Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur de perfectione et qualitate scientiæ Dei, An appellanda sit universalis an particularis, et utrum sit in potentia vel habitu.
Et videtur quod omnia nomina ista conveniunt ei. Quum etenim sit omnium inspectiva et universa scibilia complectatur, videtur quod potissime dicenda sit universalis. Rursus, quum distincte et omnia singula noscat, videtur etiam particularis et singularis dicenda. Scientia quippe et cognitio nomen sortitur a suo objecto.
Circa hæc scribit Thomas: Quum naturalia ratione carentia, imo et ea in quibus nulla exstat cognitio, tendant in proprios fines, oportet quod habeant hoc principaliter ex impressione et directione primi agentis, sicut ostensum est. Talem vero inclinationem rerum in suos fines, et ordinem rerum ad invicem, habitudinemque potentiarum ad sua objecta, Deus auctor naturæ nullo modo entibus indidisset, nisi eorum naturas, proprietates, actiones, mutuasque proportiones et cohabitudines certissime ab æterno in se cognovisset. Atque ut Rabbi Moyses ait, hanc rationem tangit Propheta in Psalmo, qui contra negantes providentiam ac distinctam notitiam Dei disputans, loquitur: Dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? qui corripit gentes, non arguet? qui docet hominem scientiam.1 — Præterea, conditiones scientiæ et cujuslibet cognitionis attenduntur præcipue secundum rationem medii per quod res ipsa cognoscitur. Id autem quo Deus cognoscit ut medio, est divina essentia : quæ non potest dici universale, quoniam omne universale additionem recipit alicujus quo determinatur, et ita est in potentia et imperfectum in esse, quod divinæ nequaquam essentiæ convenit. Quæ etiam non est dicenda particulare : quia principium particularis est materia aut aliquid potentiale; divina vero essentia purus est actus. Cui nec ratio habitus proprie convenit, quoniam habitus non est ultima perfectio rei, et ordinatur ad actum. Hinc scientia Dei non est dicenda universalis nec particularis, nec in potentia neque in habitu, sed semper in actu. Hæc Thomas.
Consonat Petrus : Hæ sunt, dicens, differentiæ scientiæ creatæ et a rebus acceptæ, quæ per diversa media a rebus accipitur; non autem scientiæ increatæ, quæ causat res, et universa cognoscit per medium unum, quod est divina essentia, quæ non est universale, nec particulare, nec habitus, nec passiva potentia. Et quamvis scientia Dei sit causa rerum, et sit semper in actu; non tamen semper est causa in actu, quum sit causa voluntarie agens juxta sapientiæ suæ censuram. Ideo sine sua mutatione est dilatoria. Hæc Petrus. — Concordat Richardus.
Albertus quoque ad ista respondet : Scientia Dei nec est in universali, neque in particulari, nec in agere, quoniam istæ sunt differentiæ illius scientiæ quæ accipit cognitionem unius ex præcognitione alterius : quod non convenit divinæ et increatæ scientiæ. Quæ etiam non est in potentia aut habitu, sed semper in actu.
Quæritur etiam hic a multis, An scientia dicatur univoce de scientia Dei et de scientia creaturæ.
Quæ quæstio in quæstionibus sibi similibus jam supra est sæpe soluta. Estque pro regula dictum, quod de Creatore superessentiali, incomparabili ac infinito, omne genus transcendente, et de creaturis, nihil univoce dicitur. Idcirco scientia analogum est ad scientiam Dei atque scientiam rationalium et intellectualium creaturarum. Nec est ibi æquivocatio pura, imo scientia creata in aliquo participat et imitatur perfectionem increatæ scientiæ : alioqui ex cognitione creatæ scientiæ non possemus ad increatæ scientiæ cognitionem ascendere. Ista est responsio Alexandri, Thomæ, Bonaventuræ, sequaciumque ipsorum.
Unde et Albertus hic scribit : Secundum B. Dionysium septimo capitulo libri de Divinis nominibus, scientia Dei non est univoca scientiæ nostræ, neque scientiæ angelorum, quia scientia Dei est de rebus ut substantificatrix sapientiæ et scientiæ mentium creatarum et omnium de quibus est. Hæc Albertus.
Præterea quæritur hic, An scientia Dei respectu aliorum a se sit practica an speculativa. Ad quod paulo ante in verbis Udalrici responsum est, quod sit practica. p. 386 C.
