Skip to the text

Quæstio 1

Modo quæritur, An scientia Dei sit causa rerum, vel econverso.

Videtur quod scientia seu præscientia Dei non sit causa rerum. Primo, quia necesse esset cuncta præscita accidere. — Item, sequeretur quod causa esset malorum et privationum omniumque defectuum, imo et mortis, quum tamen scriptum sit: Deus mortem non fecit.1 Omnia enim ista clarissime scit et præscit. — Insuper, sicut in textu habetur, Origenes scribit super Epistolam ad Romanos: Non ideo quid futurum est, quoniam Deus illud præcognoscit; sed quia futurum est, ideo Deus scit illud esse futurum. — Rursus, causa est ad cujus esse sequitur aliud. Si ergo scientia aut præscientia Dei causa est rerum, sequetur: Hoc Deus præscivit, ergo certissime est futurum, non igitur contingenter.

Circa hæc multa quærit et scribit irrefragabilis Doctor, videlicet: an præscientia Dei sit æterna vel temporalis, an sit causa rerum, an sit causata a rebus, an inferat rebus necessitatem, an stet cum libero arbitrio, an sit infallibilis.

Itaque de hoc, An sit æterna, respondet: Quædam dicuntur de re æterna, puta de Deo, sine principio et sine fine, ut esse bonum, justum, sapientem; quædam vero cum principio et cum fine, ut, Deus creat hanc animam; quædam cum principio, non cum fine, ut, Deus est dominator. Consimiliter quædam dicuntur de Deo sine principio et cum fine, sicut præscire quod hodie aut cras fit. Idcirco dicendum, quod præscientia dicit quid æternum, tamen cum respectu ad temporale. Est ergo loqui de æterno absolute: et sic scientia Dei est æterna. Item est loqui de æterno in comparatione seu respectu: sicque præscientia Dei vocatur æterna (præscientia etenim ponit esse in causa cum respectu futuritionis, quia concernit futura); et antecessio in nomine præscientiæ designata, est æternalis, sed cum respectu ad temporale. — Si ergo sic arguatur: Quum futurum accidit seu impletur, Deus desinit illud præscire, ergo præscientia Dei desinit: non est ergo æterna, quum æternum invariabile sit nec desinat esse. Dicendum, quod sicut Deus cœpit ex tempore dici dominator et hujus rei creator absque sui mutatione per mutationem factam in rebus, sic sine sui variatione desinit rem præscire ex rei eventu et variatione: et hoc contingit ex respectu seu relatione designata in præscientia, quæ non est realis ex parte Dei, sed creaturæ. Præscientia ergo quantum ad id quod est, æternaliter manet; sed quantum ad respectum connotatum, desinit esse: sicut homo stans fixus, absque sui mutatione fit alteri sinister et dexter. Hæc Alexander.

Qui de hoc, An præscientia Dei sit causa rerum, sic scribit: Quemadmodum in Deo ponitur scientia simplicis notitiæ et scientia approbationis, sic et præscientia dupliciter ei adscribitur. Itaque præscientia approbationis (seu practica scientia, vel scientia beneplaciti) potest notare ac dicere causam respectu ejus quod ita præscitum est, ratione approbationis subintellectæ. Non autem præscientia ista dicit causam ratione antecessionis quæ intelligitur et signatur per ante. Porro præscientia simplicis notitiæ nullo modo dicit causam ejus quod præscitum est. — Ex his patet quod res futura, nullo modo sit causa scientiæ aut præscientiæ Dei, sicut nec temporale æterni. Et quamvis res creata seu futura, dicatur causa sine qua non scientiæ vel præscientiæ Dei, non tamen concedendum est absolute quod sit aliquo modo causa æterni, nec per se neque per accidens: quoniam causa sine qua non, nihil aliud dicit quam rationem concomitantiæ. — Quumque dicitur: quia futurum est, ideo præscitur; dicendum, quod ideo non dicit ibi causam, sed solum rationem aut relationem respectu ejus quod dicitur præsciri : unde futurum, est causa seu ratio quare respectu ipsius dicatur præscientia, sed non ejus quod est præscientia. Vel dicendum, quod Origenes non ponit activam, sed passivam : ideo non est concedendum, quia futurum est, idcirco scit Deus illud ; sed, ideo scitur a Deo : sic enim notatur causa aptitudinis ad sciendum ex parte scibilis ; in activa vero magis notaretur causa respectu alicujus in sciente. — Amplius, res futura bene dicitur causa præscientiæ in dicendo, hoc est, quare dicatur et nominetur præscientia. Hæc Alexander. — Videtur etiam posse dici, quod res futura est causa, id est signum, quod præscitur a Deo : et hoc est causa a posteriori, et quantum ad nos.

