Skip to the text

Quæstio 1

Nunc quæritur primo, Utrum Deus habeat perfectam et distinctam scientiam non solum sui ipsis, sed et omnium rerum.

Et videtur in primis, quod Deo non conveniat scientia, quia scientia videtur accidens Deo, et est medium inter scientem et scibile, ac nominat habitum: quorum nullum competit actui puro.

A In contrarium est omnium Sanctorum concors doctrina.

In hac quæstione præsupponitur unum, videlicet quod Deus omnipotens et excellosus se ipsum perfecte et distincte cognoscat; et in hoc omnes concordant: quod et facile est probare. Deinde quæritur, an etiam aliorum perfectam et distinctam habeat cognitionem seu actualem scientiam: quocirca multi enormiter deviasse ac delirasse noscuntur.

B Itaque circa hæc, et specialiter de primo, scribit hic Alexander: Scire quandoque dicitur absolute; et sic non connotat respectum ad rem scitam, seu relationem ad scibile. Interdum vero dicitur respective et cum determinatione, et hoc dupliciter: quia quandoque cum determinatione ejusdem respectu sui, et sic non importat respectum; quandoque respectu diversi, et sic importatur respectus, et hoc rursus dupliciter: primo, quasi in actu; secundo, quasi in habitu. Nomen quippe scientiæ in Deo principaliter designat divinam essentiam, non ut scientiam, sed ut habitum. Scientia namque in nobis est habitus ad cognoscendum, sicut virtus ad operandum: et hæc habitualis scientia non est nisi assimilatio intellectus ad rem. Similitudo vero potest esse in actu et in habitu: sicut si nullus esset color, lux haberet similitudinem ad omnes colores in habitu. Similiter remotis scibilibus, scientia, quæ est sicut lux, similitudinem habet ad illa in habitu, non in actu. Insuper est similitudo ad res, et est similitudo a rebus. Primum patet in arte respectu ad formas artificiales ab arte fluentes; secundum, in speciebus abstractis a rebus. Est quoque similitudo rei penes intellectum speculativum; et est similitudo rei penes intellectum practicum, quæ si comparetur ad opus, ars dicitur. — Scientia ergo Dei, loquendo secundum nos, dicit similitudinem speculativam, non a rebus, sed ad res, et in habitu, non in actu; ad se autem in actu, quia scientia

Dei quoad ipsum æternaliter est in actu. Dico autem secundum nos in actu scire, quando intellectus intelligit res exsistentes in actu sive in natura propria, non solum in causa; in habitu vero, quando intelligit in solo exemplari et in arte causali. Similitudo ergo dicitur speculativa, ut ostendatur quod prima intentio scientiæ non est ut intentio seu ratio artis in quantum hujusmodi vel exemplaris, quia est bonorum atque malorum. Dicitur quoque seu refertur ad res scitas, non secundum dependentiam, sed per causam, ut distinguatur ab humana scientia, quæ causatur a rebus. Dicitur item in habitu, quia ut ait Hugo, omnia ab æterno in Creatore increata fuerunt quæ temporaliter sunt creata, et illic sciebantur ubi habebantur, eoque modo sciebantur quo habebantur, et non cognovit aliquid extra se Deus, qui omnia habuit in se. Ad se vero scientia illa in actu dicitur, quoniam semper actu est sibi præsens. Sicque scientia Dei quantum est de se, non dicit respectum ad creaturas, nisi in habitu; sed quum dicitur, Deus scit creaturas, dicit respectum in actu. — Porro quum dicitur, Scientia est exsistentium: exsistentia intelliguntur vel in sua natura vel in sua causa; in causa quoque dupliciter, utpote in potentia causæ vel in dispositione ipsius.

