Distinctio 33
A. Utrum proprietates personarum sint ipsæ personæ, vel Deus, id est divina essentia.
POST supradicta interius considerari atque subtiliter inquiri oportet, utrum proprietates personarum, quibus ipsæ personæ determinantur, sint ipsæ personæ, et sint Deus, id est divina essentia; an ita sint in personis, ut non sint personæ, ac per hoc nec divina essentia. Quod enim in personis sint proprietates, nemo inficiari audet, quum aperte clamet auctoritas, quod in personis est proprietas, et in essentia unitas. Superius quoque multis Sanctorum testimoniis adstruximus, personas per proprietates distingui atque determinari, ipsasque proprietates, tres scilicet, propriis expressimus vocabulis.1 Quum ergo proprietates ipsæ ab æterno fuerint, quibus ipsæ personæ determinantur et differunt: quomodo essent, si in eis non essent? et quomodo in eis essent, et ipsæ personæ non essent, quin ibi esset multiplicitas? Quocirca sicut proprietates esse in personis, ita et eas personas esse confitemur, sicut supra auctoritate Hieronymi (quod non pigeat
Pelag. Libell. fidei, pars I, n. 6. Cf. dist. xxv M. revocare ad mentem) protestati sumus, in Expositione fidei ita dicentis : Sabellii hæresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel ut Græci exprimunt, hypostases, hoc est subsistentias, confitemur. Ecce aperte dicit personas proprietatibus distingui, et ipsas proprietates esse personas. Cujus hic verba perstringimus, quia supra latius posuimus.
B. Quod proprietates sint divina essentia.
Cf. dist. viii, et s.
Quumque de simplicitate Deitatis supra dissereremus, auctoritatibus Sanctorum, scilicet Augustini, Hilarii, Isidori, necnon et Boetii, evidenter monstravimus, Deum hoc esse omnino quod in se habet, excepto quod Pater habet Filium, nec est Filius, et Filius habet Patrem, nec est Pater; et sic esse in natura trium, ut qui habet, hoc sit quod habet; et totum quod ibi est, unum esse, unam vitam esse : quod modo non iteramus, ne fastidium lectori ingeramus. Si ergo proprietates ibi sunt, singula earum est id in quo est, et unum eademque vita singulæ sunt. Fateamur ergo, et proprietates esse in tribus personis, et ipsas esse personas atque divinam essentiam.
C. Auctoritate adstruit, quod proprietas sit natura.
Hilar. de Trinitate, lib. VII, n. 21; lib. VI, n. 40; lib. VII, n. 22. etiam
Cf. dist. xxvi, in fine.
Quod enim proprietas etiam divina natura sit, ostendit Hilarius, dicens nativitatem Filii esse naturam. Unde in septimo libro de Trinitate ait : Utriusque natura non differt; unum sunt Pater et Filius. Habet ergo hoc sacramenti nativitas, ut complectatur in se et nomen et naturam et potestatem : quia nativitas non potest non esse ea natura unde nascatur Filius. Idem in sexto : Nativitas proprietas est, veritas est. Idem in septimo dicit, quod naturæ nativitas sit intelligenda esse in natura Dei. Supra enim dixit, quod proprium Patris est quod semper Pater est, et proprium Filii est quod semper Filius est : significans quod proprietas Patris est Pater, et proprietas Filii est Filius. His aliisque pluribus auctoritatibus aperte significari videtur, quod proprietas Filii Filius sit, sic et Deus; ita et proprietas Patris et proprietas Spiritus Sancti.
D. Quidam negant, scilicet proprietates esse personas et divinam naturam, et quare.
Hoc autem aliqui negant, dicentes quidem proprietates in personis esse, sed non esse personas ipsas : quia ita dicunt esse in personis vel in essentia divina, ut non sint interius, sicut ea sunt quæ secundum substantiam dicuntur de Deo, ut bonitas, justitia, sed extrinsecus affixæ sunt. Atque ita esse rationibus probare contendunt. Si enim, inquiunt, proprietates sunt personæ, non eis personæ determinantur. Contra quod dicimus, quia etiam se ipsis personæ differunt, sicut supra
Hieronymus loquens de Patre et Filio et Spiritu Sancto, dicit : Substantia unum sunt, sed personis ac nominibus distinguuntur. Sed iterum addunt :2 Si proprietates ipsæ divina essentia sunt, quum essentia non differant tres personæ, nec proprietibus differunt. Quomodo enim differt Pater a Filio, eo quod divina essentia est, quum in essentia unum sint?
