Quæstio 3
Quæritur consequenter, Cur bonus et sapiens Deus permittat tot fieri mala; et an mala culpæ ac pœnæ conferant ad universi decorem.
Sed de ista materia dicta sunt multa supra, ubi tractatum est de providentia Dei, et cur non excludat hujuscemodi mala. Et potest sic argui : Unumquodque tanto plus est tale, quanto minus permixtum suo contrario. Si ergo nihil mali esset in universo, multo pulchrius, melius perfectiusque consisteret. Ergo malum ad decorem universi non confert, sed impedit, minuit, vitiat et obscurat. — Secundo,
Luc. xix, 24.
Apoc. III, 11. et absque hoc malo posset accipere. Porro rationem boni quæ elicitur ex malo, habet quidem per rationem utilis aut expedientis vel decoris justitiæ; sed mirum mihi videtur, si bonum per se et abundantia gaudii quod esset in universitate bonorum, non posset recompensare bonum illud quod ex malo elicitur. — Hinc mihi videtur, quod per se loquendo, malum non confert alicui, nec universitati. Sed verum est quod sinere mala fieri, confert ad bonum, et bonum est permittere mala : alias enim esset necessitas ad bonum, et periret ratio boni laudabilis et virtutis, ac præmii ratio.
Auctoritates autem Sanctorum quæ videntur oppositum insinuare, loquuntur de malo, supposito (verum est enim) quod permixta universitate cum bonis et malis, non poterat aliquid melius fieri de malis, quam quod bona elicerentur ex ipsis, et quod ordinarentur per tenorem justitiæ. Tamen si non fuissent nec essent mala, melior esset universitas quam sit modo. Imo etiam adhuc maneret bonum comparationis secundum gradum boni ac melioris : et si ista ratio boni non maneret, dico quod melior ea maneret, per quam ista recompensaretur. Sic ergo intelligendum est quod super librum Numerorum glossa loquitur Origenis :1 Scimus Dei providentia cuncta sic esse disposita, ut apud Deum nihil sit otiosum, nec bonum nec malum. Malitiam autem Deus non facit; sed inventam ab aliis quum impedire possit, non impedit : quoniam utitur ea ad necessarias causas, quia per ipsam probat eos qui ad gloriam tendunt. Si enim non esset malitia, non esset quod contrariaretur virtutibus; virtus vero si contrarium non haberet, non tam plene claresceret. Unde et S. Dionysius fassus est : Malum ad complementum universi est conferens. Glossa quoque ad Romanos fatetur : Deus voluntatibus hominum utitur ad inclinandum eas quocumque voluerit, sive in bonum, sive in malum.2 Non tamen directe inclinat eas ad malum culpæ formaliter. — Hæc Albertus.
De Divin. nom. c. iv.
Quibus concordans Udalricus : Quemadmodum (inquit) Augustinus in Enchiridio protestatur, Nihil fit aut est præter Dei voluntatem, etiam si fiat contra Dei voluntatem. Quod sane intelligendum est, quum plus sit esse contra voluntatem quam præter eam. Sunt etenim tria, videlicet : esse secundum voluntatem, ut est illud quod Deo est placitum; et esse contra voluntatem, videlicet id cujus oppositum quis vult; et esse præter voluntatem, ut id ad quod indifferenter se habet voluntas, quia quum sit libera, non cogitur velle alterum oppositorum. — Itaque omnia mala culpæ fiunt præter voluntatem Dei consequentem, et præter signum ejus quod est operatio : quia nec ea vult fieri, nec impedit ipsa nec operatur; sed voluntatem sibi ipsi relinquit, quæ sic relicta, mox deficit : et Deus justo judicio sic deserit eam. Imo tanta est potestas voluntatis consequentis ipsius Dei, ut per mala quæ fieri sinit, ipse frequenter adimplet quæ facere et fieri præordinavit; et bona illa elicit ex malis hominum iniquorum, quæ agunt iniqui ne bona illa eveniant : quemadmodum fratres ipsius Joseph vendiderunt eum ne constitueretur princeps eorum, et tamen ex illa venditione consecuta est promotio Joseph in principem super eos.34 Sic et Judæi crucifixerunt Christum ne omnes crederent in ipsum, et ex Christi occisione consecutum est mysterium humanæ redemptionis, et conversio mundi ad fidem ipsius. Hæc Udalricus.
