paternitas vero non significatur ut persona.

Ad hoc Thomas respondet: Proprietas, persona et essentia solum differunt ratione et secundum diversum modum significandi. Hinc distinguendum est de adjectivis: quoniam omnia illa quæ prædicant conditionem rei absolute, prædicantur communiter tam de proprietate quam de essentia et personis; et talia maxime sunt adjectiva negativa, ut increatus, immensus. Ideo dicimus, Paternitas est increata, Pater est increatus, essentia divina est increata. Quæcumque vero exprimunt modum significandi in quo tria hæc distinguuntur, non prædicantur de eis communiter. Tamen in his quoque exstat diversitas. Quædam namque important illum modum significandi in principali significato: sicut hoc nomen, commune, importat significando modum essentiæ; et similiter hoc nomen, distinctum, importat modum personæ; et hoc nomen, distinguens, modum proprietatis. Et ista prædicari non queunt de essentia, de proprietatibus et relationibus indifferenter: quia falsum est dicere, Essentia est distincta, proprietas est communis. Quædam vero modum illum important non ipsum significando, sed dando eum intelligere ex suo modo significandi: ut ea quæ significant per modum actus. Nam actus sunt suppositorum. Hinc talia non possunt attribui proprie nisi personis, non proprietati neque essentiæ, quæ significantur per modum formæ. Non ergo proprie dicitur, Paternitas generat, paternitas creat. Ea quoque quæ significantur concretive, dant intelligere modum personarum: idcirco nec ista est propria, Paternitas est sapiens; nec ista, Paternitas est innascibilis. Hæc Thomas.

Hinc Petrus: Adjectiva, inquit, quæ veniunt in prædicationem divinam, aut prædicant rem absolute seu conditionem rei absolute, ut præcipue negativa: et hæc prædicantur de essentia, persona et proprietate, ut infinitus, immensus. Aut prædicant modum significandi, et hunc exprimunt, vel ex principali significato: sicut hoc nomen, commune, modum essentiæ; distinctum, modum personæ; distinguens, modum proprietatis: hæc non possunt permutatim de essentia, proprietate et persona prædicari. Vel dant intelligere ex modo significandi: ut significantia essentiam per modum operationis, ut creare, vel personam, ut generare; vel essentiam per modum inhærentis, ut sapiens, aut personam, ut nomen hoc, pater, sumptum adjective. Et hæc omnia proprie attribui nequeunt nisi personis. Ideo istæ impropriæ sunt, Essentia creat, Paternitas generat; similiter hæc, Paternitas est Pater, si ly Pater adjective tenetur. Hæc Petrus.

Idem respondet Richardus aliis verbis: Quædam, inquiens, dicuntur de divina essentia in oppositione ad creaturam, ut increatum, æternum, immensum: et talia prædicantur de proprietatibus, quoniam non important aliquem modum essentiæ proprium. Alia dicuntur de divina essentia ut est essentia cujuslibet divinæ personæ, ut esse communicatum aut communicativum: et talia non prædicantur de proprietatibus, quia de ratione proprietatis est uni soli competere. Alia de essentia prædicantur ut est principium actionis, ut intelligere, velle, creare: et talia quamvis dicantur de tribus divinis personis, non tamen de proprietatibus nec de essentia proprie, quoniam actio est suppositi.

Præterea actus personales non prædicantur de proprietatibus per modum denominativum, sed prædicatione quæ est per identitatem. Hæc enim est vera, Paternitas est generatio activa; non tamen recipitur ista, Paternitas generat. Quamvis enim eamdem rem significant generare et generatio, tamen diverso modo: quoniam generare significat actum et per modum actus, generatio autem non sic. Et quia actus sunt suppositorum, quamvis per formas, non autem proprie ipsarum formarum tanquam agentium, sed tanquam principiorum agendi ipsis suppositis; hinc quamvis ista sit concedenda, Pater generat; non tamen ista, Paternitas generat. —

Et si objiciatur, quod non solum ignis, sed et caliditas calefacit; dicendum, quod illa est impropria, Caliditas calefacit; non tamen ita impropria ut hæc, Paternitas generat: quoniam caliditas est forma absoluta, paternitas relativa. — Hæc Richardus.

