Distinctio 38
A. Hic redit ad propositum, repetens superius dicta, ut addat alia.
NUNC ergo ad propositum revertentes, cœpto insistamus.1 Supra dictum est, quod præscientia Dei futurorum tantum est, sed omnium tam bonorum quam malorum : scientia vero vel sapientia non modo de futuris*, sed etiam de præsentibus et futuris; nec tantum de temporalibus, sed etiam de æternis, quia se ipsum novit Deus. Hic oritur quæstio non dissimulanda, utrum scilicet scientia vel præscientia sit causa rerum, an res sint causæ scientiæ vel præscientiæ Dei. Videtur enim præscientia Dei causa esse eorum quæ ei subsunt, ac necessitatem eveniendi eis facere : quia nec aliqua futura fuissent, nisi Deus ea præscisset; nec possunt non evenire, quum Deus ea præsciverit. Si autem impossibile est ea non evenire, quia præscita sunt, videtur ergo ipsa præscientia qua præscita sunt, eis esse* causa eveniendi. Impossibile est autem ea non evenire quum præscita sint : quia si non evenirent quum præscita sint, falleretur Dei præscientia. At Dei præscientia falli non potest. Impossibile est ergo ea non evenire quum præscita sint. Sic ergo præscientia causa eorum esse videtur quæ præscita sunt. Hoc idem et de scientia dicitur, scilicet, quod quia Deus aliqua novit, ideo sint.
Cui sententiæ Augustinus attestari videtur, in quintodecimo libro de Trinitate sic dicens : Non ista ex aliquo tempore cognovit Deus ; sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante præscivit.2 Universas autem creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit ; sed ideo sunt, quia novit. Non enim nescivit quæ fuerat creaturus : quia ergo scivit, creavit ; non quia creavit, scivit. Nec aliter scivit creata quam creanda : non enim ejus sapientiæ aliquid accessit ex eis ; sed illis exsistentibus sicut oportebat et quando oportebat, illa mansit ut erat. Unde in Ecclesiastico : Antequam crearentur, omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt.3 Ecce his verbis videtur Augustinus innuere, scientiam vel præscientiam Dei causam esse eorum quæ fiunt, quum dicit ideo ea esse, quia Deus novit. — Idem quoque in sexto libro dicere videtur : Quum (inquit) decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiæ Dei, in qua novit omnia quæ fecit per ipsam.4 Non enim hæc quæ creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt ; sed potius ideo facta sunt, quia immutabiliter ab eo sciuntur. Et hic etiam significare videtur, Dei scientiam causam eorum esse quæ fiunt, dicens, non ideo Deum ea novisse, quia facta sunt, sed ideo facta sunt, quia novit ea Deus. Ideoque videtur Dei scientia vel præscientia causa esse eorum quæ novit.
B. Inconvenientia ostendit quæ sequerentur, si diceretur scientia vel præscientia causa omnium rerum quæ ei subsunt.
Quod si ita est, est ergo causa omnium malorum, quum omnia mala sciantur et præsciantur a Deo : quod longe est a veritate. Si enim Dei scientia vel præscientia causa esset malorum, esset utique Deus auctor malorum : quod penitus falsum est. Non ergo scientia vel præscientia Dei causa est omnium quæ ei subsunt.
C. Quod res futuræ non sunt causa scientiæ vel præscientiæ Dei.
Neque etiam res futuræ causa sunt Dei præscientiæ. Licet enim non essent futuræ nisi præscirentur a Deo, non tamen ideo præsciuntur, quia futuræ sunt. Si enim hoc esset, tunc ejus quod æternum est, aliquid exsisteret causa ab eo alienum, ab eo diversum ; et ex creaturis dependeret scientia Creatoris, et creatum causa esset increati. Origenes tamen super Epistolam ad Romanos ait :5 Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum ; sed quia futurum est, ideo scitur a
Deo antequam fiat. Hoc videtur præmissis verbis Augustini obviare. Hic enim significari videtur, quod res futuræ causa sint præscientiæ; ibi vero, quod præscientia causa sit rerum futurarum.
D. Quid ex prædictis tenendum sit, cum determinatione auctoritatum.
Hanc igitur quæ videtur repugnantiam de medio tollere cupientes, dicimus, res futuras nullatenus causam esse præscientiæ vel scientiæ Dei; nec ideo præsciri vel sciri, quia futuræ vel factæ sunt: ita exponentes quod ait Origenes, Quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat: id est, quod futurum est, scitur a Deo antequam fiat, neque sciretur nisi futurum esset, ut non notetur ibi causa, nisi sine qua non fieret. Ita etiam dicimus, scientiam vel præscientiam Dei non esse causam eorum quæ fiunt, nisi talem sine qua non fiunt: si tamen scientiam ad notitiam tantum referamus. Si vero nomine scientiæ includitur etiam beneplacitum atque dispositio, tunc recte potest dici causa eorum quæ Deus facit. His enim duobus modis, ut superius prætaxatum est, accipitur cognitio vel scientia Dei, scilicet, pro notitia sola, vel pro notitia simul et beneplacito.6 Hoc modo forte accepit Augustinus, dicens: Ideo sunt, quia novit, id est, quia scienti placuit, et quia sciens disposuit. Hic sensus ex eo adjuvatur, quia de bonis ibi tantum agit Augustinus, scilicet de creaturis et de his quæ Deus facit: quæ omnia novit non solum scientia, sed etiam beneplacito ac dispositione. Sic ergo ibi accipitur Dei cognitio, ut non modo notitiam, sed etiam beneplacitum Dei significet.