E. Responsio ad præmissa, auctoritate nitens.
Horum doctrinis novis et humanis commentis, verbis Hilarii respondeo : Immensum est quod exigitur et incomprehensibile;3 extra significantiam est sermonis, extra sensus intentionem; non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcæcat, intelligentiæ capacitatem quod fine nullo continetur, excedit : mihi ergo in sensu labes est, in intelligentia stupor est, in sermone vero non jam infirmitatem sed silentium confitebor. Periculosum nimis est de rebus tantis ac tam reconditis aliquid ultra præscriptum cœleste proferre, ut ultra præfinitionem Dei sermo de Deo sit. Forma fidei certa est : non ergo aliquid addendum est, sed modus constituendus audaciæ. Quidquid ultra quæritur, non intelligitur.
F. Quomodo improbi hæretici insistant, alia addentes.
Ceterum hæreticorum improbitas instinctu diabolicæ fraudulentiæ excitata, nondum quiescit, sed in tanta rerum quæstione addit : Si paternitas et filiatio in Deo sive in divina essentia sunt, eadem ergo res sibi Pater est et Filius. Nam in quo paternitas est, Pater est; et in quo filiatio est, Filius est. Si ergo una eademque res habet in se paternitatem et filiationem, ipsa generat et generatur : quod dicentes, in Sabellianam hæresim pertrahuntur, extendentes Patrem in Filium, quum ipsum sibi Filium, ipsum proponant et Patrem. Si vero negaverint, in una Dei essentia paternitatem esse et filiationem, quomodo ergo dicunt esse Deum? His atque aliis argumentorum aculeis utuntur in suæ opinionis assertionem, ut veritatis formam dissecent.
G. Responsio contra hanc eorum opinionem, ubi traditur proprietates non penitus ita esse in Dei essentia, sicut in hypostasibus dicuntur.
Quorum audaciæ resistentes atque ignorantiæ providentes, audebimus aliquid super hoc loqui. Paternitas et filiatio non ita esse omnino in divina substantia dicuntur, sicut in ipsis hypostasibus, in quibus ita sunt quod eas determinant, ut ait Joannes Damascenus : Characteristica idiomata sunt, id est determinativæ proprietates, hypostaseos, et non naturæ :4 etenim hypostasim determinant, et non naturam. Ideoque, licet paternitas et filiatio sint in divina essentia, quum eam non determinent, non ideo potest dici, quod divina essentia et generet et generetur, vel quod eadem res sit sibi Pater et Filius. Ita enim proprietas determinat personam, ut hac proprietate hypostasis sit generans, et illa alia hypostasis sit genita : et ita non idem generat et generatur, sed alter alterum.
H. Quæritur quomodo proprietates possunt esse in natura, ut tamen eam non determinent.
Sed forte quæres, quum hæ proprietates non possint esse in personis quin eas determinent, quomodo in divina essentia esse possint, ita ut non eam determinent. Hilar. de Trinitate, lib. 11, n. 9. Respondeo tibi et hic cum Hilario : Ego nescio, non requiro; sed consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, sæcula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor querelarum; non putet homo sua intelligentia generationis sacramentum posse consequi. Absolute tamen intelligendus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Stat in hoc fine intelligentia verborum. Est Filius a Patre, qui est unigenitus ab ingenito, vivus a vivo vivus a vivo. vivus a vivo. Ibid. n. 10. progenies a parente, unus ab uno ; non natura Deitatis alia et alia, quia ambo unum. Hoc credendo incipe, percurre, persiste : etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat, aliquando tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inseras in illud secretum et arcanum inopinabilis nativitatis, ne te immergas, summam intelligentiæ comprehendere præsumens ; sed intellige incomprehensibilia esse. — His aliisque multis evidenter ostenditur, nobis nullatenus licere majestatem perscrutari, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito. Ibid. n. 11. Prov. xxv, 27.