Præterea quæri potest, an scire sumatur univoce, quum dicitur, Deus scit se, et, Deus scit creaturas. Videtur quod non: quia quum dicitur, Deus scit se, non notatur respectus ad creaturas; qui tamen notatur quum dicitur, Deus scit creaturas. Nec potest dici, quod scire sumatur ibi æquivoce, quia non alia et alia, sed eadem ratione Deus scit se et creata: imo ut S. Dionysius contestatur, se ipsum scendo, scit et alia.1 — Respondendum, quod quum dicitur, Deus scit se, non notatur respectus in actu, sed divina essentia significatur ut similitudo. Divina vero natura de sua potestate habet similitudinem rerum, non quæ sit a rebus, sed magis ad creaturas, etiamsi nulla sit creatura: sicque connotatur respectus in habitu. Idcirco eadem ratione scit se et creaturas: tamen quum dicitur, Deus scit se, notatur respectus in habitu; quum dicitur, Scit creaturam, notatur respectus in actu.

Insuper quæritur, cur et qualiter scientia Dei tam diversa sortitur vocabula ut habetur in littera: et cur inter nomina illa non ponitur reprobatio, sicut prædestinatio; nec memoria præteritorum, sicut præscientia futurorum. — Et respondendum secundum quosdam, quod divina intelligentia potest considerari dupliciter: primo, prout abstrahitur respectus a rebus quæ sunt sub tempore; secundo, prout respicit res quæ sunt sub tempore. Primo modo vocatur sapientia et scientia; secundo modo dicitur præscientia, dispositio, prædestinatio et providentia. Differentia autem est inter sapientiam et scientiam: quoniam sapientia est cognitio causæ ipsius; scientia vero est apprehensio rei per causam. Est etenim considerare causam, et est considerare effectum in causa. Item, secundum quod divina intelligentia considerat res sub conditione temporis, assignatur differentia: quia aut respicit bonum et malum communiter, et sic est præscientia; aut bonum tantum, et hoc multipliciter: quia aut respicit bona tam naturæ quam gratiæ, aut bonum gratiæ. Bonum vero naturæ est duplex, scilicet in fieri et in facto esse: si in fieri, sic est dispositio; si in facto esse, sic respectu ejus est providentia. Prædestinatio demum respicit bonum gratiæ. Hugo autem in suis Sententiis ita distinguit: divina sapientia appellatur scientia et præscientia et dispositio et prædestinatio et providentia. Sapientia est cognitio Dei, scientia exsistentium, præscientia futurorum, dispositio faciendorum, prædestinatio salvandorum, providentia subjectorum. — Ad alia quæ quæruntur, dicendum quod reprobatio non addit ultra hæc: quia de intellectu reprobationis non sunt nisi præscientia culpæ et præparatio pœnæ; et ita sub præscientia et dispositione continetur. Memoria videatur nec scripta sit, constat quod non quoque non connumeratur, ne res videantur Dei præscientiam præcessisse. — Hæc Alexander.

De his Antisiodorensis in Summa, primo libro, testatur: Scire Dei, quandoque dicitur approbare, et ita scit tantum bona; interdum accipitur pro simplici notitia, et ita Deus scit bona et mala. Si ergo quis arguat sic: Scire Dei est esse ipsius; sed Deus scit omnia: ergo est omnia. Respondendum, quod non sequitur, quoniam scire, dicit respectum connotatque effectum in creatura. — Et si contra hoc rursus objicias, quoniam sic Deus non cognosceret mala culpæ, aut esset causa eorum; dicendum, quod scire, de Deo dicitur juxta similitudinem in naturalibus, in quibus scientia est assimilatio intellectus ad rem. Unde quum verbum hoc, scit, divinam designet essentiam ut exemplar, quemadmodum secundum Augustinum, visio qua videtur coloratum, est imago colorati in oculo (quod sive per essentiam sive per causam intelligatur); constat quod Deus omnia scit quodammodo propter suæ exemplaritatis imaginem. Atque ex hoc modo significandi quo scire significat divinam essentiam ut exemplar, connotat in creaturis aliquid quo summum bonum imitantur. Sed malum cognoscitur per exemplar sui oppositi, sicut et cæcitas cognoscitur per suum oppositum. Quod si objeceris, Ergo Deus non cognoscit mala per se; distinguendum: quoniam si ly per se determinet verbum cognoscit in comparatione ad suppositum quod est Deus, sic cognoscit omnia per se, quia per suam essentiam cognoscit quidquid cognoscit; si autem ly per se determinet cognitionem per comparationem ad rem scitam, verum est illud, videlicet quod Deus non cognoscit mala per se. Cognoscitur autem malum per privationem boni hoc modo, ut si visio non est ubi esse deberet, sequitur quod ibi sit cæcitas. Simili modo, si bonitas esset in anima, sequitur quod scripta esset in libro vitæ: in quo quum non

Hæc Antisiodorensis.

