Skip to the text

Distinctio 47

A. Quod voluntas Dei semper impletur de homine quocumque se vertat.

VOLUNTAS quippe Dei semper efficax est, ut fiat omne quod velit, et nihil fiat quod nolit : quæ de homine semper impletur quocumque se vertat. Nihil enim, ut ait Augustinus, in libero arbitrio constitutum superat voluntatem Dei ; et si faciat contra ejus voluntatem, tamen contra ejus voluntatem quæ ipse est, nihil putandum est ita fieri, tanquam velit fieri et non fiat, vel nolit fieri et fiat. Illa enim voluntas, ut ait Augustinus in Enchiridio, semper impletur aut de nobis, aut a nobis. De nobis impletur, sed tamen non implemus eam, quando

Aug. Enchirid. c. 95.

Id. Sermo LVI, n. 7. peccamus. A nobis impletur, quando bonum facimus: ideo enim facimus, quia scimus placere Deo. Ita et de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo de quo Deus non operetur quod vult. Non enim vult Deus ut peccet homo quilibet: si autem peccaverit, pœnitenti vult parcere ut vivat; in peccatis vero perseverantem punire, ut justitiæ potentiam contumax non evadat. Sicut alios ab æterno præparavit ad pœnam, ita alios præparavit ad gloriam.

Aug. Enchirid. c. 100. gloriam

Et hæc sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus; et tam sapienter exquisita, ut quum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa, fecisset, etiam per eamdem creaturæ voluntatem qua factum est quod Creator non voluit, impleret ipse quod voluit, bene utens etiam malis tanquam summe bonus, ad eorum damnationem quos juste prædestinavit ad pœnam, et ad eorum salutem quos benigne prædestinavit ad gratiam . Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra ejus voluntatem fecerunt, de ipsis facta est voluntas ejus. Propterea namque magna opera Domini sunt exquisita in omnes voluntates ejus, ut miro et ineffabili modo non fiat præter ejus voluntatem quod etiam fit contra ejus voluntatem: quia non fieret, si non sineret. Nec utique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo posset facere bonum bene. — His verbis evidenter monstratur, quod voluntas Dei æterna semper impletur de homine, etiam si faciat homo contra Dei voluntatem.

Sed attendendum est diligenter, quomodo in superioribus dicitur fieri aliquid contra Dei voluntatem, quod tamen non fit præter eam; et qualiter intelligendum sit illud: Quantum ad se, fecerunt quod Deus noluit; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Videntur enim ista superioribus obviare, ubi dictum est, voluntati ejus nihil resistere.

B. Hic aperit, dicens diversis modis supra accipi Dei voluntatem.

Cf. dist. XLV, F et s.

Verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur: quæ diversitas in prædictis verbis si diligenter notetur, nihil contradictionis reperitur. Ubi enim dicit, non fieri præter ejus voluntatem etiam quod fit contra ejus voluntatem, dissimiliter accepit voluntatem, et non ipsam voluntatem quæ Deus est et sempiterna est, sed ejus signa prædictis verbis intelligi voluit, id est prohibitionem sive præceptionem et permissionem.

Multa enim fiunt contra Dei præceptum vel prohibitionem, quæ tamen non fiunt præter ejus permissionem. Ipsius namque permissione omnia fiunt mala, quæ tamen præter ejus voluntatem sempiternam fiunt, sicut Augustinus dicit super illum locum Psalmi: Ut non loquatur os meum opera hominum.1 Opera enim hominum dicit ea quæ mala sunt: quæ præter Dei voluntatem fiunt quæ ipse est, sed non præter ejus permissionem, quæ ipse non est; appellatur tamen ipsa Dei voluntas,

Aug. in Ps. quia Deus volens sinit mala fieri. Fiunt et contra ejus præceptionem vel prohibitionem, sed non contra ejus voluntatem quæ ipse est : nisi dicantur contra eam fieri, quia præter eam fiunt. Contra eam quippe nihil ita fit, ut velit fieri quod non fiat, vel nolit fieri et fiat. Quod evidenter ibi Augustinus notavit, ubi ait : Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id facere valuerunt. Ac si diceret : Fecerunt contra Dei præceptum, quod appellatur voluntas, sed non fecerunt contra Dei voluntatem omnipotentem : quia hoc non valuerunt, illud valuerunt; et ita per hoc quod fecerunt contra Dei voluntatem, id est præceptum, de ipsis facta est voluntas ejus, id est, impleta est voluntas ejus sempiterna, qua eos damnari volebat.

