Quæstio unica
ET quæritur, An divina essentia sit persona, hoc est, an realiter idem sit cum qualibet divina persona, imo et cum duabus, et item cum tota superbeatissima Trinitate.
Videtur quod non, quoniam unum et idem non est genitum et non genitum, generans et non generans, immultiplicabile et multiplicatum, communicabile et incommunicabile. Sed divina essentia est non genita, imo nec gignens nec generata, et est immultiplicabilis, tamen communicabilis; persona vero in divinis multiplicatur et gignitur, incommunicabilisque consistit. — Ad idem possent multa argumenta induci, quæ jam ante, præsertim in secunda distinctione, contenta sunt.1
Ad istud Bonaventura respondet: Dum quæritur, an res naturæ, id est persona, aliquid superaddit essentiæ seu naturæ divinæ, dicendum quod de additione possumus loqui dupliciter, scilicet quoad rem et quoad intellectum. Et quantum ad intellectum, persona superaddit essentiæ: quoniam aliquid est de intellectu et ratione personæ, quod non est de intellectu et ratione essentiæ, quia persona describitur quod sit suppositum intellectualis naturæ, distinctum proprietate ad dignitatem pertinente: ubi multa tanguntur quæ non sunt de ratione essentiæ. Et ipsam essentiam per talem additionem non distinguit intellectus, neque personam componit. Non distinguit naturam: quia etsi superaddat rationi naturæ proprietatem, non tamen addit in recto, ut intelligas personam esse naturam proprietate distinctam; sed in obliquo est intelligendum personam esse suppositum rationalis naturæ, distinctum proprietate. Idcirco non ponit distinctionem circa naturam, nec personam componit, nec ei aliquid quod non sit in ipsa imponit. Et hoc patet, quia intellectus fidelis et sanus apprehendit personam esse simplicissimam, nihilo minus intelligit eam esse perfectissimam. Unde sicut intelligit omnes conditiones nobilitatis in essentia esse, eo quod perfectissima sit, quæ quamvis secundum rationem et modum intelligendi sint multæ, tamen intelligit omnes esse unum in re; sic et persona dicit simplicissimam esse, quamvis dicat in ea esse naturam et suppositum ac proprietatem: quæ omnia intelligit esse unum.
Sed si persona secundum rem nil addat supra naturam, non videtur intelligibile esse quod persona sit distincta secundum rem, et non essentia, quum nulla sit additio et nulla differentia secundum rem inter essentiam et personam. — Ad quod qualitercumque intelligendum, quum excedat vires intellectus humani, considerandum est, sicut docet Richardus, quod est distinctio per qualitatem, et est distinctio per originem. Distinctio per qualitatem est in creaturis, nec potest esse sine additione: hæcque distinctio habet ortum ex additione materiæ ad formam. Distinctio autem per qualitatem vocatur quando unus distinguitur ab alio per qualitates absolutas: ut quum unus est albus, alter niger. Distinctio vero per originem est quando unus producit, et alter producitur. Et ista distinctio, quemadmodum et præcedens, est vera distinctio, quum nulla res producat se ipsam. Quumque in divinis sit vera origo, est ibi et vera distinctio. Insuper, quando intelligo Patrem producere, intelligo eum se ipso producere, sicut et quum intelligo substantiam divinam producere, parique ratione Filium se ipso produci: ergo productio nihil addit, nec aliquam compositionem circa Filium ponit. Quumque vera sit distinctio ubi vera origo, et origo sit in divinis sine additione, et distinctio sine additione intelligitur ibi esse. Et quamvis persona non se habeat ad naturam per additionem, tamen nihilo minus differt secundum rationem: alioqui non esset intelligibile quod plurificaretur persona, permanente essentia una. Differentia autem secundum rationem est, quia essentia non oritur ab essentia, nec una refertur ad aliam; sed persona una originatur ab alia, et una refertur ad aliam. Si rationem quæras istius, dico quod unitas et nobilitas esse divini non admittit plurificationem essentiæ sicut personæ: cujus ratio exstat præhabita. Quoniam ergo modus se habendi ad alium et oriendi ab alio, non ponit compositionem in persona secundum rem, sed distinctionem realem ab alia persona: ideo modus ille comparatus ad essentiam vel personam cujus est, est modus tantum; comparatus vero ad illum ad quem est, quum faciat distinctionem secundum rem, vere est res: sicque uno modo facit differre, alio modo non. Hinc quamvis una persona non sit alia, tamen persona est natura. Patet ergo quod ista sint composibilia, quod persona sit simplex, nihilque addat supra naturam, nec differant nisi secundum rationem; et tamen natura est communicabilis, persona incommunicabilis. — Hæc Bonaventura.