Porro ab hac responsione videtur aliqualiter discordare responsio Alberti, dicentis : Præscientia Dei sicut et ejus scientia, causa est quarumdam rerum futurarum, et quarumdam non est causa. Non enim placet solutio quorumdam, dicentium quod scientia Dei non est causa aliquorum : quia scientia Dei potest esse duplex, videlicet, simplicis intelligentiæ et approbationis. Nam simplex notitia non dicit ordinem ad futurum secundum quod est de his quæ possunt esse et non erunt : idcirco respectu illorum non potest præscientia dici. Hic autem plus quæritur, an præscientia Dei sit causa rerum, quam utrum scientia. Hinc mihi apparet, quod quorumdam sit causa, quorumdam non : ad omnia tamen habet ordinem antecessionis ac certitudinis, ut patebit. Nempe ut loquitur Augustinus, Omnium quæ naturaliter sunt, et naturam conservant, non vitiant, præscientia Dei est causa operativa ; malorum vero non est causa, tamen præordinat ac prævidet ea. Sed hoc verum est, quod necessarium et contingens absolutum non causatur ex illa, sed potius ex proximis causis, quarum dispositiones sequitur effectus, quia essentialiter sunt in effectu. — Si vero quæratur, utrum præscientia universaliter causa sit futurorum ; dico quod non, quoniam non est causa futurorum malorum, sicut nec ars causa est vitii contra artem, quod tamen ars præscit et corrigit. — Si autem sic arguatur : Deus præscit hoc, ergo de necessitate erit ; dico, quod sequitur, loquendo de necessitate consequentiæ, et hoc, propter ordinem præscientiæ ad præscitum ; sed non sequitur, loquendo de necessitate consequentis seu rei, nec in bono, cujus præscientia causa est, neque in malo, cujus non est causa. De hoc tamen postea magis dicetur. Ad auctoritatem quoque B Origenis dicendum, quod non intendit loqui de causa rei, sed de causa consequentiæ : illa namque sumitur ab effectu ad causam et econverso. Excellit autem scientia summi opificis scientiam humani artificis, qui licet præconcipiat formam totius operis sui, nec accipiat eam ex opere, attamen multa incidunt circa opera sua ex fractura instrumentorum et inæqualitate materiæ, quæ ipse non potest præscire, nec valet ea cognoscere nisi per effectum. Summus vero artifex non solum præscit omne quod facit et faciet, sed etiam præscit quidquid illi eveniet ex secundarum defectu causarum, quæ operantur sub eo : alias imperfecta esset ejus scientia. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus in Summa sua, libro secundo : Scientia (inquit) Dei secundum rationem suæ prioritatis ad effectus et ad omnes defectus incidentes, præscientia seu prævidentia appellatur. Ideo, quamvis significatum hujus nominis, scientia, sit æternum, nec a creatura dependens, attamen ratione connotatæ prioritatis, quæ relativa dicitur ad posterius, dicitur relative ad creaturam : ideo si nullæ res fuissent futuræ, non fuisset in eo præscientia, sed scientia. Nec tamen hinc sequitur, quod scientia Dei sit cum tempore sicut nostra : quia quum dicitur Deus scire futura, tempus ponitur ibi ut conditio rei scitæ, non scientis nec divinæ scientiæ. Hinc Deus eodem modo cognoscit rem quum est, sicut præscivit futuram. Idem intellige in providentia, prædestinatione, dispositione : quorum nullum secundum suam propriam rationem fuisset in Deo, si ponatur creatura non esse nec futura fuisse. — Hinc in Deo non est proprie memoria præteritorum, quamvis sciat præterita, sicut in eo est visio præsentium et præscientia futurorum : quia memoria implicat conditionem temporis non solum circa cognitum, sed etiam circa cognitionem, quia est cum determinatione præteriti temporis.

