Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Qualiter et in quibus possit voluntas humana divinæ et increatæ voluntati conformari.

Videtur quod non possit. Primo, quia creata voluntas in infinitum distat ab increata: ergo nulla est inter eas propotio, multoque minus conformitas. — Secundo, eorum est conformari, quorum est una forma, ut patet ex nominis designatione: sed Dei et hominis non est una forma, quum nec genere nec specie conveniant. — Tertio, per Isaiam Dominus contestatur : Sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a cogitationibus et viis vestris.1 Per quæ verba Deus insinuat non esse assimilationem inter se et homines in cogitationibus, et pari ratione nec in affectionibus. — In libro quoque Sapientiæ habetur : Quis poterit cogitare quid velit Deus?2 Si ergo cogitare non valemus quid velit Deus, non poterimus ei conformari in volendo.

In contrarium sunt quæ dicuntur in littera, et quia jubemur voluntatem nostram divinæ subjicere voluntati, nec contra eam esse rebelles.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo : Duplex est voluntas, videlicet rationis et sensualitatis. Loquendo de voluntate rationis, quæ est intellectualis appetitus, et proprie nominatur voluntas, tenemur velle quidquid scimus Deum absolute atque simpliciter velle; non autem, loquendo de voluntate secunda, quæ est appetitus sensitivus ac naturalis, quia nec Christus hac voluntate voluit quidquid Pater. Sicque solvuntur et concordantur auctoritates quæ contrariæ sibi videntur. Siquidem super illud in Ps. c, 3, 4. Psalmo, Non adhæsit mihi cor pravum, loquitur Glossa : Pravum et distortum cor dicitur, quod non vult quod Deus ; et item, Voluntas Dei est justa, cui conformari debemus ut justi simus. Nihilo minus in Enchiridio asserit Augustinus, quod homo licite potest velle contrarium ejus quod scit Deum velle, ut patrem suum non mori, quem Deus vult mori. Similiter, aliquis illicite atque injuste vult illud quod Deus. Nihilo minus rursus asserit Augustinus : Impii sunt quibus displicet providentia Dei. — Dicendum ergo, quod in omnibus tenemur velle quod scimus Deum velle. Tamen voluntas nostra non est ex hoc solum bona, quod est voluntati divinæ conformis in volito, sed oportet quod sit illi conformis in fine voluntatis et circumstantiis aliis. Verum quorumdam fuit opinio, quod solum in præceptis et prohibitis teneamur velle quod Deum velle cognoscimus. Aliorum vero, quamvis paucorum, opinio fuit, quod tenemur velle voluntate rationis quidquid scimus Deum velle, sed licitum sit secundum concupiscibilem desiderare contrarium ejus quod scimus Deum velle. Ad quod allegant illud Apostoli, Hoc ipsum confidens scio, et permanebo omnibus vobis.34 Et tamen cupiebat dissolyi et esse cum Christo, et hoc fuit contra Dei voluntatem. Sed ista opinio stare non valet. Quemadmodum enim sunt quædam virtutes in rationali, sic quædam sunt in concupiscibili, et quædam in irascibili. In omnibus autem virtutibus tenemur Deo assimilari : ergo non solum in eis quæ pertinent ad rationalem, tenemur velle quod scimus Deum velle. — Hæc Antisiodorensis. Cujus responsio non videtur resoluta : imo et sibi ipsi apparet partim esse contraria. Nempe, ut patuit, distinguendo duplicem voluntatem, ait quod loquendo de voluntate sensualitatis, possumus licite velle contrarium ejus quod scimus Deum velle; et nunc reprobat opinionem sentientium ita. Sed forsitan intendit hoc solvere per distinctionem prætactam de voluntate : quod si fieri queat, infra patebit.

Porro Alexander circa hæc multa quærit. Primo, an possibilis sit conformatio seu conformitas voluntatis humanæ cum divina. Secundo, quid sit conformatio talis. Tertio, an teneamur voluntatem nostram voluntati conformare divinæ. Quarto, an teneamur velle quod Deus vult. Quinto, supposito quod non, an teneamur velle quod scimus Deum velle. Sed et alia quædam inquirit; et plura quærit Antisiodorensis : quæ tangentur.

