Distinctio 35
A. De quibusdam quæ secundum substantiam de Deo dicuntur, quæ specialem efflagitant tractatum, scilicet : de scientia, et præscientia, et providentia, et dispositione, prædestinatione, voluntate, et potentia.
QUUMQUE supra disseruerimus ac plura dixerimus de his quæ communiter secundum substantiam de Deo dicuntur, eorum tamen quædam specialem efflagitant tractatum : de quibus modo tractandum est, id est de scientia, præscientia, providentia, dispositione, prædestinatione, voluntate, et potentia.
Cf. dist. VIII, XIX, XXII, etc.
Sciendum est ergo, quod sapientia vel scientia Dei quum sit una et simplex, tamen propter varios rerum status et diversos effectus, plura ac diversa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum scientia, sed etiam præscientia vel prævidentia, dispositio, prædestinatio, et providentia. Et est præscientia sive prævidentia non de futuris tantum, sed de omnibus, de bonis scilicet et de malis; dispositio vero de faciendis; prædestinatio de omnibus salvandis, et de omnibus bonis quibus et hic liberantur, et in futuro coronabuntur : prædestinavit enim Deus ab æterno homines ad bona eligendo, et prædestinavit eis bona præparando. Quod homines prædestinavit, Apostolus ostendit, dicens :1 Prædestinavit quos præscivit fieri conformes imaginis Filii sui; et alibi :2 Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Quod autem bona eis præparaverit, propheta Isaias ostendit, dicens : Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti diligentibus vel exspectantibus te.3 Ergo ab æterno prædestinavit quosdam futuros bonos et beatos, id est, elegit ut essent boni et beati; et bona eis prædestinavit, id est, præparavit. Providentia autem est gubernandorum : quæ utique eodem modo videtur accipi quo dispositio. Interdum tamen providentia accipitur pro præscientia. Sapientia vero vel scientia de omnibus est, scilicet bonis et malis, et de præsentibus, præteritis et futuris : et non tantum de temporalibus, sed etiam de æternis. Non enim ita scit Deus ista temporalia, ut se ipsum nesciat; sed ipse solus se ipsum perfecte novit, cujus scientiæ comparatione omnis creaturæ scientia imperfecta est. qui
B. Utrum scientia vel præscientia vel dispositio vel prædestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura.
Hic considerari oportet, utrum scientia vel præscientia vel dispositio vel prædestinatio potuerit esse in Deo, si nulla fuissent futura. Quum enim præscientia sit futurorum, et dispositio faciendorum, et prædestinatio salvandorum, si nulla essent futura, si nihil esset facturus Deus vel aliquos salvaturus, non videtur potuisse in Deo esse præscientia vel dispositio vel prædestinatio. Potuit autem Deus nulla præscire futura, potuit non creare aliquid vel non salvare aliquos: potuit ergo in Deo non esse præscientia vel dispositio vel prædestinatio. — Ad hoc autem ita a quibusdam opponitur: Si (inquiunt) potuit præscientia Dei non esse in Deo ab æterno, et potuit non esse; si vero potuit non esse, quum præscientia Dei sit ejus scientia, et scientia sit ejus essentia, potuit ergo non esse ab æterno id quod est divina essentia. Ita et de dispositione et prædestinatione, quæ est divina essentia, objiciunt. Addunt quoque et alia, ita loquentes: Si potuit Deus non præscire aliqua, quum idem sit Deo præscire quod scire, et scire quod esse, potuit ergo non esse. Item, quum idem sit, Deum præscium esse et Deum esse; si potuit non esse præscius, potuit non esse Deus. Potuit autem non esse præscius, si potuit nulla præscire: at potuit nulla præscire, quia potuit nulla facere.
C. Responsio, quod præscientia et dispositio et prædestinatio quasi relative dicuntur ad futuras res vel faciendas.
Ad hoc juxta modulum nostræ intelligentiæ ita dicimus: Præscientia et dispositio vel prædestinatio ad aliquid dici videntur. Sicut enim Creator ad creaturam relative dicitur, ita præscientia vel præscius ad futura referri videtur, et dispositio ad facienda, ac prædestinatio ad salvanda. Verumtamen Creator ita relative dicitur, ut essentiam non significet; præscientia vero vel præscius et in respectu futurorum dicitur, et essentiam designat: ita etiam dispositio et prædestinatio. Ideoque quum dicitur, Si nulla essent futura, non esset in Deo præscientia, vel non esset Deus præscius; quia varia est ibi causa dicendi, distingui oportet rationem dicti. Quum ergo dicis, Si nulla essent futura, non esset in Deo præscientia, vel non esset præscius: si in dicendo hanc causam attendis, scilicet quia nulla essent subjecta ejus præscientiæ unde ipsa possit dici præscientia vel ipse præscius, quod utrumque dicitur propter futura, verus est intellectus; sin autem ea ratione id dicis, quod non sit in eo scientia qua præscit futura, vel quod ipse non sit Deus qui est futurorum præscius, falsa est intelligentia. Similiter et illæ locutiones determinandæ sunt: Potuit non esse præscientia Dei, vel potuit non esse præscius, et potuit Deus non præscire aliqua, id est, potuit esse quod nulla futura subjecta essent ejus scientiæ: et ita non posset dici præscius vel præscire, vel ejus scientia præscientia; non tamen eo minus ipse esset, vel ejus scientia. Sed non posset dici præscius, vel præscire, vel præscientia, si ejus scientiæ futura nulla forent subjecta. Similiter de dispositione et prædestinatione vel providentia. Hæc enim, ut dictum est, ad temporalia referuntur, et de temporalibus tantum sunt.