Præterea Thomas ad ista respondet : Quum voluntas Dei sit omnium causa bonorum, omniumque volitorum suorum, ita se habet aliquid ad hoc quod volitum sit a Deo, sicut se habet ad esse bonum. Quumque juxta præhabita, malum fieri non sit bonum secundum se, non est volitum a Deo per se. Sed utrumque bonum sibi conjunctum, est bonum et a Deo volitum, scilicet, et antecedens, quod est conditio naturæ potentis deficere, quam Deus in tali conditione instituit et conservat : propter quod dicitur, quod Deus non vult p. 629 D'. mala fieri, sed vult permittere fieri mala. Vult etiam Deus bonum consequens quo malum ordinatur : ex quo sequitur quod velit mala facta ordinare, non quod velit fieri ea. Deus autem non vult mala culpæ non fieri, nisi voluntate antecedente. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper, de ordinatione mali, et qualiter ad decorem conferat universi, et cur Deus sinat fieri mala, scribit hic Thomas : Malum per se ad universi perfectionem non confert. Illud namque per se confert ad perfectionem alicujus totius, quod est pars constituens ipsum, vel causa per se alicujus perfectionis in ipso. Sed malum non est pars universi, quoniam non habet naturam substantiæ nec accidentis, sed privationis tantummodo, ut S. Dionysius loquitur;5 neque per se aliquod bonum causat. — Sed per accidens confert ad universi perfectionem, in quantum conjungitur alicui quod de perfectione universi consistit. Hoc vero potest esse antecedens ipsum malum, vel consequens illud. Antecedens, sicut natura quæ quandoque deficit, quandoque non, ut liberum arbitrium hominis; et sine tali natura, ex cujus defectu incidit malum, non esset universum perfectum in omnibus gradibus bonitatis. Porro bonum consequens ipsum malum, est illud quod occasionaliter oritur ex malo : ut est decor resultans in bonum ex comparatione ad malum, quia opposita juxta se posita lucidius innotescunt; vel perfectio aliqua ad quam materialiter habet se malum, ut persecutio ad patientiam; seu aliis innumerabilibus modis, quoniam causæ per accidens infinitæ seu indeterminatæ sunt, secundum Philosophum Physicorum secundo. Hæc Thomas ibidem. Quæ concordant prætactis dictis Alberti.
Verumtamen Thomas præinductis aliquid addit, quod non videtur dictis Alberti tam evidenter concordare. Nam addit : De omnibus malis universaliter verum est, quod si non permitterentur, universum imperfectius esset; quia non essent illæ naturæ de quarum conditione est ut possint deficere : quibus subtractis, universum imperfectius esset, non impletis omnibus gradibus bonitatis. — Aliqua etiam mala sunt, quæ si non essent, universum imperfectius esset, illa videlicet ad quæ consequitur major perfectio quam illud quod privatur per ea : sicut est corruptio elementorum, ad quam sequitur generatio mixtorum, quæ nobiliora sunt elementis. Quædam vero sunt mala, quæ si non essent, universum perfectius esset, illa videlicet quibus majores perfectiones privantur quam in alio acquiruntur : quemadmodum præcipue est in malis culpæ, quæ ab uno privant gratiam et gloriam, et alteri conferunt bonum comparationis, aut aliquam rationem perfectionis, qua etiam non habita, posset ultima acquiri perfectio; sicut sine patientiæ actu in persecutionibus illatis potest quis ad vitam pervenire æternam. Unde si nullus homo peccasset, universum genus humanum melius esset : quia etsi indirecte salus unius occasionetur ex culpa alterius, attamen sine culpa illa salutem consequi posset. Neque tamen hæc mala nec illa per se perfectionem faciunt universo : quia perfectionum non sunt causæ, sed occasiones. Hæc Thomas.