De hac re rursus in eodem libro, capitulo alio, scribit Udalricus : Præscientia Dei significat scientiam ejus in ordine ad futura. Ideo sicut duplex est Dei scientia, scilicet, simplicis notitiæ et approbationis; sic dupliciter ordinatur præscientia ad futura. Si enim significet ordinem scientiæ simplicis notitiæ ad illud futurum quod Deus solum tali scientia novit, hoc non est nisi malum. Nam quamvis simplici notitia sciat etiam omnia quæ facere potest nec faciet, quum ista non sint futura, ideo non significatur ibi nisi ordo durationis : quia scientia Dei duratione æternitatis præcedit mala futura, et non significatur ibi ordo causæ ad causatum. Si vero significet ordinem scientiæ Dei beneplaciti ad illa futura quæ tali scientia novit Deus, sic præscientia non solum dicit ordinem durationis, sed etiam causæ ad causatum, quia talis scientia est causa scitorum. Quod vero asserit Origenes, Non propterea aliquid venit, quia Deus scit illud : intelligendum est de malis tantum. Ex his oritur dubitatio gravissima, philosophis theologisque communis, qualiter præscientia Dei non imponat rebus necessitatem : de quo infra dicetur. — Hæc Udalricus. Qui in ista distinctione præscientiæ Dei, videtur magis Alexandro quam Alberto alludere.

Insuper Bonaventura ad ista respondens : Præscientia, ait, præcognitionem futuri designat. Est itaque dupliciter loqui de præscientia : primo, quantum ad rem significatam; secundo, prout significatur per nomen illud. Et hoc secundo modo non dicit causam; sed quoad rem significatam, dicit causam : verumtamen non semper designat causam respectu præsciti sive futuri. Futurum namque in triplici differentia est : nam quoddam est cujus Deus est tota causa, ut ea quæ directe creantur; quædam, quorum tota causa est creatura, puta voluntas creata et defectiva, ut vitia; quædam, quorum Deus et creatura sunt simul causa, ut naturales effectus, opera quoque moralia : quoniam Deus cooperatur creaturæ. Secundum hoc ergo intelligendum est, quod respectu primi futuri, videlicet rei creatæ, præscientia Dei est tota causa; respectu vero secundi futuri, utpote mali culpæ, Deus non est causa tota, nec concausa, quoniam tale malum non habet proprie causam efficientem, sed deficientem : est tamen causa boni oppositi. Respectu autem tertii futuri, est causa, sed non tota. Quod si divina præscientia sumatur in sua generalitate, semper importat quamdam causalitatem, sed non semper respectu præsciti, videlicet quum illud est malum.

