Skip to the text

Distinctio 34

A. Opinio quorumdam, non idem esse personam et essentiam vel naturam dicentium, et eamdem essentiam non posse esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.

PRÆDICTIS autem adjiciendum est, quod quidam perversi sensus homines in tantam prosilierunt insaniam, ut dicerent, non idem esse naturam Dei et personam sive hypostasim, dicentes eamdem essentiam non posse esse Patrem et Filium sine personarum confusione. Si enim, inquiunt, ea essentia quæ Pater est, est Filius, idem sibi Pater est et Filius. Si hanc rem dicis esse Patrem, aliam quære quam dicas esse Filium. Si vero aliam non quæsieris, sed eamdem dixeris, idem genuit et genitus est. Propter hæc et hujusmodi inter naturam et personam dividunt, ita ut non recipiant unam Deitatis naturam et simplicem esse tres personas.

Idque testimonio Hilarii defendere nituntur, qui in octavo libro de Trinitate quærens, utrum Apostolus spiritum Dei nominans et spiritum Christi, idem significaverit utroque verbo, inquit ita: Gentium prædicator, volens naturæ unitatem in Patre et Filio docere, ait: Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus.1 Si autem spiritus ejus qui suscitavit Jesum, etc. Spirituales omnes sumus, si in nobis est Dei spiritus; sed et hic spiritus Dei est et spiritus Christi. Et quum Christi spiritus in nobis est, ejus spiritus in nobis est qui suscitavit Christum. Et quum ejus qui suscitavit Christum in nobis est spiritus, et spiritus in nobis est Christi. Nec tamen non Dei est spiritus qui in nobis est. Discerne ergo, o hæretice, spiritum Christi a spiritu Dei, et excitati a mortuis spiritum Christi, a spiritu Dei Christum a mortuis excitantis: quum qui habitat in nobis spiritus Christi, spiritus Dei sit; et spiritus Christi a mortuis excitati, spiritus Dei tantum sit Christum a mortuis excitantis. Et quæro nunc, in spiritu Dei, utrum naturam, an rem naturæ significatam existimes. Non est enim idem natura quod res naturæ, sicut non idem est homo et quod hominis est, nec idem est ignis et quod ipsius ignis est : et secundum hoc, non est idem Deus et quod Dei est. — Hujus dicti occasione præfati hæretici dogmatizaverunt, non idem esse personam et naturam Dei, asserentes naturam Dei non esse tres personas, intelligentes in his præmissis verbis Hilarii per rem naturæ personam, et nomine naturæ divinam naturam. Et ideo dicunt Hilarium interrogasse hæreticum, utrum per spiritum Dei putaret significatam esse naturam, an rem naturæ, ut sic ostenderet distinguendum esse inter naturam, et rem naturæ, id est personam.

Hilar. de Trinitate, lib. VIII, n. 22.

B. Hic docet, quomodo eis obviat ipsius scripturæ circumstantia, et qualiter prædicta intelligi debeant, et quod Spiritus Sanctus est res unius naturæ Patris et Filii, et est ipsa natura.

Hoc quidem dicunt, non intelligentes pia diligentia scripturæ circumstantiam, qua considerata, percipi potest quomodo præmissa dixerit Hilarius. Subsequenter enim in eadem serie ostendit, in spiritu Dei aliquando significari Patrem, ut quum dicitur, Spiritus Domini super me; aliquando significari Filium, ut quum dicitur, In spiritu Dei ejicio dæmonia, naturæ suæ potestate se dæmones ejicere demonstrans;23 aliquando Spiritum Sanctum, ut ibi, Effundam de spiritu meo super omnem carnem :4 quod dicit consummatum fuisse, quum Apostoli, Spiritu Sancto misso, omnibus linguis locuti sunt. Deinde quare hanc distinctionem fecerit, et quod in superioribus per verba Apostoli idem Spiritus Sanctus significatus sit, et quod ipse sit res unius naturæ Patris et Filii, aperte ostendit, inquiens ita :5 Hæc idcirco sunt demonstrata, ut quacumque parte hæretica falsitas se contulisset, finibus veritatis concluderetur. Habitat enim in nobis Christus, quo habitante, habitat Deus; et quum habitat in nobis spiritus Christi, non alius habitat quam spiritus Dei. Quod si per Spiritum Sanctum Christus in nobis intelligitur esse, hunc tamen ita spiritum Dei ut spiritum Christi esse noscendum est; et quum per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, indifferens natura Filii creditur esse a Patre, quum Spiritus Sanctus, qui est spiritus Christi et spiritus Dei, res naturæ demonstretur unius. Quæro nunc ergo, Quomodo non ex natura unum sunt?6 A Patre procedit Spiritus veritatis, a Filio mittitur, et a Filio accipit.7 Sed omnia quæ habet Pater, Filii sunt. Idcirco qui ab eo accipit, Dei spiritus est, et idem spiritus Christi est. Res naturæ Filii est, sed et eadem res et naturæ Patris est; et Dei excitantis Christum a mortuis spiritus est, et idem spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differt Christi et Dei natura ne eadem sit, si præstari potest ut spiritus qui Dei est, non sit etiam Christi. Est ergo in nobis spiritus Dei, et est in nobis spiritus Christi; et quum spiritus Christi inest, inest spiritus Dei. Ita quum quod Dei est, et Christi est, et quod Christi est, Dei est; non potest quid aliud diversum Christus esse quam Deus