Hinc Thomas disseruit: Secundum B. Dionysium libro de Divinis nominibus, ex cap. I et vii. creaturis ad Dei cognitionem ascendimus per motionem, per causalitatem, et per eminentiam: quarum quælibet ad Dei scientiam nos deducit. Prima igitur via est per motionem, qua omnem potentialitatem et materialitatem a Deo removemus: ex quo elicitur, quod ipse sit actus purus, et forma separata in se subsistens. Et tale ens oportet esse intellectualis naturæ, et esse sciens: nam sicut materia est particulationis principium, et intellectualitatis ac intelligibilitatis impedimentum, sic formæ debetur intelligibilitas, et ipsa est cognoscendi principium. — Secundo patet idem per viam causalitatis. Omne agens a natura habet intentionem ac desiderium finis. Tale autem desiderium præcedit quædam cognitio præstituens rei finem ac dirigens in eumdem. Sed in quibusdam ista cognitio non est conjuncta rei tendenti in finem: idcirco oportet quod dirigatur per aliquod prius agens; sicut sagitta movetur ad signum ex directione sagittantis. Et ita exstat in omnibus quæ agunt per necessitatem naturæ, quorum operatio determinata est per intellectum aliquem instituentem ipsam naturam. Unde secundum Philosophum, opus naturæ est opus intelligentiæ non errantis. Oportet ergo quod primum non agat per necessitatem naturæ: quia sic dirigeretur ab aliquo priori intelligente, nec esset primum. Agit ergo per intellectum et voluntatem, et ita est sciens. — Tertia via per eminentiam hæc est: quod invenitur in pluribus secundum magis et minus, prout alicui appropinquant, oportet in aliquo perfecte et maxime inveniri. Videmus autem, quod quanto aliqua primo enti magis propinquant, tanto excellentius cognitionem participant: ut homines magis quam bruta, et angeli magis quam homines. Unde constat quod Deus non solum sit sciens, sed etiam perfecte et maxime sciens consistat.

Hinc quum a Sanctis aut philosophis dicitur, quod Deus non est sciens neque intelligens, intelligendum est hoc per excessum, quia eminentiori modo sibi scientia convenit quam capere valeamus. — Nec scientia Dei præsupponit vitam et esse quasi aliquid a se distinctum; sed ipsum esse Dei, quum sit simplicissimum et perfectum, includit in se scientiam omnemque perfectionem. Ideo scientia quantum est ex parte rei, proprie convenit Deo, non improprie, utpote ad negandum ab eo ignorantiam, aut propter operis similitudinem: quæ opinio improbata est supra. — Hæc Thomas in Scripto.

Hinc in prima parte Summæ, quæstione quartadecima: In hoc, inquit, non cognoscentia a cognoscentibus distinguuntur, quia non cognoscentia non habent in se nisi propriam formam, cognoscentia vero habent aut possunt habere formam rei alterius, quoniam species cogniti inest cognoscenti.2 Unde manifestum est, quod natura rei non cognoscentis, est magis limitata et coarctata, natura vero cognoscentium, latitudinem et extensionem habet majorem. Hinc ut tertio de Anima dicitur, anima est quodammodo omnia. Coarctatio autem formæ est per materiam. Hinc immaterialitas est ratio quod res est cognoscitiva. Atque secundum gradum immaterialitatis est modus cognitionis. Unde secundo de Anima dicitur, quod plantæ non sunt cognoscitivæ propter suam materialitatem; sensus vero cognoscitivus est, quoniam receptivus est specierum sine materia; et intellectus adhuc magis cognoscitivus exsistit, quoniam a materia magis est separatus, quia immixtus, ut fertur tertio de Anima. Quumque Deus sit in summo totius immaterialitatis, constat quod sit in apice cognitionis. A cujus scientia omnis imperfectio est remota: ideo non est discursiva, nec accidens, nec habitus conclusionis. Hæc in Summa. — Concordat Petrus.