Hinc scribit Albertus: Quatuor modis se possunt habere essentialia adjectiva, quibus impediantur de notionibus seu proprietatibus prædicari: primo, si sint essentialia per modum essentiæ; secundo, si sint essentialia appropriata personæ; tertio, si sint essentialia cointellecta persona; quarto, si sint essentialia per modum actus divini. Essentialia per modum essentiæ, sunt ut non distingui, relationem non significare, et consimilia. Essentialia appropriata seu attributa personæ, sunt ea quæ concretive dicuntur, quoniam illa significant essentiam in personis: ut sapiens, potens. Unde stultum est dicere, quod paternitas est sapiens. Essentialia vero cointellecta persona, sunt ut trinus, incarnatus. Idcirco non dicimus, Paternitas est trina, id est trium una; quemadmodum dicimus, Essentia est trina, id est trium una. Essentialia per modum actus, sunt ut creare, gubernare. Unde non est dicendum: Paternitas creat, gubernat. Cetera omnia possunt de proprietatibus seu notionibus dici, præsertim negativa, sicut immensum, increatum. — Si quæratur de causis harum exceptionum in substantialibus adjectivis, dicendum quod quamvis essentia sit proprietas, tamen modi significandi quamdam habent oppositionem: et inde prima consurgit conditio. Similiter, supposita persona, non supponitur notio: et inde trahitur tertia, quia tunc aliquid convenit uni quod non alii. Item, notio significatur in abstracto, atque ut ens in alio: ideo non conveniunt ei illa quæ significant aliquid ut per se exsistens personaliter, ut sapiens, bonus; et inde venit secunda conditio. Rursus, notionis non est agere, sed personæ: indeque oritur ratio quartæ exceptionis.

Denique si quæratur, utrum personalia adjectiva de notionibus prædicentur; dicendum, quod personalia illa ut personalia, non dicuntur de notionibus: quoniam personalia adjectiva ut hujusmodi, aut conveniunt personæ in se ut esse distinctum: et sic non possunt competere notioni propter oppositum modum significandi, quoniam notio seu proprietas designatur ut ratio distinguens, non ut res distincta per se exsistens: aut personalia sunt quibus persona emanat a persona, ut generare, spirare, quæ actum significant personalem; aut adjective dicuntur de persona, ut generans, spirans, secundum quod adjective tenentur participia illa: et tunc nequeunt notioni convenire, quoniam non significatur ut agens, sed magis ut ratio agentis. Si vero sint adjectiva nominaliter significata, iterum non competunt notioni: quia sic dicunt rationem quare vel qualiter una persona manat ab alia. Hinc paternitas non est Pater, si ly Pater adjective tenetur, quoniam sequeretur quod Filium genuisset. Simili modo filiatio non est Filius, nec essentia Pater, si Pater adjective sumatur: quia essentia non genuit. Prædicatur tamen persona de proprietate, secundum quod nomen personæ substantive tenetur, quemadmodum et de essentia: sicque ista est vera, Essentia est Pater, hoc est, essentia est is qui est Pater; similiter ista, Paternitas est Pater, id est, paternitas est ille qui est Pater. — Hæc Albertus.

At vero Bonaventura hic contestatur: Quædam est prædicatio per identitatem, et quædam per inhærentiam. Prædicatio per inhærentiam fit concretive et ratione suppositi, ut album est musicum; prædicatio vero per identitatem fit in abstracto et ratione formæ, non suppositi, ut justitia est bonitas. Itaque notio ad notionem potest comparari dupliciter, utpote concretive et abstractive: si concretive, una potest prædicari de alia, ut generans est spirans; si abstractive, non potest, quoniam sic non notat nisi respectum: ideo falsa est hæc, Paternitas est spiratio. Hæc Bonaventura.

Præterea a prætacta Alberti responsione videtur paululum dissentire Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, circa hæc scribens: Adjectiva essentialia dicuntur de notionibus. Paternitas enim seu filiatio est immensa, æterna, omnipotens, sicut divina essentia. Item, quum notio sit Deus, sequitur quod sit immensa, omnipotens et æterna. — Albertus vero, sicut jam patuit, dicit non esse dicendum quod paternitas sit sapiens.