Ibid. n. 25.

Hilar. op. cit. n. 26.

Hilar. op. cit. n. 27.

Hilar. de Trinitate, lib. viii, n. 28. Joann. x, 30. est. Deus igitur Christus est unus cum Deo spiritus, secundum illud : Ego et Pater unum sumus. In quo docet Veritas unitatem esse naturæ, non solitudinem unionis.

Ecce si hæc verba diligenter attendas, invenis Spiritum Sanctum rem naturæ dici Patris et Filii, et eumdem dici esse naturam Dei, ubi dicitur, Per naturam Dei natura ipsa habitat in nobis, si per Spiritum Sanctum Christus est in nobis. Itaque in Trinitate non ita distinguendum est inter naturam et rem naturæ, sicut in rebus creatis : quia ut ait Hilarius, comparatio terrenorum ad Deum nulla est; et si qua comparationum exempla interdum afferuntur, nemo ea existimet absolute in se rationis perfectionem continere : non enim humano sensu de Deo loquendum est.8

C. Quod propter res creatas illud dixerit : Non idem est natura et res naturæ.

Ad naturam ergo rerum creatarum respiciens, inquit, Non idem est natura quod res naturæ, subjiciens exempla de ipsis creaturis. Inde ostendens erroris esse, sub mensura creaturarum metiri Creatorem, addit : Et secundum hoc, non idem est Deus et quod Dei est. Ac si diceret : Si ad instar creaturarum de Creatore sentis, cogeris fateri quia non idem est Deus et quod Dei est : quod dicere impium est, quum Spiritus Dei Deus sit, et Dei Filius sit Deus.

D. Quod non aliud est Deus et quæ sua sunt ita ut insint : alia enim sunt quæ insunt, alia quæ non insunt.

Non ergo secundum corporales modos, ut in eadem subdit serie, accipienda sunt hæc quæ de Deo dicuntur. Ubi evacuans opinionem eorum qui ita putant aliud Deum esse et aliud quod Dei est, aliudque naturam Dei et rem naturæ, ut est in creaturis, aperte docet non aliud esse Deum et quæ sua sunt ita ut insint illi, sic dicens : Homo aut aliquid ei simile quum alicubi erit, alibi non erit :9 quia id quod est, illic continetur ubi fuerit in forma, ut non ubique sit qui insistens alicubi sit. Deus autem immensæ virtutis vivens potestas, quæ nusquam non adsit, nec desit usquam, quæ se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat, ut ubi sua insint, ipse esse per sua intelligatur. Non autem corporali modo quum alicubi sit non etiam ubique esse credatur, quum per sua in omnibus esse non desinat. Non autem aliud sunt quam quod ipse est, quæ sua sunt. Et hæc propter naturæ intelligentiam dicta sunt.

His verbis aperte significatur, si tamen intelligis, hæretice, quia divina natura non aliud est ab his quæ sua sunt ita ut insint; et per illa in omnibus suis est quæ non insunt. Sua enim sunt etiam quæ non insunt, id est omnes creaturæ; et sua sunt quæ insunt, ut tres personæ, quæ sunt ejusdem naturæ et eadem natura, sicut supra Augustini testimonio firmavimus dicentis, tres personas esse ejusdem essentiæ vel eamdem essentiam, sed non ex eadem essentia, ne aliud intelligatur essentia, aliud persona. Non tamen diffitemur aliquam distinctionem habendam fore secundum intelligentiæ rationem, quum dicitur hypostasis, et quum dicitur essentia : quia ibi significatur quod est commune tribus, hic vero non. Est tamen hypostasis essentia, et econverso. Fateamur ergo, unum atque idem esse tres personas secundum essentiam, differentes autem proprietatibus. Unde Augustinus super locum prætaxatum Psalmi ait : Quæris quid sit Pater? Respondetur, Deus. Quæris quid sit Filius? Respondetur, Deus. Quæris quid sit Pater et Filius? Respondetur, Deus. De singulis interrogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, non deos sed Deum responde. Non sic in hominibus. Tanta enim est ibi substantiæ unitas, ut æqualitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, Quum dicis Filium esse quod Pater est, profecto Filius Pater est; responde : Secundum substantiam tibi dixi, hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim dicitur Deus, ad Patrem dicitur Filius; rursumque Pater ad se dicitur Deus, ad Filium dicitur Pater. Quod Pater ad Filium dicitur, non est Filius; quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater; quod dicitur Pater ad se et Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus.