I. Quibus auctoritatibus opinionem suam, scilicet quod proprietas Patris vel Filii non sit Deus, muniant.
Verumtamen nondum desistunt impatientiæ spiritu agitati, sed opinionem suam etiam Sanctorum auctoritatibus munire conantur, quibus ostendere volunt, proprietatem qua Pater est Pater, et proprietatem qua Filius est Filius, non esse Deum : Ps. LXVIII, 3. ad hoc inducentes verba Augustini super illum locum Psalmi, Et non est substantia, Aug. in Ps. 68 Sermo I, n. 5. ita dicentis : Deus enim quædam substantia est. Unde etiam in fide catholica sic ædificamur ut dicamus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unius esse substantiæ. Quid est unius substantiæ ? Quidquid est Pater quod Deus est, hoc est Filius, hoc est Spiritus Sanctus. Quum autem Pater est, non illud est quod vel quo est : Pater enim non ad se sed ad Filium dicitur; ad se autem Deus dicitur. Eo igitur quod vel quo Deus est, substantia est. Et quia ejusdem substantiæ est Filius, procul dubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantiæ est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse, sicut dicimus Filium Deum esse. Ex his verbis significari dicunt, quod proprietas Patris vel proprietas Filii non sit Deus vel essentia divina. Quum enim dicit, Eo quod Deus est, substantia est; sed quod Pater est, substantia non est: aperte (inquiunt) ostendit, id esse substantiam, quo Deus est; id vero quo Pater est, non esse substantiam. Item quum ait, Pater non illud est quod est, ostendit eum non esse Patrem eo quod substantia est. Non enim simpliciter dixit, Pater non est illud quod est; sed ait, Quum Pater est, non est illud quod est: significans, quo Pater est, non esse illud quo est, id est essentiam.
Hæc illi ita exponentes, sua commenta simplicibus et incautis vera videri faciunt. Nos autem aliter ista fore intelligenda dicimus. Dicens enim, Eo quod Deus est, substantia est; sed quod Pater est, substantia non est: hoc intelligi voluit, quia essentia Deus est, et deitate substantia est. Eo enim substantia est quo Deus est, et econverso: cujus ea est deitas quæ est substantia, et substantia quæ deitas. Sed quod Pater est, non est substantia, id est, non quo Pater est, eo substantia est: quia proprietate generationis Pater est, qua substantia non est. Ipsam tamen proprietatem substantiam esse non negavit. Ita etiam illud intelligendum est quod ait: Quum Pater est, non illud est quod est, id est, non illo Pater est quod vel quo ipse est, id est essentia, sed notione.
K. Aliis etiam verbis Augustini utuntur ut asserant quod dicunt, scilicet proprietates personarum non esse Dei substantiam.
Item illis verbis Augustini vehementer insistunt superius positis, scilicet quod Verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater;5 secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater. Si (inquiunt) Verbum non est hoc quod Pater secundum hoc quod est Verbum, id ergo quo Verbum est, non est illud quod Pater est: proprietas ergo qua Verbum est, non est id quod Pater est, non est igitur divina essentia. Ad quod dicimus, quia licet secundum quod Verbum, non sit hoc quod Pater est, ea tamen proprietas qua Verbum est, est id quod Pater est, id est divina essentia, sed non est hypostasis Patris.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ TERTIÆ
IN præinductis tractatum est de divina essentia et absolutis proprietatibus ejus, et qualiter illæ realiter idem sunt cum divina essentia propter omnimodam divinæ essentiæ simplicitatem. Tractatum est quoque de divinis et increatis et superbenedictis personis, atque de relationibus, proprietatibus notionibusque earum. Nunc in ista distinctione inquiritur, an proprietates illæ relativæ, supersanctarum, superessentialium supervenerabiliumque personarum constitutivæ ac distinctivæ, sint realiter unum et idem cum divina essentia. Et circa hoc proceditur opponendo ac respondendo, et recitantur opiniones quorumdam erroneæ tam Catholicorum correctioni acquiescentium, quam pertinacium et incorrigibilium hæreticorum. Hæc est in summa hujus distinctionis materia.
Circa quam multa jam essent inquneda, nisi ante in multis distinctionibus sparsim, et præsertim in vicesima sexta, essent Cf. dist. II, q. 2, 5. inducta, discussa ac pro viribus determinata. Inibi enim quæsitum est: an relationes in essentia sint fundatæ, et an per prius in dist. XXVI, q. 8. essentia quam in personis; et qualiter in essentia quam in personis; et qualiter in una eademque essentia queant plures relationes etiam inter se oppositæ oppositione originis radicari; et qualiter relatones essentialiter idem cum personis et dist. XXVI, q. 2. essentia valeant personas distinguere, imo et constituere eas; an etiam actus notionales, relationes et proprietates in eadem exsistentes persona, distinguantur ab invicem re solave ratione. Hinc quæstionibus hujus distinctionis minus est immorandum. ibid. q. 4.
Footnotes
Chapter 211 of 271