Deinde Antisiodorensis subjungit: Quum adjectiva essentialia dicuntur de notionibus, cur non eodem modo adjectiva notionalia de essentia prædicantur? Quemadmodum enim notio est persona vel essentia, sic essentia est notio. Verum est autem quod notionalia non dicuntur de essentia, quia non dicimus, Essentia generat: imo nec gignit nec gignitur, nec spirat neque spiratur. Dicendum, quod adjectiva quæ copulant divinam essentiam, ideo prædicantur communiter et indistincte de personis et notionibus, quia essentia seu esse, commune est et indistinctum quid. Adjectiva vero quæ copulant notiones, sunt propria: ideo prædicantur tantummodo de notionibus in quantum sunt propria. Et hæc est ratio quare potius essentialia prædicentur de notionibus quam econtra. Verumtamen non omnia adjectiva de notionibus prædicantur, quia non illa quæ præter naturam aliquid connotant quod non convenit notioni, ut trinum, incarnatum. Essentia namque est trina, id est trium una sive communis; non notio aliqua. Similiter essentia divina est incarnata, quoniam ipsa est associata sive unita humanæ naturæ in eadem persona; hæc autem non conceditur, Filiatio est incarnata: quia associatio seu unitio talis, inter similia attenditur, utpote naturæ ad naturam, non notionis ad naturam. — Sed quum notio sit persona, sicut et ipsa est essentia, cur personalia adjectiva non dicuntur de notionibus sicut adjectiva essentialia, quum tamen major sit affinitas notionis ad personam quam ad essentiam, quia personam notificat et distinguit, et proprie est in ea? quod tamen non conceditur, quia paternitas non spirat. Dicendum, quod adjectiva quæ conveniunt personis, proprie significant ea quæ sunt in personis, videlicet actus proprios personarum, ut generare, spirare; agere autem proprie ad personam seu substantiam pertinet, non ad notionem, quæ est relatio, cujus esse est ad aliud se habere. Quum itaque adjectiva convenientia essentiæ, significant rem communem et indistinctam, potius prædicantur de notionibus quam adjectiva convenientia personis, quæ personarum sunt propria, et etiam quoniam ad notionem non proprie pertinet agere. — Hæc Antisiodorensis. In cujus verbis quod dicitur essentia incarnata, qualiter verum sit, loco suo patebit.

Postremo, præinductis secundum Thomas, Albertum, Petrum, Richardum, concordat Alexandri responsio, asserentis: Regulariter adjectiva essentialia quæ pertinent ad rem essentiæ solum, ita quod non dicunt respectum ad personam, nec dicunt modum essentiæ, nec appropriantur personis, nec dicunt effectum in creatura, dicuntur de notionibus: ut quæ dicuntur per abnegationem, sicut æternus, immensus. — Cetera quæ de hoc scribit Alexander, sententialiter sunt inducta.

Porro ad hoc, an adjectiva notionalia quæ dicuntur de personis, dicantur de notionibus, respondet concordanter prædictis: Adjectiva notionalia non dicuntur de notione substantive dicta, quoniam adjectivum notionale designat proprietatem personæ. Unde sicut Deus et deitas different ratione, quoniam Deus dicit quod est, deitas quo est; sic persona et notio. Persona quippe significat quis seu qui est; notio, quo est. Quum itaque notio ut notio, nihil dicat de substantia, et adjectiva quærant substantiam cui innitantur secundum modum intelligendi atque loquendi, non queunt prædicari de notione, sed de persona. Idcirco non sequitur, Pater et prietatis, quia nil dicunt ultra essentiam. Paternitas convertuntur, sed generans prædicatur de Patre, ergo et de paternitate: sicut non sequitur, quum persona et essentia conversim dicantur, ut quod dicitur de essentia, dicatur de persona: imo est ibi fallacia figuræ dictionis ex variatione prædicamenti. — Rursus, in adjectivis essentialibus absolutus est intellectus: ideo non repugnant intentioni seu rationi pro-

Unde quemadmodum propter identitatem et simplicitatem essentiæ dicitur, Paternitas est essentia; ita dicitur, Paternitas est æterna. Notionalia vero dicunt habitudinem personæ in quantum personæ: idcirco non conveniunt notioni aut proprietati, quæ non habet intellectum hypostasis seu personæ, sed solum proprietatis. Hæc Alexander.

Chapter 213 of 271