A Præterea de his scribit diffuse in Summa contra gentiles, primo libro, ostendens quod Deus ob suam simplicitatem est suum scire et intelligere; et sicut suum esse omnino infinite perfectum est, ita et sua scientia. Ipse quoque est omnium causa per intellectum: ideo omnia noscit. Rursus, cognoscendo virtutem et omnipotentiam suam, cognoscit distincte universa et singula, ad quæ se extendit sua potentia et suæ virtutis causalitas: quæ etiam usque ad minima se extendit, quia in omnibus causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda. Rursus, quidquid in Deo est, absolute perfectum est: idcirco habet omnium distinctam et plenam notitiam; et in hoc omnes fideles et recte de Deo sentientes conveniunt. Hæc in Summa illa per multa capitula et in prima parte Summæ per multos articulos ostenduntur. Quæ quum sint clara, certa et plana, non congruit immorari.

B Richardus demum circa hæc multas inserit quæstiones, quarum solutiones dictis concordant, et in eis virtualiter continentur.

C Porro Bonaventura non movet hic quæstiones de scientia Dei nisi sub ratione ideæ: de quibus sequenti distinctione erit tractatus. Sed in compendio seu Breviloquio suo pulchre et breviter super his loquitur: De sapientia (inquiens) Dei ista tenenda sunt, quod divina sapientia limpidissime cognoscit omnia bona et mala, præterita, præsentia et futura, actualia et potentialia, ac per hoc incomprehensibilia nobis et infinita: ita tamen quod ipsa in se nullo modo diversificatur, quamvis diversa nomina sortiatur. In quantum enim est cognoscitiva omnium possibilium, vocatur scientia sive cognitio; in quantum cognoscitiva omnium quæ in universo fiunt et sunt, dicitur visio; in quantum cognoscitiva omnium quæ bene fiunt, dicitur approbatio; in quantum cognoscitiva futurorum, præscientia seu prævisio nominatur; in quantum cognoscitiva eorum quæ a Deo fienda sunt, dispositio nuncupatur; in quantum cognoscitiva præmiandorum, dicitur prædestinatio; in quantum cognoscitiva damnandorum, vocatur reprobatio. Et quoniam ipsa non solum est cognoscitiva, sed etiam ratio cognoscendi : idcirco in quantum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur lux; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum; in quantum est ratio cognoscendi prævisa atque disposita, vocatur exemplar; in quantum est ratio cognoscendi prædestinata et reprobata, dicitur liber vitæ. Est igitur liber vitæ respectu rerum ut redeuntium, exemplar ut exeuntium, speculum ut entium, lux respectu omnium. Ad exemplar spectat idea, verbum, ars, ratio: idea, secundum actum prævidendi; verbum, secundum actum proponendi; ars, secundum actum prosequendi; ratio, secundum actum perficiendi, quoniam superaddit finis intentionem. Et quoniam omnia ista sunt unum in Deo, unum frequenter pro alio sumitur. Itaque divina sapientia non diversificatur secundum rationem intrinsecam : imo contingentia cognoscit infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura præsentialiter, temporalia æternaliter, dependentia independenter, creata increase; alia a se cognoscit in se et per se. Quumque contingentia infallibiliter noscat, simul stant libertas et vertibilitas voluntatis creatæ cum prædestinatione et præscientia mentis divinæ. — Denique ratio intelligentiæ horum est primum principium, eo ipso quo primum et summum simplicissimam et perfectissimam habet cognitionem: quæ quum sit perfectissima, cognoscit omnia distinctissime sub omnibus conditionibus, circumstantiis, proprietatibus et accidentalitatibus quas habent et possunt habere. Hæc Bonaventura. Qui de his plura scribit ibidem, quæ infra suis forsitan locis tangentur. — Concordat his Thomas de Argentina.