Itaque ad primum respondens : Distantia, inquit, est duplex, videlicet essentialis et proportionalis. Distantia essentialis inter voluntatem divinam et humanam est infinita, quum voluntas Dei sit sua essentia. Distantia vero proportionalis inter eas non est infinita : et dicitur proportionalis per relationem voluntatis humanæ ad divinam, quemadmodum homo dicitur bonus per relationem bonitatis suæ ad increatam. Voluntas autem Dei ut est finis voluntatis humanæ, non est voluntas absolute dicta, sed ut regulans secundum sui complacentiam hominis voluntatem in omni sua conversatione : sicque non est inter eas infinita distantia.

Ad secundum respondet : Conformatio potest attendi secundum quatuor genera causarum, scilicet : in volendo quod Deus vult, in volendo ut vult, in volendo quod scimus Deum velle, in volendo ad quod vult. Prima est conformitas materialis, secunda formalis, tertia est in ratione causæ efficientis, quarta in ratione finis. — Dicendum ergo, quod dum quatuor ista concurrunt, est perfecta conformitas ac conformatio. Sufficiens vero conformatio attenditur in duobus, ut scilicet velit homo sicut vult Deus, et propter quod vult. Imperfecta conformatio est, dum vult homo id quod Deus vult, vel quod scit Deum velle. Est ergo conformitas perfecta secundum quatuor genera causarum; et secundum hoc dicitur quod est conformitas in bonis et malis, et in via et in patria.

Ad tertium respondet : Præcepta negativa obligant semper et ad semper; affirmativa vero obligant semper, sed non ad semper. Et in utrisque tenemur nostram voluntatem conformare et subjugare divinæ per obedientiam, quatenus indesinenter declinemus a malis, et tempore opportuno bona agamus. Tenemur namque ad dilectionem divinam, et ipsa nostram voluntatem conformat divinæ, quemadmodum ait Hugo :5 Scio, o anima mea, quia quidquid diligis, vi dilectionis in ejus similitudinem transformaris.

Sed objici potest, quoniam nullus tenetur ad impossibile; sed obstinati et damnati nequeunt suam voluntatem conformare divinæ : non ergo tenentur ad hoc. — Rursus, si exsistens in peccato mortali ita se conformare tenetur, ergo peccat continue.

Respondendum ad primum, quod quamvis absolute teneantur qui sunt obligati, tamen obstinati, pro statu quo obstinati sunt, secundum quosdam, ad conformationem prætactam non tenentur, quia impossibilis eis est. Et si objiciatur, quod secundum hoc reportant lucrum ex culpa sua; dicendum quod non, quoniam quamvis non teneantur ad conformationem, tamen tenentur ad pœnam. Alii autem dicunt juxta Anselmum, quod impossibilitas qua quis se non potest conformare voluntati divinæ, venit ex propria culpa ejus, vel non : si non, excusatur; si sic, non excusatur, sed ad conformationem hujusmodi obligatur. — Ad secundum dicendum sicut de caritate, ad quam tenemur semper, sed non ad semper. Ad hoc namque quod quis teneatur moveri motu seu actu caritatis, requiritur quod sit in apprehensione bonitatis Dei, et quod habeat habitum caritatis, quo queat ferri et moveri ad dilectionem divinam : similiter de conformatione dicendum.

Ad quartum respondet : Non tenemur velle quod Deus vult, sed bona voluntate possumus aliud velle. Tamen distinguendum quod illud quod vult Deus, aut est scitum a nobis, aut ignoratum : si ignoratum, non tenemur, quoniam ignorantia excusat; si cognitum, uno modo tenemur, ut infra patebit. Similiter secundum unum modum velle tenemur quæcumque scimus esse justa et bona, prout subjungitur.

