Quæstio unica
Quæritur item hic, An Deus possit præcipere ea quæ sunt contra aut præter voluntatem suam.
Ad quod nondum tam evidenter solutio est expressa. Breviter igitur tangenda sunt aliqua pro clariori intelligentia horum.
Itaque Alexander conscribit : Sicut ait Ambrosius in libro de Patriarchis, quandoque aliquid jubendo signamus velle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed tantum experimentum obedientiæ quærimus : quemadmodum Abraham a Domino tentatus legitur et jussus filium immolare, quem Deus nolebat ab eo occidi.1 Et hoc probat Ambrosius ex hoc quod Dominus dixit ad Abraham, Non extendas manum in puerum :2 tanquam dicat, Affectum inquisivi, non opus exegi. Tentabat Deus affectum patris, an Dei præcepta præferret filio suo. Ex hac distinctione patet quod duxplex est præceptum, videlicet probationis et exsecutionis. Vultque Ambrosius, quod in præcepto probationis signamus fieri quod fieri nolumus, sed experimentum solummodo quærimus ; in præcepto autem exsecutionis signamus fieri quod fieri volumus. Sicque præceptum illud Abrahæ factum de filio immolando, fuit præceptum probationis, quod animi præparationem, non facti exsecutionem exegit.
Præterea quærit Alexander, an Deus queat contra legem præcipere naturalem. Et respondet : Super illud ad Romanos, Contra naturam insertus es in bonam olivam, distinguit Glossa contra naturam tripliciter.3 Et sumitur ista distinctio ab Augustino contra Faustum dicente : Apostolus dicit id esse contra naturam, quod est contra consuetudinem naturæ quam notitia comprehendit humana. Secundo contra naturam dicitur, contra naturalem possibilitatem naturæ inditam ut de illa valeat facere Deus quidquid vult. Sicque asserit Augustinus : Deus omnium conditor naturarum nihil agit contra naturam. Id enim erit unicuique naturale, quod Deus in ea et de ea effecerit, a quo omnis modus, numerus et ordo fluxit naturæ. Tertio dicitur contra naturam, contra summæ naturæ legem. Et hæc est summa natura quæ est in Deo, alias regulans naturas : contra quam Deus nil operatur nec agere potest, nec contra legem naturæ secundo modo acceptam, sicut nec contra se ipsum; sed contra cursum et legem naturæ primo modo sumptam agere valet (id ad salutem, et quod Deus paratus est juvare, atque communia beneficia saluti accommoda exhibere. est supra eam) atque præcipere.
Insuper quærit, an Deus possit præcipere contra jus morale Decalogi. Ad quod respondens: Jus (inquit) Decalogi emanat a jure naturali. Jus autem naturale respicit ordinem creaturæ ad se vel ad aliam creaturam; iterum respicit ordinem creaturæ ad Deum. Supra jus naturæ primo modo dictum, est lex æterna, quæ respicit ordinem creaturæ ad Deum, ut scilicet quælibet creatura Deo subdatur, et ad ipsum tendat tanquam ad finem. Et supra hoc jus non est aliud altius eo: nec contra hoc jus potest Deus præcipere, nec contra præcepta emanantia ab eodem, quæ respiciunt ordinem in ratione subjectionis et finis; sed contra præcepta emanantia a primo jure, potest præcipere, hoc est contra ea quæ respiciunt ordinem ad se vel ad aliam creaturam, sicut ipse est supra omnem creaturam. Ea vero quæ in propria ratione includunt deformitatem et recessum a summo bono, Deus non potest præcipere, sicut mœchari, etc. — Hæc C Alexander, qui de his scribit diffuse.