D. Quod scientia Dei non tantum est de temporalibus, sed etiam de æternis.
Scientia vero vel sapientia non tantum de temporalibus sed etiam de æternis est. Ideoque etsi nulla fuissent futura, esset tamen in Deo scientia eadem quæ modo est, nec minor esset quam modo, nec major est quam esset. Scivit ergo Deus ab æterno æternum et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque non minus præterita et futura quam præsentia, et sua æterna sapientia et immutabili scit ipse omnia quæ sciuntur. Omnis enim ratio supernæ et æternæ sapientiæ, ut ait Ambrosius, in eo est, quia omnem sapientiam et scientiam capit sua immensa sapientia.
Ambr. in Epist. ad Coloss. c. II, n. 3. essentiam scientia
E. Quare omnia dicantur esse in Deo, et quod factum est vita esse in eo.
Propterea omnia dicuntur esse in Deo et fuisse ab æterno. Unde Augustinus super Genesim : Hæc visibilia, inquit, antequam fierent, non erant : quomodo ergo nota Deo erant quæ non erant ? Et rursus, quomodo ea faceret quæ sibi nota non erant ? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde antequam fierent, et erant et non erant : erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse quum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret : apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. — Ecce hic habes quod hæc visibilia antequam fierent, in Dei scientia erant.4 Ex hoc ergo sensu omnia dicuntur esse in Deo, et omne quod factum est, dicitur vita esse in ipso : non ideo quod creatura sit Creator, vel quia ista temporalia essentialiter sint in Deo ; sed quia in ejus scientia semper sunt, quæ vita est.
Aug. de Genesi ad litt. lib. v, c. 18.
F. Quod eadem ratione dicuntur omnia ei præsentia.
Inde est etiam quod omnia dicuntur ei præsentia esse, non solum ea quæ sunt, sed etiam ea quæ præterierunt, et ea quæ futura sunt, secundum illud :5 Qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt. Quia ut ait Ambrosius in libro de Trinitate, ita cognoscit ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt. Et hac ratione omnia dicuntur esse in eo, vel apud eum, sive ei præsentia. Unde Augustinus super illum locum Psalmi, Et pulchritudo agri mecum est : Ideo, inquit, mecum est, quia apud Deum nihil præteriit, nihil futurum est. Cum illo sunt omnia futura, et ei non detrahuntur jam præterita. Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientiæ Dei. Ecce hic aperit Augustinus, ex qua intelligentia accipienda sint hujusmodi verba : omnia sunt Deo præsentia ; in Deo sunt omnia, vel cum Deo, vel apud Deum ; vel in eo vita : quia ineffabilis omnium cognitio in eo est.
Ambr. de Fide ad Gratian. lib. v, n. 198.
Ps. XLIX, 11. Aug. in Ps. 49, n. 18.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ QUINTÆ
HUCUSQUE tractatum est de Deo secundum se, tam quantum ad ea quæ ad essentiæ pertinent unitatem et absolute dicuntur, quam quantum ad ea quæ ad supersanctissimarum et supergloriosissimarum personarum spectant distinctionem et relative dicuntur; atque de ipsis relationibus, proprietatibus ac notionibus. Consequenter ab hoc loco tractatur de his quæ Deo conveniunt prout est principium, causa et finis creaturarum, puta: de scientia et ceteris intellectum concernentibus, ut sunt, præscientia, providentia, prædestinatio; et de omnipotentia atque de voluntate Altissimi, et qualiter sit ubique: de misericordia quoque et justitia. Quorum multa dicuntur de Deo per relationem ad creaturas: quæ relatio ex parte Creatoris solum est rationis.
In primis ergo ostendit, qualiter scientia Dei in se simplex et una, varia sortiatur ac habeat nomina propter diversitatem effectuum quos concernit, qui sunt quasi secundarium ejus objectum. Deinde circa hoc objicit ac solvit, et dicta sua_explanat. Hæc est continentia distinctionis istius, de cujus materia in sequentibus quibusdam distinctionibus loquitur plenius.
Footnotes
Chapter 216 of 271