Cf. dist. v L; xxv D.

Aug. in Ps. 68. Sermo I, n. 5.

E. Utrum ita possit dici, unus Deus trium personarum, vel tres personæ unius Dei, ut dicitur, una essentia trium personarum, et tres personæ unius essentiæ.

Hic considerandum est, quum Deus sit divina essentia, et ita dicatur unus Deus esse tres personæ, sicut una essentia dicitur tres personæ, utrum ita valeat sane dici, unus Deus trium personarum, vel tres personæ unius Dei, sicut dicitur, una essentia trium personarum, et tres personæ unius essentiæ. In his locutionibus Scripturæ usus nobis æmulandus videtur, ubi frequenter reperitur ita dictum, Una est essentia trium, et tres sunt personæ unius essentiæ; nusquam autem occurrit legisse, unum Deum trium personarum, vel, tres personas unius Dei. Quod ideo puto sanctos doctores vitasse, ne ita forte acciperetur in divinis personis, ut accipitur quum de creaturis simile quid dicitur.10 Dicitur enim, Deus Abraham, Isaac et Jacob, et Deus omnis creaturæ. Quod utique dicitur propter principium creationis, vel gratiæ privilegium, et creaturæ subjectionem vel servitutem. Quum ergo in Trinitate nihil sit creatum vel serviens vel subjectum, non admisit fides in Trinitate talem locutionis modum. Ita etiam econverso non dicitur de Dei essentia, quod ipsa sit essentia Abraham, Isaac et Jacob, vel alicujus creaturæ, ne Creatoris et creaturæ naturam confundere videamur.

F. Quod licet potentia, sapientia, bonitas, de Deo secundum substantiam dicantur, in Scriptura tamen solent hæc nomina distincte ad personas interdum referri.

Ex prædictis constat, quod sicut essentia, ita potentia, sapientia, bonitas, de Deo dicuntur secundum substantiam.11 Quæ autem secundum substantiam de Deo dicuntur, tribus personis pariter conveniunt. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas Patris et Filii et Spiritus Sancti; et hi tres eadem potentia, eadem sapientia, eadem bonitas. Unde aperitur in Trinitate summa esse perfectio. Si enim ibi deesset potentia, vel sapientia, vel bonitas, non esset summum bonum. Sed quia ibi est perfecta potentia, infinita sapientia, incomprehensibilis bonitas, recte dicitur et creditur summum bonum. Quumque unum et idem penitus sit in Deo potentia, sapientia, bonitas; in sacra tamen Scriptura frequenter solent hæc nomina distincte ad personas referri, ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas attribuatur : quod quare fiat, non est otiosum inquirere.

G. Quare id fiat, scilicet quod Patri potentia, Filio sapientia attribuatur.

Id ergo sacri Eloquii prudentia facere curavit, ne Dei immensitatem similitudine creaturæ metiremur. Dixerat enim Scriptura sacra, quia Deus Pater est, et quod Deus Filius est; et audivit hoc homo, qui hominem patrem viderat, Deum Patrem non viderat, et cogitare cœpit ita esse in Creatore ut viderat esse in creaturis, a quibus hæc nomina translata sunt ad Creatorem : in quibus pater est prior filio, filius est posterior patre; et ex antiquitate in patre defectus, ex posterioritate in filio imperfectio sensus solet notari. Ideo occurrit Scriptura, dicens Patrem potentem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens; et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens.

H. Quare Spiritui Sancto bonitas attribuatur.

Dictus est etiam Spiritus Sanctus Deus, et dictus est habere Spiritum Deus; et videbatur hoc quasi nomen inflationis et tumoris. Unde humana conscientia ad Deum pro rigore et crudelitate accedere metuit. Ideo Scriptura temperavit sermonem suum, Spiritum bonum nominans, ne crudelis putaretur qui mitis erat : non quod Pater solus sit potens vel magis potens, et Filius solus sapiens vel magis sapiens, et Spiritus Sanctus solus bonus vel magis bonus. Una est ergo potentia, sapientia, bonitas trium, sicut una essentia. Ideoque sicut dicitur Filius ὁμοούσιος, id est consubstantialis Patri, ita et coomnipotens.