Ad illud vero, An divina præscientia sit causata a rebus, respondet : Quidam dixerunt, quod causa dupliciter dicitur, videlicet proprie atque communiter. Proprie, quod dat alteri esse : sicque nullo modo res causatæ aut præscitæ, sunt causa divinæ præscientiæ. Secundo dicitur causa id sine quo res non est, quod est causa sine qua non : sicque quia præscientia non est nisi res sint futuræ, res ipsa præscientiæ causa est. Sed quoniam causa semper designat honorabilitatem et eminentiam quamdam respectu ejus cujus est causa, ideo non videtur bene sonare, quod res dicatur causa sine qua non præscientiæ Dei. Nec illud solvit auctoritatem Origenis, quoniam ipse negat conversam. — Hinc dicendum, quod est causam accipere secundum triplicem modum, utpote, secundum rationem essendi, secundum rationem consequendi seu inferendi, et secundum rationem dicendi. Itaque secundum rationem essendi, præscientia est causa præscitorum secundum determinationem jam positam, sed nullatenus econverso. Secundum rationem vero inferendi, sunt mutuo causæ: quia invicem antecedunt et consequuntur, et antecedens causa est consequentis. Secundum vero modum dicendi, futurum est causa præscientiæ, non econtra. Præscientia namque dicitur scientia ante rem: sicque importat ordinem ad posterius, et si scitum semper consideret præsens, non esset præscientia, sed scientia. Hinc quod præscientia appelletur ipsa cognitio Dei, venit ex rei futuritione: et sic intelligenda est auctoritas Origenis. — Hæc Bonaventura.

At vero Thomas circa hæc scribit: Loquendo de attributis divinis, attributorum attendenda est ratio: quæ quia diversa est diversorum, ideo attribuitur uni quod non alteri, quamvis omnia sint una res. Hinc bonitas divina dicitur causa bonorum, et vita Dei causa viventium, sicque de aliis. Si ergo accipiamus diversas attributorum rationes, invenientur aliqua habere comparationem non tantum ad habentem, sed etiam ad aliquid tanquam ad objectum, sicut scientia, voluntas, potentia; quædam vero solummodo ad habentem, ut bonitas, vita. Istaque omnia habent unum modum causalitatis communem, videlicet per modum efficientis exemplaris, prout dicimus quod a primo bono sunt omnia bona, atque a primo vivente cuncta viventia. Verum illa quæ dicuntur per comparationem ad objectum, habent etiam alium modum causalitatis, videlicet respectu objectorum, ut voluntas respectu volitorum: et sic quæritur hic de causalitate scientiæ. Constat namque quod scientia Dei sit causa rerum per modum efficientis et exemplaris scientiarum omnium; sed dubium est, utrum sit causa scitorum, quæ sunt objecta scientiæ.

Sciendum ergo, quod scientia secundum rationem scientiæ non dicit aliquam causalitatem: alias omnis scientia esset causa. Sed in quantum est scientia artificis operantis res ipsas, sic habet rationem causæ respectu rei operatæ per artem. Hinc sicut est causalitas artificis per artem suam, sic consideranda est causalitas divinæ scientiæ. Est itaque iste progressus in productione rei artificiatæ. Primo, scientia artificis ostendit finem. Secundo, voluntas ejus finem illum intendit. Tertio, voluntas imperat actum per quem educatur efficiaturque opus, circa quod scientia artificis ponit formam conceptam. Unde scientia habet se ut ostendens finem, et voluntas ut dirigens actum atque informans opus operatum. Ideo constat quod quidquid accidit in effectu per defectum a forma artis vel a fine intento, non reducitur in scientiam artificis sicut in causam. Patet etiam quod principalitas causalitatis consistit penes voluntatem, quæ imperat actum. Unde patet quod malum, quod est deviatio a forma et a fine, non causatur a scientia Dei; sed causalitatem habet tantum respectu bonorum, secundum quod consequuntur formam divinæ artis et finem: non tamen ita, quod re spectu horum dicat perfectam rationem causalitatis, nisi secundum quod adjungitur voluntati. Idcirco in littera dicitur, quod scientia beneplaciti causa est rerum. Propter quod etiam asserit Avicenna, quod in quantum Deus cognoscit essentiam suam, et amat ac vult eam secundum quod est principium rerum quarum se vult esse principium, res fluunt ab eo. Voluntas quippe habet completam rationem causæ, in quantum objectum ejus est finis secundum rationem boni, qui est causa causarum: ideo absolute loquendo, voluntas Dei est causa rerum. De scientia autem non ita se habet. Nec scientia comparatur ad scitum ut vita ad viventem: non enim scitum dicitur quod habet scientiam, sicut vivum quod habet vitam. Unde quemadmodum creaturæ a Deo non exeunt per necessitatem naturæ aut naturalis potentiæ, ita nec per necessitatem scientiæ, sed per libertatem voluntatis, in qua ratio completur causalitatis: ideo non quandocumque scivit, sed quandocumque voluit, Deus creavit. Hæc Thomas in Scripto. — In idem redit quod hic scribit in prima parte Summæ, quæstione quartadecima.2