Bonaventura demum hic scribit: Nec antecedens Dei voluntas nec consequens superari potest, aut cassari vel suo frustrari effectu. Antecedentem tamen possibile est non impleri, consequentem vero necesse est impleri. Neutram, inquam, possibile est superari. Si enim homo non facit quod Deus vult quantum in ipso est seu voluntate antecedente, Deus facit de homine quod ipse Deus vult voluntate consequente, quam impossibile est non impleri: sicque voluntas Dei semper impletur ab homine vel de homine. Non etiam possibile est voluntatem Dei cassari. Nempe quod Deus vult omnes homines fieri salvos voluntate antecedente, non connotat salutem hominum, nec proprie est ad effectum salutis, sed connotat naturam ordinabilem esse ad salutem.4 Unde nihil plus est dicere, Deus vult istum salvari quantum in se est, quam, Deo placuit isti dare naturam per quam posset pertingere
At vero dum quæritur, an Deus possit mala præcipere, dupliciter potest intelligi: primo, ut malum illud permaneat malum, Deo illud præcipiente; secundo, quod Deus præcipiendo faciat illud bonum. Primum tam impossibile est, quam impossibile est Deum, qui pura bonitas est, peccare. Secundum in aliquibus consistit possibile, in aliquibus non. Quædam enim sunt mala in se, quædam secundum se. Malum autem in se, potest fieri bene; non autem malum secundum se, quia ex sua ratione est malum. — Ideo dicit Bernardus libro de Dispensatione et præcepto, quod Deus potest dispensare in præceptis secundæ tabulæ, et non primæ. Et ratio est, quoniam in præceptis secundæ tabulæ, quantum est de ratione præcepti, tangitur atque præcipitur ordinatio hominis ad proximum, et prohibetur deordinatio ad eumdem. Deordinatio autem respectu proximi, nisi sit etiam deordinatio respectu Dei, est quid malum in se; si autem sit etiam respectu Dei, est malum secundum se : sicut cognoscere non suam, est malum in se; cognoscere vero non suam ex libidine, est malum secundum se. Deus itaque in præceptis secundæ tabulæ dispensare potest, et contra ea præcipere; nec tamen jubet contraria, quia speciale mandatum absolvit a communi, quemadmodum privilegium speciale a lege generali. Porro in præceptis primæ tabulæ non potest dispensare, nec contra ea præcipere : quia eorum opposita sunt mala secundum se. Ipsa enim præcepta important ordinationem ad Deum sive in finem ex propria ratione : idcirco eorum opposita deordinationem includunt. Unde si Deus illa præciperet, contra se ipsum præciperet. — Hæc Bonaventura.
Insuper circa hæc Thomas fatetur : Econtrario est de voluntate et cognitione speculativa : quia cognitio speculativa perficitur in abstractione a singularibus; sed voluntas, et quidquid ordinatur ad opus, perficitur per accessum et applicationem ad particularia, circa quæ operatio versatur. Ideo illud absolute est volitum, quod omnibus conditionibus et circumstantiis ejus pensatis est volitum. Sicque vult Deus illud quod consequente vult voluntate : propter quod illud impediri non potest, nec voluntas Dei sic volens cassari, quemadmodum nec præscientia, cui subjicitur res secundum omnes conditiones quibus in actu consistit.
Denique loquendo de voluntate beneplaciti consequente, aliquid fit præter eam, sed non contra eam : quia totum impletur quod voluntate consequente vult. Sed oppositum ejus quod vult voluntate antecedente, fieri potest, quum non semper impleatur : et ideo et præter eam et contra eam fieri potest. — Signa autem voluntatis quædam respondent voluntati antecedenti, ut præceptum, consilium et prohibitio : unde et præter ea et contra ea fieri potest. Quamvis autem permissio et operatio consequenti correspondeant voluntati, hoc tamen est diversimode : quoniam operatio pertinet ad effectum de quo est voluntas consequens. Ideo sicut non potest aliquid fieri contra voluntatem consequentem, sed præter eam; ita nec contra operationem, sed præter eam. Permissio vero spectat ad causam quæ voluntati consequenti subjicitur, ut sit potens deficere et non deficere : cujus tamen effectus qui est deficere, nec ad consequentem nec ad antecedentem pertinet voluntatem; pertinet tamen ad causam illam cujus permissio respicit facultatem. Hinc non fit præter permissionem quod fit præter voluntatem consequentem. Unde præter permissionem Dei nil fieri potest, nec contra eam. Attamen fieri potest oppositum ejus quod permissum est : quod tamen oppositum, est secundum permissionem, quia permissio respicit potentiam causæ ad utrumque oppositorum se habentem. — Hæc Thomas in Scripto. Qui in ceteris jam prætactis concordat Alexandro et Bonaventuræ. Similiter Petrus et Richardus.