His consonat quod supra distinctione quadragesima quarta asserit Thomas : Universum, inquiens, in quo nihil mali esset, non esset tantæ bonitatis quantæ est hoc universum : quia non essent tot bonæ naturæ in illo, sicut in isto, in quo sunt quædam naturæ bonæ quibus non adjungitur malum, et quædam quibus adjungitur; et melius est utrasque naturas esse, quam alteras tantum. Unde et quamvis absolute angelus sit melior lapide, utraque tamen natura est melior quam altera tantum. Ideo melius est universum in quo sunt angeli et aliæ res, quam in quo essent angeli tantum : quia perfectio universi magis attenditur essentialiter secundum diversitatem naturarum quibus implentur diversi gradus et species bonitatis, quam secundum multiplicationem individuorum in specie una. Hæc ibi. — Et hæc ipsa scribit ibidem Albertus. Idcirco videntur hæc concordari per distinctionem mali, ita quod prætacta verba Alberti intelligantur de malo culpæ, de quo et Thomas in verbis his loquitur.
Insuper circa hæc Bonaventura disseruit: Quemadmodum aliquid dicitur sanum tripliciter, primo subjective, ut animal; secundo dispositive, ut potio amara; tertio ostensive, sicut urina: sic aliquid dicitur ordinabile tripliciter, primo tanquam ordinis susceptivum; secundo sicut dispositivum ad ordinem; tertio ut ordinis ostensivum. Primo modo nihil est ordinatum aut ordinabile nisi ens et natura aliqua: ideo malum non est sic ordinabile nisi per accidens, scilicet per bonum substratum. Est vero malum ordinabile tanquam dispositivum, non sicut dispositio positiva, sed privativa. Duplex quippe est ordo, puta naturæ atque justitiæ. Ordo naturæ est institutus, ordo justitiæ est acquisitus. Malum autem privat ordinem spiritualis naturæ, et ipsum privando incurrit in ordinem justitiæ, quia offendit.6 Unde ratio ordinandi, sicut dispositio in ordine justitiæ, est meritum vel demeritum. Rursum malum est ordinabile et ordinatum tanquam ostensivum, quoniam manifestat ordinem virtuosorum per oppositum: quia opposita juxta se posita clarius elucescunt. Itaque quamvis malum sit privatio ordinis particularis naturæ, non tamen universalis providentiæ. Hæc Bonaventura.
Amplius, de hoc, an malum pertineat ad complementum atque decorem universi, idem Doctor: Circa hoc, inquit, diversi diversa senserunt. Quidam namque dixerunt, quod contingit loqui de malo prout est in potentia facientis, et item ut est in opere seu in facto. Primo modo est de perfectione universi, ut scilicet sit creatura quæ possit peccare et peccata vitare. Secundo modo non est de universi perfectione, nec per se nec per accidens. — Sed quoniam Augustinus expresse testatur, quod ex ordinatione mali per bonum justitiæ quidam decor resultat, oportet aliter dicere. Dicuntque aliqui, quod decor universi quidam est substantialis, seu quantum ad esse; et quidam accidentalis, et quantum ad bene esse. Quantum ad essentialem decorem universi, mala non conferunt, nec per se neque per accidens; sed quoad accidentalem decorem conferunt, non quoniam mala, sed quia sunt ordinata, et ita per accidens, sicut per accidens ordinantur: et illo decore circumscripto, adhuc universum esset decorum et perfectum. Et ad accidentalem decorem faciunt mala non ratione sui, sed ratione subjecti, quod ordinatur in pœnam ad divinæ manifestationem justitiæ; vel comparative, quia opposita juxta se posita, etc.; vel ratione boni eliciti: multa etenim bona fecit Deus et facta sunt, quæ facta non essent nisi peccatum præstitisset occasionem, ut sunt mysteria redemptionis humanæ. Tamen sine his omnibus universum esset completum.