Aug. Enchirid. c. 100.

Unde Gregorius super Genesim : Multi voluntatem Dei peragunt, unde mutare contendunt, et consilio ejus resistentes obsequuntur : quia hoc ejus dispositioni militat, quod per humanum studium resultat. — Hic aperte ostenditur, quia dum mali consilio ac præcepto Dei resistunt, quod voluntas Dei appellatur, ea faciunt unde voluntas ejus quæ ipse est, impletur, quæ dispositio vel beneplacitum vocatur. Nam ut ait Augustinus in Enchiridio : Quantælibet sint voluntates angelorum et hominum bonorum vel malorum, vel illud quod Deus, vel aliud volentium quam Deus, Omnipotentis voluntas semper invicta est, quæ mala esse nunquam potest; quæ etiam dum mala irrogat, justa est : et profecto quæ justa est, mala non est. Deus ergo omnipotens, sive per misericordiam cujus vult miseretur, sive per judicium quem vult obdurat, nec inique aliquid facit, nec nisi volens quidquam facit, et omnia quæcumque vult facit.

Gregor. Moral. lib. VI, n. 28.2

Aug. Enchirid. c. 102.

C. Summatim perstringit sententiam prædictorum, addens quare Deus præcepit omnibus bona facere et mala vitare, quum non velit hoc ab omnibus impleri.

Ex prædictis liquet, quod voluntas Dei quæ ipse est, semper invicta est, nec in aliquo cassatur, sed per omnia impletur.3 Consilium vero ejus et præceptio sive prohibitio non ab omnibus implentur quibus proposita et data sunt. Neque ideo præcepit omnibus bona, vel prohibuit mala, vel consuluit optima, quod vellet ab omnibus bona quæ præcepit fieri, vel mala quæ prohibuit vitari (si enim vellet, utique et fierent : quia in nullo potest ab homine superari vel impediri ejus voluntas) : sed ut justitiam suam hominibus ostenderet, et mali essent inexcusabiles; denique ut boni ex obedientia gloriam, mali ex inobedientia pœnam sortirentur, sicut utrisque ab æterno præparavit. Ea ergo quæ omnibus præcepit vel prohibuit, a quibusdam voluit fieri vel vitari, sed non ab omnibus; et quædam personaliter præcepit et in veteri et in nova lege, quæ ab eis quibus præcepit, fieri noluit, ut Abrahæ de immolatione filii, et in Evangelio quibusdam curatis, quibus præcepit ne cui dicerent.45

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ SEPTIMÆ

quæst. 1.

IN hac distinctione declarat Magister diffusius quæ in præcedenti distinctione sunt dicta, utpote voluntatem Dei esse jugiter efficacem infallibiliterque impleri : quod juxta præhabita accipiendum est de voluntate Dei proprie ac simpliciter dicta, quæ est voluntas beneplaciti, consequens, et ipsum velle omnipotens in Deo consistens, et idem cum esse atque essentia Dei : cui voluntati nulla potest creatura resistere nec prævalere.6 Deinde movet circa hoc dubia, et ea declarat, ac illa quæ invicem videntur contrariantia concordat, pandendo qualiter voluntas Dei in Scripturis et in verbis doctorum multipliciter accipiatur. Verum, ut mihi videtur, omnia in distinctione ista contenta, in præcedenti distinctione sententialiter continentur. Solutiones etiam quæstionum quas quidam hic movent, ibi sunt assignatæ. Nam Thomas, Albertus, Ægidius et alii, quærunt hic, utrum voluntas beneplaciti Dei semper efficaciter impleatur : ad quod præcedenti distinctione formaliter est responsum. Deinde hic quæritur, an aliquid fiat præter Dei voluntatem : ad quod item responsum est. Et utrum id quod fit præter voluntatem Dei, obsequatur et serviat voluntati ipsius : ad quod solutio est inducta.

Footnotes

  1. Ps. XVI, 4. ↩

  2. Rom. IX, 18. ↩

  3. Ps. CXXXIV, 6. ↩

  4. Matth. VIII, 4; IX, 30. ↩

  5. Gen. XXII, 2. ↩

  6. Esther xiii, 9. ↩

Chapter 267 of 271