Ægidius quoque hic scribit : Nihil fieri posse contra voluntatem Dei consequentem, probatur dupliciter : primo, ex omnipotentia ejus; secundo, ex pura immaterialitate ipsius. Quum enim Deus omnipotens sit, a quo omnis appetitiva vis fluxit et suam naturam ac inclinationem accepit, dicere quod divina voluntas consequens absoluta non impleatur, non est aliud dicere quam quod ipsa non exsistat omnipotens, nec possit movere voluntatem creatam omnemque causam naturalem in omne quod placuerit ei : quod est directe contra omnipotentiæ rationem. Secundo patet hoc ex immaterialitate ipsius. Quemadmodum enim omnes virtutes naturales corporales organicæ, causæ cœlesti vel influentiæ cœlestium corporum subjiciuntur et inde regulantur ac gubernantur, sicut ait Philosophus, Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur; sic universæ potentiæ ac virtutes simplices, immateriales ac spirituales, reducuntur in primam ac simplicissimam Dei virtutem et voluntatem, ut inde regantur ac moveantur : imo multo plus, quia virtutes istæ spirituales multo plus dependent a divina simplicissima voluntate, quam corporalia a corpore quocumque cœlesti. — Præterea, omnis error voluntatis ab errore, nescientia aut inconsideratione intellectus aliquo modo procedit : quumque in intellectu divino nec error nec ignorantia neque ulla scientiæ inconsideratio vel inanimadvertentia habeat locum, constat quod Dei voluntas æternaliter recta et sancta, non velit nisi quod bonum est. Quum igitur malum non sit a Deo volitum, oportet quod sit contra voluntatem Dei aut præter eam : quumque contra voluntatem Dei consequentem nil fieri queat, malum hujusmodi non est contra eam, sed præter eam. Est tamen contra voluntatem antecedentem, quæ non est voluntas plenaria, nec semper impletur; et contra signa ejus, quæ sunt, jussio, prohibitio, consilium. Hæc Ægidius.
Verumtamen doctor iste respondendo ad quæstionem qua quæritur, an Deus possit præcipere aliquid quod sit contra vel præter voluntatem suam, recitat positionem sancti Doctoris, et eam impugnat ac reprobare conatur, sed deficit : imo falsum imponit illi. Dicit enim quod positio illa affirmat, quod Deus voluntate antecedente voluit ipsum Abraham immolare filium suum. Hoc autem positio Thomæ non dicit, sed dicit sic : Quamvis Deus voluntate consequente non voluit quod Abraham filium suum occideret, voluit tamen voluntate antecedente, quod voluntas Abrahæ ferretur in hoc eo modo quo fuit præordinatum, hoc est, quod Abraham haberet promptam voluntatem obediendi Deo in hoc. Quod utique verum est. Unde quum Abraham ostendisset se animo plene paratum ad hoc, gladium elevando, Deus mox commendavit promptitudinem suæ obedientissimæ voluntatis. Deinde Ægidius in responsionem Thomæ relabitur, eam quantum ad principale sequendo.
Præterea Scotus hic quærit, utrum permissio sit aliquis actus voluntatis divinæ.
A Videtur quod sic, quoniam aliter Deus non sciret certitudinaliter hunc esse peccaturum.
Dicendum, quod in nobis actus voluntatis dupliciter potest distingui, videlicet velle et nolle : et uterque est actus positivus; et si sint circa idem objectum, sunt contrarii actus, qui exprimuntur aliis vocabulis, quæ sunt amare et odire. Utrumque quoque in nobis potest distingui, ut velle distinguatur in velle efficax et in velle remissum : ut dicatur velle efficax quo voluntati non solum complacet esse voliti, sed et si potest statim ponere illud in actu, ponat; sicut nolitio efficax nuncupatur qua non tantum nolens impedit aliquid, sed et si possit, omnino destruit illud. Remissa vero volitio dicitur qua sic placet volitum, quod tamen voluntas non ponit illud in esse, quamvis possit; remissa autem nolitio est qua ita displicet nolitum, quod non prohibeat illud, quamvis hoc possit. In nobis ergo permissio proprie dicta, videtur esse nolitio remissa alicujus mali quod scitur. Non enim dicor proprie permittere illud de quo nil scio, vel quod ita fit ab aliquo, quod mihi placet; verum quod scio ab aliquo male fieri, et displicet, nec prohibeo etsi possem : hoc permitto. Signum autem volitionis efficacis, si fiat immediate a volente, est adimpletio; si autem fiat per alterum, signum voluntatis efficacis est jussio. Signum vero volitionis remissæ in nobis, est forte consilium, persuasio aut monitio. Conformiter signum nolitionis remissæ, est permissio sive dissuasio; atque signum nolitionis efficacis, est prohibitio.