Consequenter idem Doctor declarat, quod persona prædicetur de divina essentia, dicens: Est prædicatio quædam per inhærentiam, et est prædicatio per identitatem; et utraque reperitur in Deo, videlicet: prædicatio per inhærentiam, quum dicitur, Pater generat, Deus creat; per identitatem quoque, quum dicitur, Pater est generatio activa. Imo prædicatio per identitatem propriissime et perfectissime reperitur in Deo, quia in ipso est summa identitas. Ideo omnes locutiones importantes unitatem, verissimæ sunt de eo. Prædicatio autem per inhærentiam ponitur ibi ex nostri intellectus infirmitate: quoniam quamvis actus in divinis sit ipsa Dei substantia, similiter ipsa proprietas, attamen quoniam intellectus noster intelligit per hæc inferiora, et per eorum vocabula enuntiat quod cognoscit, ideo tenet modum quem videt in creaturis, prædicando per inhærentiæ modum, quamvis in Deo non sit inhærentia realis nec accidens. Intellectus tamen iste non est falsus, sicut nec intellectus abstrahentium, quoniam modum illum non ponit circa rem, sed circa suum intelligere: sic et in divinis complexionem non ponit circa rem, sed circa intelligere suum et circa suum exprimere. Nam quamvis in Deo sit summa simplicitas, tamen hanc exprimere nequit sine complexione. Hinc bene asseruit Augustinus, quod Deus verius est quam cogitatur, et verius cogitatur quam dicitur. Nempe etsi intellectus noster aliquo modo ascendat ad divinæ simplicitatis contuitum, id tamen quod inde intelligit, non potest exprimere simplici sed composita voce. Hæc Bonaventura.
Qui in his verbis intendit concedere, quod divina essentia sit persona et converso: non quod essentia Dei sit persona sic quod ratio personæ ei conveniat prout persona dicitur in divinis quid proprietate distinctum, sed quod eadem entitas et una ac eadem res in Deo sit essentia et persona. Imo essentia et duæ personæ realiter idem sunt, similiter essentia et Trinitas ipsa; quemadmodum etiam Pater et Filius sunt unus Deus, itemque Pater et Filius ac Spiritus Sanctus seu Trinitas supersancta, est unus verus simplicissimus Deus, qui est ipsa essentia, sicut Magister declarat et probat in littera. Quocirca erravit Joachim abbas, sicut præhabitum est. p. 371 A'.
Circa hæc loquitur Alexander: Secundum Præpositivum, tripliciter aliquid in divinis distinguimus, scilicet, voce, intellectu, proprietate: voce, ut quæ solo mine distinguuntur; intellectu, ut quum omnino idem sit in re essentia et persona, intellectu tamen inter eas distinguimus; proprietate, ut inter Patrem et Filium. Atque ut alii dicunt, velut principia fidei sunt, quod quum Deus sit simplicissimus, oportet concedere quod persona est essentia, et quod Deus est deitas; sic tamen quod aliquid convenit essentiæ quod nulli convenit divinæ personæ: idcirco supposita persona, non supponitur essentia, nec econtra. — Si ergo objiciatur, quod persona generat et generatur, non essentia, non ergo sunt idem; dicendum, quod generare vel generari non est differentia personæ ad essentiam, sed personæ ad personam. Idcirco ex hoc quod Pater generat, non essentia, bene concluditur quod Pater non est ille quem generat, non autem quod non sit essentia. Nam et in homine humanitas non generat, sed persona in qua exstat humanitas. — Si rursus quis instet, quia in naturalibus sequitur, Si hæc res est illa, supposita ista, supponitur illa: ergo et in divinis sic est. Dicendum, quod non est simile, propter duas causas simul acceptas. Una est, quia in naturalibus essentia commetitur se personæ, ita quod unica essentia non est nisi unius personæ, et plurium personarum sunt plures essentiæ. In divinis vero essentia numero unica, est plures personæ et plurium personarum. Secunda causa est, quoniam in naturalibus quæcumque proprietas est personæ, est et essentiæ. Sed ita non est in divinis: quia paternitas, quæ est Patris proprietas, non est proprietas essentiæ. — Rursus, si ita arguatur, Essentia est in pluribus personis, non persona, ergo non sunt idem; item, Essentia est indistincta, persona vero distincta: ad ista et consimilia responsum est supra.
Præterea, si quæratur, utrum persona differat ab essentia; dicendum, quod est quædam differentia secundum rem, et ita non differunt. Unde ad insinuandum identitatem in eis, loquitur Augustinus septimo de Trinitate: Non est aliud Deo esse et esse personam; et denuo: Quemadmodum hoc est illi esse quod Deum esse, ita hoc est illi esse quod personam esse. Alia est differentia secundum intelligentiæ rationem, et taliter differunt: quia essentia est unum quid indistinctum, in tribus consistens personis. — Iterum, si quæratur, an convenientius dicatur, Persona est essentia, vel, Persona est essentiæ: respondendum, quod respiciendo ad divinam simplicitatem, aptius dicitur, Persona est essentia; respiciendo autem ad intelligentiæ rationem, convenientius dicitur, Persona est essentiæ seu naturæ: quia persona ex sua ratione dicit rem rationalis naturæ sive hypostasim, sicque ly naturæ cadit oblique in ratione personæ. — Hæc Alexander.