Ad hoc ipsum respondens Richardus : Ad omnem (inquit) effectum, secundum Hugonem libro de Sacramentis, concurrunt hæc tria : potentia, sapientia, voluntas; nec aliquid absolute fit a Deo nisi ista adfuerint. Scientia disponit, voluntas movet et imperat, potestas operatur sive exsequitur : sicque Deus est causa rerum non ratione scientiæ tantum, sed ratione scientiæ dirigentis, voluntatisque operantis, atque potentiæ exsequentis. Quumque præscientia Dei ultra scientiam ejus nil addere videatur nisi antecessionem scientiæ respectu rei scitæ, videtur quod præscientia Dei sub ratione qua præscientia tantum, non sit causa quod res sint in effectu, quamvis includatur in ratione causæ. Hinc quum dicitur, quod scientia seu præscientia Dei sit causa rerum, intelligitur de præscientia et scientia approbativa, quæ beneplacitum Dei includit. Hæc Richardus. — Cujus responsio ad quæstionem hanc, utrum futura sint causa præscientiæ Dei, concordat responsioni Bonaventuræ super hoc introductæ.

Durandus quoque hic ait : Scientiam Dei esse causam rerum, non est qui ambigat, quum ipsa sit essentialiter ipsemet Deus sciens; nec de hoc intendit hæc quæstio, sed intendit, utrum scientia Dei sit Deo ratio causandi res scitas. Et dicendum, quod scientia Dei est causa creaturarum per modum dirigentis, voluntas per modum moventis. Neutra tamen est causa immediata rerum; sed potentia est causa rerum tanquam exsequens et immediate movens.

Istud prolixe prosequitur. Et quamvis verum sit, quod potentia ut exsequens, causa sit rerum immediata, tamen loquendo de potentia secundum se, ipsa secundum rationem ac ordinem intelligendi præcedit scientiam ac voluntatem, prout Alexander et Antisiodorensis testantur; nec prosequitur opus, nisi quasi a scientia directa, atque a voluntate permota. Hinc dicendum magis videtur, quod scientia Dei ut in se ipsa dictans et decernens tunc esse causandum, est immediate causa rerum secundum modum sibi convenientem, videlicet immediata causa exemplariter ac sapientialiter dirigens. Voluntas vero ut hoc approbans ac beneplacitum habens, est immediata et proxima causa effectus, loquendo absolute de causa effectiva. Nec potentia dicitur causa proxima et proxime exsequens, quasi quid distinctum a voluntate, sed ut inclusa in ipsa, quia voluntas ut non impedita, sed ut potens et efficax, immediate exsequitur opus.

Præinductis demum concordans Ægidisus : Omnis (ait) scientia adæquatio quædam est scientis ad rem scitam. Quæ adæquatio potest dupliciter esse. Primo, per hoc quod intellectus a rebus accipit intelligibiles species, per quas imitatur res ipsas eisque conformatur : et scientia hujuscemodi intellectus causatur a rebus, ut est scientia nostra. Secundo, per hoc quod intellectus a rebus nil accipit, sed secundum rationes et species rerum quas in se et ex se habet, producit res ad imitationem specierum quas in se habet; et talis scientia non causatur a rebus, sed causat eas : qualis est scientia Dei. Hæc Ægidius.

Ad objectiones patet ex dictis solutio. Plena tamen quorumdam objectorum illorum solutio, utpote qualiter ex infallibili scientia Dei non sequatur necessitas in rebus præscitis, in sequenti quæstione magis patebit.

Footnotes

  1. Sap. 1, 13. ↩

  2. art. 8. ↩

Chapter 231 of 271