Porro si ista distinctio posset poni in Deo, ita quod sicut unus actus ejus est velle et nolle, et hoc sine contrarietate et distinctione in illo actu in se, ita poneretur super quædam objecta nolita ejus nolle efficax, et super quædam objecta volita ejus efficax velle, et super quædam non; tunc posset vocari nolitio Dei remissa respectu objecti quod ita nollet, quod tamen non prohiberet illud seu non impediret, hæcque Dei nolitio posset appellari permissio ejus : et ita est actus in Deo in quantum transit super objectum sic se habens ad voluntatem divinam. — Si autem istud non placet, eo quod nolitio cujuscumque positi in esse, videtur esse cum tristitia quadam et imperfectione aliqua voluntatis; tunc dici potest, quod permissio extra vel signum, est quod effectus sit, qui tamen est contra præceptum divinum, et istud est permissio, quod est signum voluntatis divinæ : cui non correspondet aliquid in voluntate divina nisi non velle prohibere seu impedire aliquid fieri, sive non nolle : quod est negatio actus divini positivi, et per consequens non est positivus actus. Et quod dicitur volens sinere, hoc potest intelligi, non quod habeat velle rectum circa id quod permittit, sed reflexum secundum actum reflexum. Offertur enim voluntati suæ hunc peccaturum, et primo voluntas divina circa hunc non habet velle, quia non vult quemquam peccare; secundo potest intelligere voluntatem suam non volentem hoc, et tunc potest velle voluntatem suam non velle hoc : sicque dicitur volens sinere, voluntarie sinere, volens permittere, et voluntarie volens permittere. Sicut ex alia parte, præsentato sibi Juda, primo Deus habet non velle sibi gloriam, et non primo nolle, secundum positionem istam secundam; et potest tunc secundo se reflectere super istam negationem et velle eam : sicque volens seu voluntarie non eligit Judam finaliter peccaturum. — Hæc Scotus.
Cujus verba videntur partim obscura. Hoc tamen sciendum, quod Scriptura attribuit Deo nolle, quum ipse per Isaiam dicat iniquis, Quæ nolui elegistis : imo et non placere, quemadmodum secundo Regum David ait, Si dixerit, Non places, præsto sum. Et si non placere sumatur pro displicere, etiam displicere Deo attribueretur. Imo in Scripturis displicere adscribitur Deo (juxta illud secundi Regum, Displicuit verbum quod fecit David coram Domino : videlicet adulterando cum uxore
Is. lxv, 12.
II Reg. xv, 26.
Ibid. xi, 27.
A Uriæ), quum tamen displicere seu displicentia magis videatur importare tristitiam, pœnam, miseriam, quam nolle sive nolitio. Conveniunt autem hæc Deo prout designant justam et simplicem detestationnem, abominationem seu reprobationem impietatis et culpæ. Denique jam dictum est paulo ante, quod permissio, sicut et p. 616 A', B'. prohibitio et jussio active sumpta, est ipsemet Deus permittens, prohibens, jubens; nec aliquid horum in Deo est actus elicitus quasi ab essentia aut voluntate Dei realiter differens.
Præterea ad istam quæstionem multo præclarius evidentiusque Alexander respondet, prout paulo ante prætactum est, et nunc plenius, ut tantæ rei eluceat veritas, tangam. Permissio, inquit, præceptio, prohibitio, etc., dupliciter accipi possunt. Primo active, sicque permissio non aliud est quam voluntas permittens, nec præceptio quam voluntas præcipiens, sic quoque de aliis; et sic idem significant quantum ad principale significatum, puta divinam essentiam : aliquid tamen connotant in creatura, vel positive, ut operatio connotat effectum, præceptio jussum, etc.; vel privative, ut permissio non coercitionem, prohibitio fugam aut non sectationem. Secundo sumuntur passive : ut præceptio pro re præcepta, prohibitio pro re prohibita, permissio pro re permissa, etc. Et ita per ea non significatur divina essentia, sed signum voluntatis divinæ, vel in actu, ut in operatione et præceptione atque consilio; vel in opposito actus, sicut in prohibitione; vel in eo quod elicitur, sicut in permissione. — Et quamvis permissio sumpta active, sit realiter divina essentia, tamen secundum rationem intelligentiæ differt ab ea : quoniam superaddit intentionem voluntatis non cohibendi mala aut vitia. Hæc Alexander. — Idem Antisiodorensis in Summa sua libro primo.