Ad quintum igitur respondendum, quod secundum quorumdam opinionem, in præceptis et prohibitionibus velle tenemur quod Deum velle cognoscimus, in aliis non. Sed contra, sicut culpa est declinare a prima veritate quum scitur, sic culpa est declinare a prima bonitate quando cognoscitur. Sed peccatum est declinare a prima veritate mentiendo scienter, aut alio modo : ergo peccatum est declinare a prima bonitate seu voluntate divina dum scitur. — Alii ergo dicunt, quod est voluntas rationis et sensualitatis; et voluntate rationis tenemur velle quod scimus Deum velle, non autem voluntate sensualitatis. — Alii dicunt, quod voluntas divina potest respicere volentem seu voluntatem meam, vel volitum. Teneor ergo velle quod scio Deum me velle, ita ut voluntas divina respiciat volentem aut voluntatem; non autem teneor velle quod scio Deum velle. Hinc Glossa super illud, Rectos decet collaudatio: Congruit ut quæcumque vult Deus te velle, velis et tu. Contingit autem Deum velle te aliquid velle, quod non vult me velle, ut mortem patris mei. Unde quamvis ego scirem Deum velle aliquid, non tamen debeo illud velle, nisi congruat mihi illud velle. Hinc quod scio Deum velle, aut congruit mihi illud velle, aut non: si congruit mihi, debeo et teneor illud velle; si non congruit, non teneor.

Ps. xxxii, t.

Sed contra hæc objici potest: Vera amicitia est eadem velle et eadem nolle. Ergo caritas et amicitia voluntatis humanæ cum Deo, adstringit ut velimus quæ Deus vult, et non velimus quæ ille non vult. Dicendum, quod verum est hoc in his quæ amico convenit velle. — Et si rursus objiciatur, quod asserit Augustinus, atque prætactum est: Impius est cui displicet providentia Dei. Ergo quidquid Deus disponit et providentialiter agit, velle tenemur. Dicendum, quod illud quod displicet, potest considerari absolute sive in se, et item in relatione ad providentiam Dei. Primo modo consideratum, potest sine peccato displicere, non autem secundo modo. Itaque contrarium ejus quod scio Deum velle, potest attendi dupliciter. Primo, ex parte voliti tantum; sicque possum velle contrarium ejus quod scio Deum velle: ut si scirem Deum velle mortem patris mei, possem velle vitam ipsius, et laborare ut curetur. Secundo attendi potest contrarietas ista ex parte volentis; et ita non debeo: quia non debeo velle contrarium ejus quod scio Deum me velle. Deus autem non vult me velle mortem patris mei.

Præterea, quod possimus velle oppositum ejus quod scimus Deum velle, probatur: quoniam beatissima et sacrosanctissima virgo Maria nolebat dilectissimum Filium suum pati et crucifigi, et tamen cognovit quod Deus Pater voluit illud. Sic et Apostoli tristabantur de morte ipsius, quam voluit Deus. Christus quoque deflevit Jerusalem, quam Deus Pater voluit devastari.67 — Verum ad ista et consimilia quidam respondent, quod sicut ipsemet Christus appetitu naturali et sensitivo refugiebat mortem, quam intellectuali appetitu acceptavit, ita dicendum de Sanctis istis, prout de hoc infra magis dicetur. — Hæc omnia Alexander.

De primo horum, videlicet de possibilitate conformationis voluntatis humanæ cum divina, et de secundo, utpote quid sit conformitas seu conformatio ista, scribit Thomas: Conformitas est convenientia in una forma; sicque idem est quod similitudo, quam causat unitas qualitatis, ut dicitur Metaphysicæ quinto. Unde hoc modo aliquid Deo conformatur, quo ei assimilatur. Contingit autem aliqua dici similia dupliciter. Primo, quoniam unam participant formam, sicut duo albi albedinem: et sic omne simile oportet esse compositum ex eo in quo convenit cum alio simili, atque ex eo in quo differt ab illo, quum similitudo non sit nisi differentium, secundum Boetium; sicque nil potest esse simile, differens, conforme aut conveniens Deo, ut frequenter dixerunt philosophi. Secundo, ex hoc quod unum habet participanter id quod alter habet essentialiter: et sic voluntas creata potest esse conformis voluntati divinæ; nec ista conformatio in utroque compositionem requirit. Verumtamen conformitas ista potest dupliciter intelligi. Primo, de ipsa potentia voluntatis, quæ data est homini ad exemplar voluntatis divinæ, quæ pertinet ad similitudinem, in qua ratio consistit imaginis: quæ imago communis est bonis ac malis. De qua non quærimus hic. Secundo, de actu voluntatis, qui et voluntas vocatur: et de hac conformitate jam quæritur, quia in ea meritum demeritumque consistit; et ista conformitas est tantum bonorum.