Præterea Durandus circa hæc scribit : Commentator duodecimo Metaphysicæ secundum suam translationem ait, quod Deus non intelligit alia a se nisi in universali, in quantum sunt entia. Dicit enim, quod quia esse suum causa exsistendi est omnibus, ideo intelligendo se, non ignorat naturam entis in aliis: sicut si ignis sciret naturam suæ caliditatis, quæ est causa caloris in aliis, sciret quoque in aliis naturam caloris in eo quod calor est absolute, non tamen ob hoc sciret naturam hujus illiusve calidi. Sic Deus scit naturam entis in eo quod ens est, nesciendo tamen naturam hujus illiusve entis in speciali. Non tamen ob hoc (ut addit) Deus ignorans est, quoniam sua scientia non est de genere nostræ scientiæ: ideo ignorantia scientiæ nostræ opposita, non convenit illi; sicut non denominatur per privationem et habitum quod non est aptum habere aliquid eorum: unde lapis non dicitur videns neque cæcus. — Sed hoc dictum Averrois non est opinio, quum nihil contineat veritatis, sed manifestus et pessimus error. Positio enim in se falsa est, et reprobatur per ea quæ ipsemet alibi dicit. Siquidem primo Cœli et mundi super finem illius capituli, Quod autem non est circulationi contraria alia circulatio, dicit: Ego longo tempore feci moram, in quo non intellexi explanationem loci istius; sed Deus induxit me in veritatem hanc. Hæc sunt verba ipsius. Si ergo induxit eum in veritatis illius intelligentiam, sequitur quod Deus novit veritatem illam et ipsum Commentatorem ac studium ejus : quæ omnia particularia erant. Ratio quoque Averrois nulla est, quoniam Deus non solum est causa entitatis communis in rebus, sed etiam quidditatis specificæ, et aliarum perfectionum ipsius, ut sunt esse, vivere, sentire, intelligere. Denique Philosophus tertio Metaphysicæ et primo de Anima habet pro inconvenienti, quod nos aliquid cognoscamus quod Deus non noscat. Dicendum est ergo, quod divina essentia est distincte repræsentativa omnium quæ flucent ac virtualiter continentur in ea, a qua omne esse, omnis entitas et omnis ordo rerum profluxit. tamen ob hoc (ut addit) Deus ignorans est, quoniam sua scientia non est de genere nostræ scientiæ: ideo ignorantia scientiæ nostræ opposita, non convenit illi; sicut non denominatur per privationem et habitum quod non est aptum habere aliquid eorum: unde lapis non dicitur videns neque cæcus. — Sed hoc dictum Averrois non est opinio, quum nihil contineat veritatis, sed manifestus et pessimus error. Positio enim in se falsa est, et reprobatur per ea quæ ipsemet alibi dicit. Siquidem primo Cœli et mundi super finem illius capituli, Quod autem non est circulationi contraria alia circulatio, dicit: Ego longo tempore feci moram, in quo non intellexi explanationem loci istius; sed Deus induxit me in veritatem hanc. Hæc sunt verba ipsius. Si ergo induxit eum in veritatis illius intelligentiam, sequitur quod Deus novit veritatem illam et ipsum Commentatorem ac studium ejus : quæ omnia particularia erant. Ratio quoque Averrois nulla est, quoniam Deus non solum est causa entitatis communis in rebus, sed etiam quidditatis specificæ, et aliarum perfectionum ipsius, ut sunt esse, vivere, sentire, intelligere. Denique Philosophus tertio Metaphysicæ et primo de Anima habet pro inconvenienti, quod nos aliquid cognoscamus quod Deus non noscat. Dicendum est ergo, quod divina essentia est distincte repræsentativa omnium quæ flucent ac virtualiter continentur in ea, a qua omne esse, omnis entitas et omnis ordo rerum profluxit. cit. Siquidem primo Cœli et mundi super finem illius capituli, Quod autem non est circulationi contraria alia circulatio, dicit: Ego longo tempore feci moram, in quo non intellexi explanationem loci istius; sed Deus induxit me in veritatem hanc. Hæc sunt verba ipsius. Si ergo induxit eum in veritatis illius intelligentiam, sequitur quod Deus novit veritatem illam et ipsum Commentatorem ac studium ejus : quæ omnia particularia erant. Ratio quoque Averrois nulla est, quoniam Deus non solum est causa entitatis communis in rebus, sed etiam quidditatis specificæ, et aliarum perfectionum ipsius, ut sunt esse, vivere, sentire, intelligere. Denique Philosophus tertio Metaphysicæ et primo de Anima habet pro inconvenienti, quod nos aliquid cognoscamus quod Deus non noscat. Dicendum est ergo, quod divina essentia est distincte repræsentativa omnium quæ flucent ac virtualiter continentur in ea, a qua omne esse, omnis entitas et omnis ordo rerum profluxit. solum est causa entitatis communis in rebus, sed etiam quidditatis specificæ, et aliarum perfectionum ipsius, ut sunt esse, vivere, sentire, intelligere. Denique Philosophus tertio Metaphysicæ et primo de Anima habet pro inconvenienti, quod nos aliquid cognoscamus quod Deus non noscat. Dicendum est ergo, quod divina essentia est distincte repræsentativa omnium quæ flucent ac virtualiter continentur in ea, a qua omne esse, omnis entitas et omnis ordo rerum profluxit.