Si vero quæratur, utrum tunc esset pulchrius quam nunc, videlicet si non fuisse peccata, nec bona inde elicita occasionaliterve secuta; responderi potest, quod habent se sicut excedentia et excessa, quemadmodum duæ facies in quarum una nulla est macula, in altera vero est quædam cicatrix bene sita, quæ videtur faciem venustare. — Et si ultra quæras, quis decor magis excedit; potest sine præjudicio dici, quod decor qui nunc est: et hoc ideo, quoniam vis divina eliciens bonum ex malo, est præpotens ac prævalens malo. Hinc bonum quod elicit inde, prævalet bono quod malum corrumpit: idcirco plus valet universum nunc quam tunc, in quo nunc plus commendatur sapientia Creatoris. Unde Gregorius in benedictione cerei paschalis: O felix culpa, quæ talem habere meruit Redemptorem. Et exemplum est de scypho sano qui frangitur et religatur aureo filo: qui sic reparatus, melior est quam ante, non ratione fractionis, sed religationis. — Et si rursus quæras a me, nonne plus valeret si omnes essent beati, quam si quidam beati et quidam miseri? Dicendum: ut credo, si homo stetisset, non venissent plures ad supernam Jerusalem quam modo sunt perventuri, ita quod mali quasi ex abundanti sunt, nec sunt in reputatione. Sicque concedendum est, quod ordinatio mali facit ad complementum universi accidentale, non malum ut malum. — Hæc Bonaventura.
Hinc irrefragabilis Doctor conscripsit: Hanc quæstionem solvit Augustinus contra Faustum libro secundo: Ad naturalem, inquiens, justitiæ ordinem pertinet ut aut peccata non sint, aut impunita esse non valeant; et quodcumque istorum contingat, naturalis ordo servatur, et si non ab anima, certe a Deo. Ex quo constat, quod etsi lex æterna sinat fieri mala, non tamen ea deserit impunita.
Si autem objiciatur, quod sextodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Sicut non est beneficentiæ ut bonum quod majus est dimittatur, ita non est innocentiæ parcendo sinere ne in malum gravius incidatur. Sed permissio est respectu mali ut non incidatur in gravius malum: ergo non spectat ad innocentiam permittere mala. — Item Augustinus ibidem: Pertinet ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, verum etiam cohibere a peccato. — Et super illud Apostoli ad Romanos, Non solum digni sunt morte qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt, ait Glossa:7 Consentire, est tacere quum possis arguere. Sed Deus permittendo mala, tacet: ergo consentit.
Dicendum ad primum, quod non sequitur. Sed istud sequeretur: Deus sinit mala nec punit ea, ergo non est innocens. Ita autem non est, quum districte puniat mala. — Ad secundum dicendum, quod illis verbis Augustinus confestim subjungit: Aut punire peccatum, ut ille qui plectitur, corrigatur experimento, alii vero corrigantur exemplo. — Ad tertium, quod Deus etiam in præsenti punit et corripit culpam per remorsum conscientiæ et inordinatam animi dispositionem, et per Scripturas, ac aliis modis.
Itaque Deus juste sinit fieri mala. Quod tamen non potest dici de justitia quæ est exigentia meritorum, nec de justitia quæ est veritas Dei (peccator enim non est tali permissione dignus, et veritas Dei requirit ut statim infligatur ultio peccatori); sed de justitia quæ est condecentia bonitatis divinæ, de qua ait Anselmus: Si parcis, o Domine, juste parcis, quia hoc tuam condecet bonitatem. Condecet enim Dei bonitatem ut non mutet ordinem a se institutum: constituit autem rationalem naturam liberam esse ut faciat quod vult.