De hoc autem, an conformitas voluntatum attendatur præcipue secundum volitum, scribit sic: De conformitate actus voluntatis jam quæritur quæ est quasi secundum speciem moris. Et quadrupliciter potest considerari, secundum quatuor genera causarum, puta: secundum causam materialem, ut quum circa idem volitum versatur actus voluntatis divinæ et humanæ; et ideo ista conformitas est tantum secundum quid, quoniam esse simpliciter non est a materia, sed a forma. Vel penes causam efficientem, ut dum quis vult quod Deus vult eum velle: hunc etenim ordinem voluntatis Deus in homine facit. Vel secundum causam finalem, dum homo in gloriam Dei sua ordinat facta, propter quam Deus omnia facit. Et in his duobus essentialiter conformitas voluntatis consistit. Vel secundum causam formalem, ut si ex caritate quis velit: ex habitu quippe est forma actus. Et in hoc consistit conformitatis hujus perfectio. Ratio vero dicti istius est, quoniam essentialis assimilatio aliquorum attenditur secundum id ex quo species trahitur. Porro species cujuslibet actus voluntarii trahitur ex objecto, quod est forma voluntatis actum producentis. Ad objectum autem actus duo concurrunt: unum se quasi materialiter habens; alterum quasi formale, rationem objecti complens: quemadmodum ad visibile concurrunt lux et color. Id vero quod materialiter habet se ad objectum voluntatis, est quæcumque res volita; sed ratio objecti completur ex ratione boni. Unde ex hoc actus voluntatis humanæ conformatur voluntati divinæ, quod tendit in bonum sicut voluntas divina; et ex hoc etiam actus bonus est repræsentans bonitatem divinam. Et hæc est conformitas secundum causam efficientem: quoniam unamquamque voluntatem Deus ordinat in bonum, et hoc vult

A Deus nos velle, in quod nostra voluntas ab ipso est ordinata. Et ista conformitas conformitatem finis includit, in quantum hoc volitum habet rationem bonitatis ex fine, quamvis etiam interdum in se bonum exsistat: sicque ex hoc essentialiter attenditur conformitas, non ex re volita, ex qua speciem ipse actus non trahit. Habitus vero caritatis addit perfectionem in bonitate actus: idcirco secundum causam formalem attenditur conformitatis perfectio, ita ut actus nostræ voluntatis divinæ voluntati sit tanto conformior, quanto est melior atque perfectior. — Hoc quoque pensandum, quod passio Christi habuit duo, videlicet: quod fuit salvativa generis humani, et ita volita fuit a Deo Patre ac Sanctis; et item quod fuit afflictiva innocentis, et sic volita fuit ab impiis, qui perversa ac impia voluntate eam volebant ut quoddam malum pœnale. Ideo non secundum eamdem rationem volita fuit a Sanctis ac impiis.

Insuper ad conformandam voluntatem nostram voluntati divinæ tenemur. Ad hoc namque proprie quis tenetur, quod si non facit, incurrit peccatum. In omnibus autem tam naturalibus quam voluntariis, contingit peccatum ex hoc quod res non tendit nec pervenit ad id ad quod ordinata est, ut in secundo dicitur Physicorum, et patet in monstris, atque erroribus in operationibus artis. Verumtamen differenter est in naturalibus et voluntariis: quia in naturalibus defectus ab ordine incidit ex necessitate; in voluntariis vero, ex libertate, unde defectus iste vocatur et est culpa. Quumque conformitas voluntatis consistat in hoc quod per actum suum tendit in id ad quod ordinata est, defectus conformitatis illius peccatum et culpa est. Hinc ad conformitatem voluntatis tenemur. — Denique ad aliqua tenemur directe, videlicet ad ea quæ per se in nostra sunt potestate: sicque tenemur ad id quod congruit nos velle, et secundum rectum finem, quoniam in utrumque istorum per naturalia nostra tendere possumus. Ad aliquid autem indirecte tenemur, sicut ad habendam gratiam: quod secundum se in nostra potestate non est; sed in nostra potestate est facere aliquid quo facto obtinebimus gratiam: sicque tenemur etiam ad illam voluntatis conformitatem quæ est secundum formam seu habitum caritatis.

