Distinctio 48
A. Quod aliquando homo bona voluntate aliud vult quam Deus, et aliquando mala id quod Deus bona voluntate vult.
SCIENDUM quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis quod Deus vult fieri, et aliquando bona est voluntas hominis aliud volentis quam Deus. Ut enim bona sit hominis voluntas, oportet attendere quid congruat ei velle, et quo fine. Tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis, ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, aliud homini. Unde Augustinus in Enchiridio: Aliquando, inquit, bona voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult bona multo amplius multoque certius voluntate (nam illius mala voluntas esse nunquam potest):1 tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona: velut si malus filius velit mori patrem, velit etiam hoc Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id vult quod vult et Deus: et tamen bonæ Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam hujus idem volentis impietas. Multum enim interest quid velle homini, quid velle Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut approbetur vel improbetur. Potest enim velle bonum quod non congruit ei velle, et potest velle bonum quod congruit, sed non refert ad finem rectum, et ideo non est bona voluntas.
B. Quod bona Dei voluntas mala hominum voluntate impletur: ut in passione Christi contigit, ubi quiddam factum est quod Deus bona et Judæi mala voluntate voluerunt; voluerunt tamen et aliquid quod Deus non voluit.
Illud quoque non est prætermittendum, quod aliquando Dei voluntas bona per malam hominis voluntatem impletur: ut in crucifixione Christi factum est, quem Deus bona voluntate mori voluit, Judæi vero impia voluntate eum crucifixerunt. Et volebant Judæi mala voluntate quiddam quod Deus bona voluntate volebat, scilicet ut Christus pateretur et moreretur; sed volebant etiam aliquid aliud quod
Deus nolebat, scilicet occidere Christum : quod fuit mala actio et peccatum. Actum quippe Judæorum non voluit Deus, passionem vero Christi voluit, sicut et in ipso Psalmo Christus ad Patrem ait, Tu cognovisti sessionem meam, id est, voluisti et approbasti passionem meam, tibi enim placuit. Voluit itaque tota Trinitas ut Christus pateretur, nec tamen voluit ut Judæi occiderent : quia voluit pœnam Christi, sed non voluit culpam Judæorum ; nec tamen noluit : si enim noluisset, nec fuisset. Ps.cxxxviii, 2.
C. Oppositio.
Sed ad hoc opponitur sic : Si voluit Deus ut Christus pateretur, voluit utique ut pateretur a Judæis, vel non. Si voluit ut non pateretur a Judæis, quum passus sit, factum est itaque quod voluit Deus non fieri. Si autem voluit eum pati a Judæis, ergo voluit eum occidi a Judæis : voluit itaque ut Judæi occiderent eum. — Ad quod respondentes dicimus, simpliciter concedendum esse, quod Deus voluit Christum pati et mori : quia ejus passio bonum fuit et causa nostræ salutis. Quum autem dicitur, Volebat eum pati vel occidi a Judæis ; hic distinguendum est. Si enim intelligitur sic, Volebat eum sustinere passionem sive crucifixionem a Judæis illatam ; verus est sensus. Si vero intelligitur sic, Volebat ut Judæi occiderent eum ; falsum est. Non enim volebat Deus actionem Judæorum, quæ mala erat, sed volebat passionem bonam ; et hæc voluntas per malas Judæorum voluntates impleta est. Rom. viii, 32.
Unde Augustinus in Enchiridio : Deus quasdam voluntates suas utique bonas implet per malorum hominum voluntates malas, sicut per malevolos Judæos bona voluntate Patris Christus pro nobis occisus est. Quod tantum bonum fuit, ut apostolus Petrus quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occisus est diceretur. — Ecce manifeste habes, magnum bonum fuisse, quod Christus occisus est ; et hoc bonum quia Petrus nolebat, ideo redargutus est. Aug. Enchirid. c. 101. Matth.xvi, 23.
D. Utrum placuerit viris bonis, quod Christus pateretur et moreretur. Placuit quidem intuitu nostræ redemptionis, sed non ipsius cruciatus.
Ex quo solvitur quæstio qua quæri solet, utrum viris sanctis placere debuerit, quod Christus pateretur vel occideretur. Debuit enim eis placere intuitu nostræ liberationis vel redemptionis, sed non intuitu ipsius cruciatus. Voluerunt ergo ac vehementer cupierunt Christum mori propter liberationem hominis et impletionem divinæ voluntatis, sed non voluerunt delectatione ipsius afflictionis. De eodem ergo lætabantur et contristabantur; sed ob aliud gaudebant, et propter aliud dolebant. Volebant ergo Christum mori pro hominis redemptione, et tamen de morte ipsius diversis de causis corda eorum varie movebantur. delectabantur.
E. Quomodo sentiendum sit de passionibus Sanctorum, an velle an nolle debeamus.
Si vero quæritur, utrum eodem modo sentiendum sit de passionibus et martyriis Sanctorum, dicimus aliquam esse differentiam inter passionem capitis et membrorum. Christi namque passio causa est nostræ salutis: quod non est passio alicujus Sancti. Nullius enim passione redempti sumus nisi Christi. Profuerunt quidem non modo eis qui passi sunt, verum etiam aliis fidelibus, ipsorum passiones; verumtamen nostra redemptio non sunt: hoc enim passio illius sola potuit qui Deus est et homo. Illius ergo passionem credentium piæ mentes voluerunt et optaverunt fieri, sicut futuram credebant. Passiones vero Sanctorum possumus velle et nolle, et utrumque bona voluntate, si rectos nobis proponamus fines.
Cui enim placuit Pauli passio eo fine, quia præmium ejus per hoc auctum et paratum cernebat, bonam videtur habuisse voluntatem, quæ voluntati ejus congruebat qua cupiebat dissolvi et esse cum Christo. Qui autem voluit eum declinare passionem et effugere manus iniquorum compassione pietatis, et ille habuit bonam voluntatem. Unde Augustinus in Enchiridio:2 Bonæ apparebant voluntates piorum fidelium qui nolebant apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala quæ Agabus propheta prædixerat; et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi. Neque ipse bonam voluntatem suam implevit per Christianorum voluntates bonas, sed per Judæorum malas; et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat: quia id ipsum mala voluntate fecerunt, quod Deus bona voluntate voluit. — Ita et in passione Christi factum est. Quod enim Deus voluit, hoc idem Judas, Judæus et diabolus; sed illi mala voluntate, Deus vero bona voluntate: scilicet ut Christus moreretur. Verumtamen illi actum voluerunt quem Deus non voluit.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ OCTAVÆ
IN hac distinctione tractatur de conformitate voluntatis humanæ cum divina, et in quo consistat. Et circa hoc removet apparentem errorem, quoniam posset quis æstimare bonam esse voluntatem creatam humanam volentem id quod vult Deus, atque nolentem quod Deus non vult: et declarat quod nullum horum sit universaliter ita; deinde ostendit in quo vere consistat talis conformitas.
Footnotes
Chapter 269 of 271