Denique triplici ratione permittit Deus fieri mala. Prima commendatio est bonorum, quæ ex comparatione ad mala amplius placent et laudabiliora apparent. Secunda est eruditio electorum. Unde Augustinus in libro de Correptione et gratia: Usque adeo Deus cooperatur electis in bonum, ut si qui ex eis devient atque exorbitent, hoc ipsum faciat eis in bonum proficere: quoniam humiliores et cautiores ex sua redduntur ruina, ut patet in beatissimo Petro. Tertia est exercitatio probatioque bonorum, quibus secundum Augustinum, prosunt mala vel ad demendum peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam.8 — Hæc Alexander.
In cujus responsione id quod ait, Deum permittere mala fieri, non ex justitia quæ est exigentia meritorum, videtur aliqualiter dissentire a verbis prætactis Alberti, dicentis quod Deus mala fieri sinit justitia condecentiæ suæ æquitatis. Communiter quoque asseritur, quod demerito culpæ prioris Deus permittit peccantem non protinus pœnitentem, incidere culpam sequentem, ita quod culpa illa est peccatum et pœna peccati: et itaest ira Dei atque punitio quædam, et exigente justitia Dei permittitur. — Ad quæ dicendum videtur, quod diversis considerationibus uterque illorum protulit verum. Unde si ista permissio intelligatur non coarctatio, inductio seu instigatio ad oppositum, seu ad tempus impunita dilatio; non est ea dignus peccator. Si autem dicatur non retractio a peccato, juxta illud, Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis;9 sic est ira Dei et pœna prægrandis, qua peccator est dignus, prout secundo Paralipomenon fertur de Deo:10 Si reliqueritis eum, relinquet vos. Hinc et ipse Alexander fatetur: Potest dici, quod peccator est dignus tali permissione, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, ut in Apocalypsi legitur.11
Amplius circa præhabita verba Alberti posset inquisitio fieri, eo quod dicat, Si Deus non permitteret fieri mala, tolleretur ratio boni laudabilis ac præmiabilis, et ratio periret virtutis, et fierent opera bona quadam necessitate. — Contra quod objici posset, quia Apostoli in die sancto Pentecostes creduntur sic confirmati in gratia, quod de cetero non potuerunt peccare mortaliter; et sacratissima Virgo sic fuit in omni charismate Spiritus Sancti firmata, quod exinde nec venialiter quivit peccare: nihilo minus meruerunt, laudabiliterque egerunt. Et gratiam illam Apostolis præstitam Deus omnibus posset conferre. Ad quod forsan quis dicere poterit, quod Albertus loquitur secundum cursum et legem communem. Decuit quoque Apostolos primitias Spiritus Sancti recipere, tanquam duces, magistros et prælatos totius populi christiani.
Quærit demum Albertus, quæ sit differentia inter nolle hoc et non velle hoc, et inter velle hoc non fieri et non velle hoc fieri.
Respondetur a quibusdam: Quum dicitur, nolo, ita quod negatio per compositionem includatur cum verbo, tunc non negat voluntatem secum compositam, sed tantum refertur ad volitum. Unde sensus est: Nolo hoc fieri, id est, volo hoc non fieri. Quum autem ly nolo habet condeclinium, nolo, non vis, non vult, etc., omnia quæ declinantur ab ipso, vim habent eamdem. Unde quum dicitur, Non vult hoc fieri, oratio duplex est, ex eo quod ly non vult, potest virtualiter una dictio esse, et sic voluntas manet non negata, sed volitum. Potest quoque virtualiter esse oratio quædam, tuncque voluntas negatur esse de hoc. — Ex hoc sumitur quod illæ æquipollent, Nolo hoc fieri, et, Volo hoc non fieri; et una aliam infert. Sed hæ duæ, Non vult hoc fieri, et, Vult hoc non fieri, habent se sicut superius et inferius: quoniam ista, Vult hoc non fieri, infert istam, Non vult hoc fieri; non autem convertitur: nam ista, Non vult hoc fieri, habet duos sensus veros, quorum alterum tantum habet illa, Vult hoc non fieri. — Hæc Albertus.
At vero ad quæstiones duas præhabitas, scilicet, an malum sit ordinabile, et an sit de perfectione universi, Richardus omnino respondet sicut Bonaventura, et videtur ex scripto Bonaventuræ sumpsisse quod inde conscripsit.