Richardus vero ad hoc magis exquisite respondet, dicendo : Divina scientia considerari potest ad res scitas, et ad modum sciendi, atque ad voluntatem scientis. Primo modo scientia Dei respectu aliorum a se practica est, quum sit respectu operabilium per ipsum. — Secundo modo est speculativa et practica secundum considerationes diversas. Est etenim speculativa in quantum scit ea modo speculativo. Scit namque eorum divisiones, definitiones, et habitudines ad eorum superiora, ac proprias passiones : qui modus sciendi operabilia est speculativus. Scit etiam ea practico modo, intuendo simplices conditiones eorum, habitudinesque eorum ad invicem et ad productionem eorum : qui modus sciendi operabilia practicus perhibetur. — Tertio modo scientia Dei respectu aliorum non est plene practica, nec tantum speculativa. Plene etenim practica non est, quia scientia plene practica determinat voluntatem ad volendum operari id quod intellectus practicus per scientiam practicam dictat operandum : non determinatione voluntatem necessitante, quia voluntas nostra se potest movere contra intellectus dictamen, sed determinatione inclinante. Nam quoniam intellectus artificis per scientiam ædificativam dictat lapides esse ponendos deorsum et ligna sursum in ædificio, idcirco voluntas artificis imperat sic esse agendum. Non sic autem se habuit scientia mundi productiva in intellectu divino ad voluntatem divinam. Non enim quia divinus intellectus dictavit bonum esse mundum creari, ideo divina voluntas imperavit ut mundus crearetur; sed quia voluntas voluit creationem mundi futuram, ideo intellectus divinus dictabat rectum esse ut mundus crearetur : ita quod dictamen intellectus non determinavit voluntatem ad hoc volendum, sed voluntas hoc volendo determinavit intellectum ad hoc dictandum. Quod sic patet. Divinus intellectus dictavit rectum esse ut mundus fieret, quoniam rectum erat ut fieret. Non ergo rectum erat ut fieret mundus quia divinus intellectus dictabat rectum esse ut mundus fieret : aliter enim esset circulatio. Ergo rectum fuit ut mundus fieret, quia divina voluntas hoc volebat. Ergo a primo ad ultimum, quia Deus volebat ut mundus fieret, ideo divinus intellectus dictavit rectum esse ut fieret. Præterea, si divinus intellectus dictasset rectum esse ut fieret mundus, et hoc prius dictasset secundum rationem intelligendi, quam voluntas hoc voluisset, non potuisset dictasse contrarium. Quum ergo voluntas divina a divini dictamine intellectus discordare non possit, Deus de necessitate voluisset mundum creare : quod falsum est. Sic igitur prius, secundum rationem intelligendi, divinus intellectus proposuit vel ostendit voluntati factionem mundi, non dictando hoc debere fieri vel non debere fieri; secundo divina voluntas voluit mundum fieri; tertio divinus intellectus dictavit rectum esse fieri mundum. Sic igitur patet quod scientia Dei respectu aliorum a se non est plenarie practica per comparationem ad voluntatem, nec tantum speculativa : quoniam nisi intellectus ostendisset voluntati factionem mundi, divina voluntas non voluisset fieri mundum, quoniam velle, secundum rationem intelligendi, sequitur aliquam cognitionem. Factio igitur creaturæ dependet a scientia quam Deus habet de creatura; et velle facere creaturam, præsupponit secundum rationem intelligendi, scientiam de creatura : et quoad hoc, scientia Dei respectu aliorum a se practica est per comparationem ad voluntatem.
Si autem objiciatur, quod scientia Dei est una qua cognoscit se ipsum et alia; sed scientia qua cognoscit se, est pure speculativa : ergo et alia. — Respondendum, quod quamvis sit una, tamen sub alia et alia ratione et quoad diversa objecta, competunt sibi diversa. — Hæc Richardus.
Cujus responsionem recitative magis quam assertive commemoro, quoniam intricata et obscura videtur, et multa contra eam objici possent, prout suo loco poterit tangi.
Albertus autem videtur sentire hoc loco sicut Udalricus, quod scientia Dei respectu aliorum a se sit practica.
Porro in prima parte Summæ suæ, quæstione quartadecima, loquitur Thomas : Deus de se ipso habet scientiam speculativam tantum, quoniam non est operabilis.2 De aliis vero habet scientiam speculativam et practicam : speculativam, quantum ad modum sciendi (ut dictum est);3 practicam, quantum ad rem scitam (quæ operabilis est, vel quam in aliquo tempore facit), et item quantum ad finem, sicut quam refert ad opus. Eorum vero quæ scit et nunquam facit, non habet scientiam practicam prout scientia dicitur practica a fine. Porro mala culpæ, quamvis non sint a Deo operabilia, tamen sub practica ejus scientia cadunt, sicut et bona, in quantum permittit vel impedit, punit aut ordinaquod multæ veritates fuerunt ab æterno quæ non sunt ipse Deus, videtur mihi sine præjudicio esse dicendum, quod creaturæ non fuerunt ab æterno, nec in esse essentiæ neque in esse exsistentiæ, nisi esse essentiæ vocetur esse intellectum seu repræsentatum intelligenti: certum est enim, quod creaturæ ab æterno fuerunt per suas ideas divino intellectui repræsentatæ, atque ab ipso perfectissime intellectæ. Hæc Richardus.
Postremo Richardus movet hic quæstionem difficilem istam, Utrum omnia scita a Deo habuerunt esse essentiæ ab æterno. Ad quam post multa pro utraque parte argumenta respondet: Quidam subtiliter ac probabiliter dicunt, quod sicut per voluntatem Dei imperantem rerum esse, sunt quidditates earum in effectu, sic per scientiam Dei, in quantum Deus per eam se intelligit ut exemplar rerum, habent alias res res illæ distinctæ esse essentiæ, et fuerunt res prædicamentales; et sicut esse in effectu seu exsistentialiter, non addit super essentiam nisi relationem ad Deum ut ad causam efficientem, sic esse essentiæ ultra essentiam non dicit nisi relationem ad Deum ut ad causam suam exemplarem. Verumtamen propter multa quæ huic objici possunt opinioni, et præsertim quoniam multum appropinquare videtur errori condemnato et excommunicato a domino Guillelmo, Parisiensi episcopo, utpote æternaliter ipsis in intellectu divino. Denique quæstionem istam jam tactam tangit Henricus in quodam Quodlibeto, et Quodlib. v. sentire videtur, quod unicuique rei creatæ ab æterno convenerit id quod ratio sua exemplaris in mente Creatoris de ipsa continuit. Ex hoc tamen, quantum capere queo, non sequitur absolute quod ab æterno habuerunt esse essentiæ, sed quod habuerunt illud in mente summi opificis, nec extra ipsum habuerunt aliquod esse positivum. Omnia vero ab æterno fuerunt in Deo vita et lux, et quod Deus concepit et intellexit de eis, hoc vere conveniebat
Footnotes
Chapter 218 of 271