Concordat Albertus: Concedendum est, inquiens, quod propter finem simplicitatis Dei (id est extremam et maximam simplicitatem Dei), non differunt in eo secundum rem esse et quod est, nec essentia et persona: quæ tamen distinguuntur in eo secundum modum supponendi et attribuendi. Si autem quæras, quum omnino idem sint in re, unde contingat quod eis tam diversa attribuuntur atque conveniunt; dicendum, quod divina simplicitas privat compositionem per hoc quod tollit diversitatem ab his quæ sibi in eodem uniuntur: quia si illa manerent diversa, inducerent compositionem, sicut forma et materia in composito. Verumtamen, quamvis simplicitas illa sic tollat compositionem, non tamen veritatem uniuscujusque Deo convenientis. Nam quamvis sapientia Dei sit ejus essentia, tamen verissime manet sapientia: ita et hæc personæ simplicitas non tollit veritatem hypostasis, nec veritatem naturæ. Hinc persona est incommunicabilis, natura vero communicabilis: unde et quodlibet in divinis retinet quod suæ est rationis.
Præterea congrue dici potest, quod tres personæ sunt unius essentiæ, ut constructio obliqui cum recto sit in designatione essentiæ, ita quod denotetur indivisibilitas unius essentiæ in tribus personis, atque ad designandum simplicitatem essentiæ in eisdem. Nec tamen dicendum est, quod tres personæ sunt unius Dei, propter diversitatem significandi essentiam in hoc nomine, Deus, et in nomine isto, essentia : quoniam in abstracto significatur ut natura quæ est forma alicujus; in concreto autem, ut stans per se. Idcirco transitio obliqui non salvatur secundum rationem intelligendi, quum dicitur, Tres personæ unius Dei : quemadmodum etiam in inferioribus dicitur, tres personæ unius naturæ humanæ; non autem, unius hominis, nisi possessiva constructione. — Apte quoque dicitur, una essentia trium personarum; sed non dicitur convenienter, tres personæ essentiæ, imo addendum est, unius. Quando enim obliquus construitur in designatione essentiæ, oportet esse duos genitivos, vel unum habentem vim duorum, ut mulier egregiæ formæ, vel vir auctoritatis, aut vir sanguinum. — Hæc Albertus. Concordat Udalricus.
Denique Thomas : In his (inquit) in quibus aliud est essentia quam hypostasis seu persona, oportet esse aliquid materiale per quod individuetur natura; illamque determinationem materiæ seu alicujus quod se loco materiæ habet, addit hypostasis in rebus creatis : ideo ista non sunt penitus idem in creaturis. In Deo autem non est determinatio neque additio talis, sed per se ipsum subsistit, et suum esse in se ipso subsistens est : idcirco natura est id quod subsistit, et est esse in quo subsistit. — Nihilo minus essentia et persona differunt ratione : cui distinctioni seu rationi veritas substat rei. Quum namque in Deo sit summa simplicitas et summa perfectio, possumus eum significare per abstracta, ratione simplicitatis, et per concreta, ratione suæ perfectionis. In divinis quoque invenimus aliquid secundum rem commune, puta essentiam, et aliquid proprium. Sicque ratio personæ in divinis duo includit : quoniam nomine personæ significatur Deus ut proprium et subsistens; nomine autem essentiæ significatur ut simplex, non ut subsistens, sed potius ut commune. Nomine vero paternitatis significatur non ut subsistens, sed ut prorium, non quidem ut distinctum, sed ut distinguens. Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summæ, quæstione tricesima nona, ait :2 Considerantibus divinam simplicitatem, manifestum est quod in Deo sint idem suppositum et natura. Sed difficultatem inducit quod multiplicatis personis essentia permanet una. Verum juxta præhabita, sicut relationes in creaturis accidentaliter insunt, ita in Deo sunt ipsa essentia divina. Ex quo sequitur, quod in Deo sint idem essentia et persona secundum rem, et nihilo minus personæ ab invicem realiter distinguantur. Persona namque significat relationem prout est in divina natura subsistens. Relatio quoque ad essentiam comparata, non differt re, sed ratione tantum ab essentia; comparata autem ad relationem oppositam, habet virtute oppositionis realem ab illa distinctionem, et distinguit personam unam ab alia. Sicque remanet una essentia et tres personæ.