Si autem objiciatur, quod Deus non cognoscit aliquid extra se: sed creata, sunt extra se. Et iterum, quod juxta ordinem nobilitatis objectorum est ordo nobilitatis potentiarum: sicque derogaret nobilitati intellectus divini intelligere ista inferiora, fœda et vilia. — Dicendum ad primum, quod ideo dicitur Deus nihil intelligere extra se, quoniam speciem intelligibilem seu media cognoscendi non accipit aliunde, sed omnia in se ipso per essentiam suam intelligit. Ad secundum, quod juxta ordinem primariorum et principalium ac per se objectorum attenditur nobilitas potentiarum et actionum. Proprium autem et per se, principale primariumque objectum intellectus divini, est divina essentia et veritas increata; creatura autem secundarium est divinæ mentis objectum. — Hæc Durandus.

Quibus adjici potest, quod omnia causaliter et exemplariter sunt in Deo, atque quod opposita juxta se posita, limpidius elucescunt: idcirco ad hoc quod Deus sublimis et benedictus omnem suam majestatem, perfectionem et gloriam excellentiamque penitus infinitam clarissime intueatur, oportet fateri quod universa et singula quantumcumque defectuosa et vilia, distinctissime sciat. Unde et Beatorum gloriam auget ac perficit, quod omnem damnatorum calamitatem et pœnam agnoscunt. — Insuper modus cognoscendi non assimilatur modo essendi rei cognitæ, sed cognoscentis: unde eamdem rem aliter apprehendit sensus exterior, aliter imaginatio, aliter ratio. Quemadmodum ergo Creator omnipotens, invariabilis et immensus, corporalia et dependentia ac contingentia, spiritualiter, independenter infallibiliterque intelligit; sic fœda, prava ac vilia, mundissime, nobilissime atque sanctissime conspicit et cognoscit.