Postremo Durandus hic sciscitatur : Quum dispensare sit de illicito licitum facere, idem est quærere, an Deus valeat dispensare contra præcepta Decalogi, et an possit contra ea præcipere. Nec potest contra ea præcipere, loquendo conjunctim, ita ut contra ea præcipiat, et tamen malum sit agere contra ea, sicut jam dictum est. — Hæc tria videnda sunt. Primum est, quid sit dispensatio. Secundum, quæ præcepta sint dispensabilia. Tertium, an in præceptis Decalogi cadat dispensatio. — Quantum ad primum, sciendum quod tria hæc differunt, interpretatio præcepti, dispensatio, et revocatio. Interpretari præceptum, est dare rationabilem intellectum præcepti ac præcipientis, non tollendo obligationem præcepti in aliquo: et talem interpretationem potest quilibet dare in valde manifestis; in dubiis vero spectat ad eum qui condidit legem, vel ad parem aut superiorem. Dispensatio autem et revocatio important amotionem obligationis præcepti, sed differenter: quoniam dispensatio importat hoc in casu, et quantum ad aliqua; revocatio vero absolute importat obligationis amotionem. — Denique præceptorum negativorum quædam sunt de malis quæ non essent mala nisi essent prohibita: ut non comedere carnes feria sexta. Alia sunt de malis secundum se, ut adulterari. Omnia itaque præcepta prohibitiva eorum quæ mala sunt quia prohibita, sunt dispensabilia: quia ab eis tolli potest conditio ponens rationem illiciti. Unde si Papa revocaret quadragesimale jejunium, nullus obligaretur ad illud. Ratio quippe illiciti in talibus, est prohibitio solum, quam potest amovere qui fecit eam. Præcepta vero prohibentia mala secundum se, sunt dispensabilia, dummodo ratio mali queat removeri ab eis; non alias, ut sunt communia juris naturalis præcepta, videlicet non esse male agendum, nec debitum subtrahendum, quorum opposita includunt malum culpæ in propria ratione: ideo indispensabilia sunt præcepta malorum talium prohibitiva. Similiter dicendum de affirmativis præceptis. Nam quædam præcipiunt bona fieri quæ necessaria non sunt ad salutem nisi quia præcepta: et hæc sunt dispensabilia; non autem illa quæ jubent fieri bona secundum se justa et necessaria ad salutem, nisi ab eis ratio boni valeat amoveri. — Hæc Durandus: qui quantum ad tertium, sequitur responsionem prætactam Alexandri, Thomæ ac Bonaventuræ, videlicet, qualiter præcepta Decalogi dispensationem recipiant aut non.
Præterea, ad quæstionem hanc, an Deus potest præcipere quod non vult, respondet Durandus: Hic est duplex modus dicendi. Primus est, quod Deus potest præcipere et quandoque præcepit quod non vult, nec voluntate antecedente nec consequente: ut fuit de immolatione Isaac. Quod quum non fuerit adimpletum, non fuit a Deo volitum voluntate consequente, nec etiam voluntate antecedente:5 quia voluntas antecedens et consequens non sunt oppositæ, ut quod una velit, non velit alia. Nec ideo fuit fictio in hujusmodi jussione, quia per eam aliquid significabatur, ut in metaphoricis parabolicisque sermonibus. — Alia positio est omnino contraria, et dicit, quod Deus non possit præcipere aliquid quod nullo modo vult, nec voluntate antecedente nec consequente. Quod primo sic probat: Deus vult voluntate antecedente omne id quod ad aliquid ordinat; sed quicumque præcipit aliquid, ipso facto ordinat id quod præcipit: igitur eo ipso quod Deus aliquid præcipit, vult illud voluntate antecedente. Secundo, Deus voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri, et tamen voluntate consequente vult multos damnari:6 ergo voluntate consequente vult oppositum ejus quod vult voluntate antecedente. Nec tamen istæ voluntates sunt in Deo contrariæ, quoniam voluntas antecedens non est voluntas absoluta et plena, sed conditionata, et quantum ad quid, ut dictum est sæpe. Distinctio namque voluntatis divinæ in voluntatem antecedentem et consequentem, non est ex parte voluntatis, in qua summa simplicitas est, sed volitorum. Potest etenim aliquid habere rationem voliti secundum quid et secundum rationem suam in generali, quod tamen non habet rationem voliti quod dicit in præceptis divinis fictionem secundum plenam considerationem ipsius, videlicet quoad omnes conditiones, actiones et circumstantias ejus. Et hæc secunda positio verior esse videtur, dempto fuisse aut esse, nisi Deus vellet fieri id quod jubet, aut fieri nollet quod prohibet: cujus oppositum declaratum est supra. Hæc Durandus.
Footnotes
Chapter 268 of 271