Porro dum quæritur, an tres personæ sint unius essentiæ; respondendum, quod intellectus noster nominat divina prout ea ex creaturis concipere potest : et quia in sensibilibus natura speciei per materiam individuatur, sic quod natura se habet ut forma, individuum sicut suppositum formæ; hinc etiam in divinis essentia, quantum ad modum nostræ conceptionis, designatur ut forma trium personarum. Forma autem dicitur esse ejus cujus est forma : quemadmodum pulchritudo est sui subjecti. Res autem habens formam non dicitur esse formæ, nisi cum additione adjectivi designantis hujusmodi formam : sicut quum dicimus, Mulier illa est egregiæ formæ. Hinc quoniam in divinis, multiplicatis personis non multiplicatur essentia, dicimus unam esse essentiam trium personarum, et tres esse personas unius essentiæ, ut construantur hi genitivi in designatione formæ. — In creaturis quoque aliqua possunt dici unius naturæ, quæ non sunt neque dicuntur unius essentiæ: quia natura designat principium actus. Ideo quæ in aliquo conveniunt actu, dicuntur unius naturæ. Essentia vero dicitur ab actu essendi: ideo quorum unum est esse, vocantur unius essentiæ. — Hæc Thomas.
De hoc quoque in Scripto: Ista, inquit, simpliciter est concedenda, Tres personæ sunt unius essentiæ. Quamvis enim quatuor sint causæ in rebus creatis, non tamen omnium earum habitudines sunt in Deo. Habitudo quippe causæ materialis non convenit proprie Deo, nec respectu alicujus quod est in ipso neque respectu alicujus quod est ab ipso, quum materia sit imperfecta. Habitudo autem causæ finalis convenit Deo respectu creaturarum, quarum finis est bonitas Dei et participatio ejus. Habitudo autem causæ formalis convenit Deo tam respectu creaturæ, cujus est ipse exemplar, quam respectu ejus quod in ipso est, sicut jam patuit. Ista tamen habitudo non fundatur super aliquam relationem realem, sed super modum significandi: quia aliquid significatur in divinis ut forma, sicut essentia; et aliquid ut subsistens in forma, sicut persona. Habitudo demum causæ efficientis convenit Deo respectu creaturarum, et respectu ejus quod est in ipso, non utique essentiæ ad personam, sed personæ ad personam exsistentem ab alia. Nec ista habitudo fundatur super acceptionem intellectus, sed super relationem realem: sic tamen ut efficiens extense sumatur pro principio originante. — Omnis ergo constructio in divinis respectu divinorum est secundum habitudinem causæ efficientis, ut quum dicitur, Filius Patris; vel secundum habitudinem causæ formalis, sicut dum dicitur, Tres personæ sunt unius essentiæ: sicque genitivi isti construuntur in habitudine causæ formalis. Et quoniam Deus non significatur ut forma trium personarum, ideo dici non potest, quod tres personæ sunt unius Dei, quia nec ista constructio posset intelligi nisi possessive. Ista quoque conceditur, Una essentia trium personarum; non ista, Unus Deus trium personarum: quia in nomine Dei importatur habitudo principii creantis et gubernantis. Hæc Thomas in Scripto. — Concordat Petrus.
Richardus etiam consonans his: Persona, ait, differt ab essentia secundum rationem, non sicut dicimus attributa secundum rationem differre, sed propter differentem modum habendi se, quoniam in modo se habendi ad alterum, differunt secundum affirmationem et negationem: quia persona se habet ad alterum, essentia non; et essentia habet se absolute, non autem persona. Hinc plures sunt personæ, una manente substantia. Hæc Richardus.
Præterea doctores hic movent aliquas quæstiones, qualiter Deo conveniant aliqua translative, similitudinarie aut metaphorice, et item appropriative. De quibus pertranseo, quum supra de his motæ et determinatæ sint quæstiones in quibus quæ hic dicuntur contenta sunt. Fit quippe talis translatio, ut ex sensibilibus quoque discamus proprietates agnoscere divinorum; et item, ut ex his habeamus materiam copiosiorem laudis divinæ; et rursus, quia connaturale est nobis ex sensitiva cognitione ad intellectivam procedere, ex effectibus causam agnoscere, atque ex cognitione imperfecta ad perfectiorem ascendere. Imo frequentius in Scripturis fit ista translatio ex vilibus rebus quam nobilioribus, ut ex hoc advertamus ista de Deo non proprie dici, sed translative ac metaphorice; et iterum, ut infidelibus et indignis occultorum veritas abscondatur, bonis vero ac studiosis exercitatio detur perutilis ac salubris, sicut de his divinus Dionysius scribit diffusius.
Cf. dist. xxii, q. 2.3
De Cœlest. hier. cap. II.
Footnotes
Chapter 215 of 271