Amplius, ipse superdignissimus et supersapientissimus Deus, ab exordio sæculorum, primo in lege naturæ, deinde copiosius ac evidentius in lege scripta, ac tandem copiosissime in lege evangelica, per innumerabilia præclara miracula, per admiranda gratiarum charismata, per horribiles punitiones, per gloriosas retributiones, per vaticinia Prophetarum, per revelationes secretorum cordium, per adimplitiones prophetiarum, providentiam atque scientiam suam plenissimam, a summo usque ad infimum pertingentem, manifestavit. Propter quod prorsus intolerabilis et penitus inexcusabilis fuit error, insipientia, perfidia, præsumptio incorrigibilisque obstinatio sceleratissimi hujus Averrois, cujus tempore Ecclesia Christi undique copiose diffusa, tot fulsit miraculis, tot Sanctorum martyriis, in quorum passionibus per tam innumerabilia signa, portenta, miracula soli omnipotenti Deo possibilia, unigenitus Filius Dei Jesus Christus suam omnipotentiam, providentiam, suæque fidei veritatem et eorum quæ prædixit ac promisit veritatem monstravit. Et quoniam impius ille Averroes christianæ fidei tam irrefrenate contradixit, dedit eum Deus in reprobum sensum, ita quod in errores enormissimos et omni quoque philosophiæ contrarios collapsus est, negans animæ rationalis immortalitatem, et eumdem numero intellectum ponens in cunctis hominibus, ac providentiam negans Omnipotentis:3 per quod, quantum in se fuit, præstitit omnibus omnem peccandi audaciam et occasionem nihil curandi de Deo, cujus judicium et retributionem negavit.

Insuper de his scribit diffuse Udalricus in Summa sua, libro secundo: Intelllectum, inquiens, constat esse in Deo, eo quod ipse est omnium prima causa, in qua necesse est esse universalem providentiam: quæ non potest ab alio regi, sed ab ea est omnis lex, modus et ordo regiminis. Quæ quum a suis effectibus nominetur, rectissime intellectus vocatur, quoniam intellectu non est altior natura in universo. Magisque proprie natura divina dicitur intellectus quam voluntas secundum nominum rationem: quoniam intellectus propinquior est naturæ quam voluntas, tanquam immediatius fluens a natura, quia secundum ordinem naturæ voluntas fluit ab essentia mediante intellectu, ut patet in operationibus potentiarum istarum. Hinc Deus magis proprie dicitur per intellectum causare, quoniam intellectus est in quo primo potest esse ratio causalitatis, quum ipse super materiam præcipue elevetur, et in se sufficientior est ad agendum ac gubernandum. — In Deo autem intellectus est divina essentia; et non est passibilis, sed omnino perfectus, et universaliter agens, ac cuncta distincte cognoscens. Ideo dixit Simonides, quod solus Deus hunc habet honorem et præscientiam istam præ omnibus honorabilem, ut primo Metaphysicæ dicit Philosophus. Qui et ait ibidem, quod sapientia proprie dicitur divina scientia, quoniam Deus maxime habet eam, et non est humana possessio, et non convenit homini secundum quod homo est, sed prout aliquid divinum est in eo: quia ut asserit Hermes Trismegistus in libro de Deo deorum, homo est nexus Dei et mundi. Et quamvis scientia a nobis participata, sit speculativa, ut primo Metaphysicæ probat Philosophus; tamen prout est in Deo, est practica: quia et ipse se cognoscit ut causam, et omnia per causam illam. Solus quoque Deus per se et essentialiter sapiens est, et ipse est causa totius sapientiæ atque scientiæ in ceteris universis; estque intelligens sine continuo et tempore ac discursu, summe immixtus et maxime elevatus. Hæc Udalricus.

Ex quibus patet solutio ad objecta. Scientia namque in Deo non est accidens, sed divina essentia; et quamvis per modum actus aut habitus designetur aut attributum vocetur, realiter tamen est ipsum esse divinum. Nec est medium nisi secundum modum et rationem nostræ conceptionis; verum in simplicissimo Deo realiter penitus idem sunt, sciens, scientia et scitum, loquendo de primo et principali objecto divinæ scientiæ. Sic quoque in Deo prorsus sunt idem, intelligens et actus intelligendi, species et objectum, vis intellectiva et sapientia ipsa. Nihilo minus ratio nostra circa divina negotians, inter ista vere distinguit, quia in re ipsa est unde omnibus considerationibus nostris fundamentaliter ac radicaliter satisfiat.

Footnotes

  1. De Divin. nom. cap. VII. ↩

  2. art. 1. ↩

  3. Rom. 1, 28. ↩

Chapter 217 of 271