I. De hoc nomine, ὁμοούσιον, ubi in auctoritatem receptum sit, et quid significet.

Hic non est prætermittendum quod Augustinus in libro secundo contra Maximinum dicit de hoc nomine, ὁμοούσιον, quo Latini tractatores frequenter utuntur. Pater (inquit) et Filius, unius sunt ejusdemque substantiæ. Hoc est illud ὁμοούσιον quod in concilio Nicæno adversus hæreticos Arianos a catholicis Patribus veritatis auctoritate firmatum est: quod postea in concilio Ariminensi propter novitatem verbi minus quam oportuit intellectam (quam tamen fides antiqua pepererat), multis paucorum fraude deceptis, hæretica impietas sub hæretico imperatore Constantio labefactare tentavit. Sed post non longum tempus libertate fidei catholicæ prævalente, postquam vis verbi sicut debuit intellecta est, ὁμοούσιον illud catholicæ fidei sanitate longe lateque defensum est et diffusum. Quid enim est ὁμοούσιον, nisi unius ejusdemque substantiæ? Quid est, inquam, ὁμοούσιον, nisi, Ego et Pater unum sumus? Non ergo inter profanas vocum novitates hoc vitandum est.

Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 14, n. 3.12 distensum

K. De nominibus quæ translative et per similitudinem de Deo dicuntur.13

Præterea sciendum est, quod in assignatione distinctionis nominum, inter alia quæ supra diligenter exsecuti sumus, quædam diximus translative et per similitudinem de Deo dici, ut speculum, splendor, character, figura, et hujusmodi. De quibus pio lectori breviter trado quod sentio, ut scilicet ratione similitudinis considerata, ex causis dicendi dictorum intelligentiam assumat, sed catholicam.

L. Nihil dignum excellentia ineffabilis Trinitatis se tradidisse dicit, ad alia transiturus.

De sacramento unitatis atque Trinitatis summæ et ineffabilis multa jam diximus. Nihil tamen ejus ineffabilitate dignum tradidisse profitemur, sed potius ex nobis mirificatam ejus scientiam, nec potuisse nos ad illam pervenire.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUARTÆ

HIC reprobatur alius error divinæ repugnans simplicitati.14 Fuerunt enim quidam dicentes, quod tres divinæ personas non essent quid unum nec realiter una essentia, et quod divina essentia non esset Pater et Filius nec Trinitas. Qui fuit error abbatis Joachim, contra quem superius quoque prolixe est disputatum. Hujus ergo erroris falsitatem auctoritatibus Scripturarum testimoniisque Sanctorum redarguit, motiva quoque ita opinantium tangit et solvit. Et circa hoc movet quæstionem, an sicut dicimus, tres personas unius essentiæ, et unam essentiam trium personarum, sic etiam dicere liceat, unus tom. XIX, p. 309, A' et s.

Deus trium personarum, et tres personæ unius Dei. Deinde tangit de his quæ appropriantur personis, atque de hoc nomine, ὁμοούσιον, et de his quæ Deo translative et per similitudinem attribuuntur.1516 De omnibus autem his jam ante suis locis diffuse tractatum est, dempta hac quæstione, an dici queat, unus Deus trium personarum, aut tres personæ unius Dei, et de nomine, ὁμοούσιον. Non ergo est hic superflue immorandum.

Footnotes

  1. Hilar. de Trinitate, lib. viii, n. 21. Rom. viii, 9. ↩

  2. Matth. XII, 28. ↩

  3. Is. LXI, 1. ↩

  4. Joel II, 28. ↩

  5. Act. II, 4. ↩

  6. Joann. XV, 16. ↩

  7. Joann. XVI, 15. ↩

  8. Hilar. op. cit. lib. i, n. 19; lib. viii, n. 14. ↩

  9. Joann. lib. viii, n. 24. ↩

  10. Exod. III, 6; Judith IX, 17. ↩

  11. Cf. dist. xxii E, F. ↩

  12. Joann. x, 39. ↩

  13. I Tim. VI, 20. ↩

  14. Ps. CXXXVIII, 6. ↩

  15. dist. xxii, q. 2. ↩

  16. Cf. dist. xxxi, q. 1, 2. ↩

Chapter 214 of 271