Mala vero scit Deus et præscit antequam fiant, sed sola notitia, non beneplacito. Præscit enim Deus et prædicit etiam quæ non est ipse facturus: sicut præscivit et prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit. Nec ideo quia præscivit, ad peccatum infidelitatis eos coegit; nec præscisset vel prædixisset mala eorum, nisi essent ea habituri.7 Unde Augustinus super Joannem: Deus (inquit) futurorum præscius, per Prophetam prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Non enim ideo quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata prænovit: illorum enim peccata præscivit, non sua. Ideoque si ea quæ ille præscivit, ipsorum non sunt, non vera ille præscivit.8 Sed quia illius præscientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant quos Deus peccatores esse præscivit: et ideo si non malum sed bonum facere voluissent, non malum facturi præviderentur ab eo, qui novit quid sit quisque facturus. — His verbis aperte ostenditur, si diligenter attendamus, præscientiam Dei non esse causam malorum quæ præscit: quia non ea præscit tanquam facturus, nec tanquam sua, sed illorum qui sunt ea facturi vel habituri. Præscivit ergo illa sola notitia, non beneplacito auctoritatis. Unde datur intelligi, quod Deus econverso præscit bona tanquam sua, tanquam ea quæ facturus est, ut in illa præsciendo simul fuerit ipsius notitia et auctoritatis beneplacitum.
E. Contra hoc quod dictum est, præscientiam Dei non posse falli, oppositio.
Ad hoc autem quod supra dictum est, scilicet præscientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam ita opponi : Deus præscivit hunc lecturum, vel aliquid hujusmodi; sed potest esse ut iste non legat : ergo potest aliter esse quam Deus præscivit. Ergo potest falli Dei præscientia. Quod omnino falsum est. Potest equidem non fieri aliquid, et illud tamen præscitum est fieri; non ideo tamen potest falli Dei præscientia : quia si illud non fieret, nec a Deo præscitum esset fieri.
Sed adhuc urgent quæstionem, dicentes : Aut aliter potest fieri quam Deus præscivit, aut non aliter. Si non aliter, ergo necessario cuncta eveniunt; si vero aliter, potest ergo Dei præscientia falli vel mutari. Sed potest aliter fieri, quia potest aliter fieri quam fiat; ita autem fit ut præscitum est : aliter ergo potest fieri quam præscitum est. Ad quod dicimus, illam locutionem multiplicem facere intelligentiam, scilicet, aliter potest fieri quam Deus præscivit, et hujusmodi, ut : potest non esse quod Deus præscivit; et, impossibile est non esse quod Deus præscivit; et, impossibile est non esse præscita omnia quæ fiunt, et hujusmodi. Possunt enim hæc conjunctim intelligi, ut conditio sit implicita, et disjunctim. Si enim ita intelligas : non potest aliter fieri quam Deus præscivit, id est, non potest utrumque simul esse, scilicet, quod Deus ita præsciverit fieri, et aliter fiat; verum intelligis. Si autem per disjunctionem intelligas, ut dicas, hoc aliter non posse evenire quam evenit, quomodo futurum Deus præscivit; falsum est. Hoc enim aliter potest evenire quam evenit, et tamen Deus hoc modo futurum præscivit. Similiter et alia determinatio, scilicet, impossibile est illud non evenire quod Deus præscivit, vel quum Deus præscierit : si conjunctim intelligas, verum dicis; si disjunctim, falsum. Ita etiam et illud : impossibile est non esse præscitum omne quod fit, id est, non potest esse utrumque simul, scilicet, ut fiat et non sit præscitum; hic sensus verus est. Si vero dicis, Deum non potuisse non præscire omne quod fit, falsum est. Potuit enim facere ut non fieret, et ita non esse præscitum.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ OCTAVÆ
QUIA præcedenti distinctione videbatur Magister a principali proposito aliqualiter digressus, tractando videlicet qualiter angelis conveniat esse in loco localiterque moveri sive in tempore, nunc ad propositum redit, de cognitione Dei prosequendo materiam : et specialiter in præsenti determinat distinctione de scientia Dei, an sit causa rerum. Et circa hoc arguit ad partem utramque, ac deinde determinat quid sit tenendum. Specialiter quoque inquirit, an scientia seu præscientia Dei, quam constat æternam infallibilemque consistere, imponat rebus necessitatem. Quocirca respondet atque elucidat qualiter simul stent præscientia Dei et contingentia rerum.
Footnotes
Chapter 230 of 271