Postremo Ægidius quoque præhabitis satis concordat: In ordine, inquiens, duo considerantur. Primum est ordinis ratio et aptitudo ad finem adipiscendum. Secundum est exsecutio ordinis. Primum pertinet ad voluntatem Dei antecedentem, qua omnes et singulos vult salvari, quemadmodum universis contulit ad hoc aptam naturam, et generalia quædam media ad salutem. Voluntate autem consequente seu quantum ad ordinis exsecutionem, non ita vult omnes salvari, sicut nec omnibus paria media dedit, nec omnium voluntates æqualiter immutat, quum tamen secundum Augustinum in Enchiridio, omnem voluntatem quantumlibet depravatam, possit ad libitum commutare in melius; nec in omnibus operatur velle et perficere pro bona voluntate:12 nihilo minus jugiter facit quod in se est, nec ex parte ipsius defectus est.
Insuper mala fieri non est bonum: quoniam mala fieri, sonat quamdam operationem et motum. In operatione autem bonitas consideratur tripliciter: primo, ex parte termini ad quem; secundo, ratione causæ; tertio, ex parte propriæ naturæ.
Et nullo horum modorum bonum est fieri mala : quoniam malum fieri terminatur ad malum seu vitium, nec ex sua natura est bonum ; is quoque a quo malum fit, in quantum hujusmodi, non est bonus, quum dicat Salvator, Omnis qui male agit, odit lucem ;13 et rursus, Non potest arbor bona fructus malos facere, etc.14
Porro ad id, utrum Deus velit fieri mala, respondet : Secundum S. Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, aliquid subditur divinæ providentiæ tribus modis. Primo causaliter : sicque bona et entia subduntur eidem, non mala culpæ, sicut nec defectus neque privationes, quæ formaliter non dicunt aliquid positivum. Secundo, quantum ad ordinationem. Tertio, quoad non impeditionem : nam eo ipso quod Deus per suam providentiam potest aliqua impedire nec impedit, providentiæ suæ illa subduntur. Et istis duobus modis mala subduntur providentiæ Dei, quoniam inordinatio culpæ recuperatur et ordinatur ab ea per debitam pœnam, nec Deus impedit ea, sed fieri sinit. — Hinc Deus mala non facit, nec proprie vult fieri ea, nisi signo voluntatis, videlicet permissive : et sicut non sunt per se bona nec volita, nec providentiæ Dei subjecta, sed in quantum ordinantur et non impediuntur a Deo ; sic Deus vult fieri ea non per se neque directe, sed quantum ad eorum ordinationem et non impeditionem. Deus etenim bene utitur malis : et sicut B. Dionysius docet, Deus elicit bonum ex malis tripliciter. Primo, quantum ad utilitatem facientis. Unde majores peccatores ex consideratione scelerum suorum quandoque firmiores humilioresque fiunt : in quibus impletur illud Apostoli, Ubi abundavit iniquitas, superabundat et gratia.15 Secundo, propter utilitatem aliorum, quod contingit dupliciter : primo, dum ex correptione et punitione rei, alii a similibus vitiis cohibentur, ac bono communi consulitur et paci providetur multorum ; secundo, dum quis ex detestatione peccati alterius ferventius fertur in Deum, et hæc est utilitas tertia.
De Divin. nom. c. IV.
Nunc tangendum, qualiter malum confert ad universi decorem. Malum ergo per se non potest ad decorem facere universi, sed solum ratione boni ad quod ordinem habet. Et habet ordinem ad triplex bonum : primo ad bonum quod est natura potens deficere, quæ per se ad ordinem confert ac pertinet universi ; secundo ad bonum ei oppositum, quod respectu mali amplius commendatur ; tertio ad bonum quod ex eo elicitur, quod est bonum justitiæ, et aliorum cautela, atque prætactæ utilitates. — Hæc Ægidius.
Footnotes
Chapter 266 of 271