Verum his objici potest primo, quoniam non tenemur intellectum nostrum conformare intellectui divino (alias nullus habens falsam opinionem posset salvari), ergo nec voluntatem voluntati divinæ. — Secundo, obstinati non possunt se conformare voluntati divinæ, quum sint indurati in malis: non ergo tenentur ad illam conformationem, quum tamen quidam eorum sint viatores. — Tertio, quidquid Deus vult fieri, fit: ergo quidquid vult nos velle, hoc volumus. Sed mali peccant per recessum ejus ad quod tenentur: ergo videtur quod non teneantur ad volendum illud quod Deus vult eos velle; in quo tamen conformitas voluntatis consistebat.

Dicendum ad primum, quod non est simile de intellectu et voluntate: quia defectus intellectus seu error interdum non est in nostra potestate, eo quod intellectus cogi possit evidentia demonstrationis, ut quinto Metaphysicæ fertur, non autem voluntas. Verumtamen in his quæ sunt necessaria ad salutem, intellectum quoque nostrum obligamur intellectui conformare divino: quia in talibus non deest alicui divinum auxilium, si quod in se est fecerit. — Ad secundum, quod dum quis obstinatus est, simul divinæ voluntati conformis esse non valet: tamen in statu viæ nemo est qui mentis obstinationem non possit abjicere, sicque voluntati conformari divinæ. Damnatis vero in pœnam inflictum est quod ab obstinatione nunquam recedunt: non tamen demerentur, quia non sunt in via. — Ad tertium, quum dicitur conformitatem attendi in hoc, quod volumus id quod Deus vult nos velle, intelligendum est de voluntate Dei antecedente, cujus effectus est ordinatio naturæ nostræ in bonum, non de voluntate consequente.

Postremo ad id, utrum teneamur voluntatem nostram conformare divinæ in volito, respondet: Deus vult aliqua voluntate antecedente; nec dubium quin in tali volito teneamur voluntatem nostram divinæ voluntati conformare, quia ad hoc volitum ordinata est divinitus nostra voluntas. — Aliquid quoque vult Deus voluntate consequente; et tale volitum non semper notum est nobis, nisi in quantum ab ipso manifestatur. Taleque volitum addit aliquid bonitatis ad rem, ut volita esse possit eo quod Deus eam velit. Quemadmodum enim aliquid habet in se bonitatem, ut bonum ex genere, sicut eleemosynam facere; et tamen advenit ei aliqua ratio bonitatis ex fine: ita etiam advenit sibi aliqua ratio bonitatis ex hoc quod est volitum et ordinatum a Deo. Nam eo ipso quod aliquid apprehenditur ut volitum a Deo, apprehenditur ut bonum. Hinc voluntas talem sequens apprehensionem, tendere tenetur in illud.

Verumtamen quum diversi sint gradus appetitus consequentes diversas apprehensiones, nullus appetitus tenetur in illud tendere bonum cujus rationem non apprehendit: sicut est in nobis appetitus sensitivus, qui non apprehendit bonum spirituale, sed sensibile. Est quoque in nobis quædam naturalis voluntas qua appetimus id quod secundum se bonum est homini in quantum est homo: et hic appetitus sequitur apprehensionem rationis prout est aliquid absolute considerans; sicut homo vult scientiam, virtutem et sanitatem. Est etiam quædam voluntas deliberata consequens actum rationis deliberantis de fine circumstantiisque diversis: et secundum hanc tendimus in id quod habet rationem bonitatis ex fine aut ex circumstantia aliqua. Si ergo sit aliquid quod habeat omnes rationes has bonitatis, quilibet appetitus, si sit rectus, tendit in hoc. Si autem desit aliqua ratio bonitatum istarum, necesse est appetitum cui correspondet ratio talis, non tendere in hoc, sed A Psalmo, Lætabitur justus quum viderit Ps. LVII, 11. vindictam. forsan in contrarium, si habeat rationem contrariam: sicut secari propter sanitatem, est contristabile secundum sensum, neque secundum se bonum est, sed tantum ex fine; propter quod sola voluntas deliberata eligit sectionem, quam voluntas naturalis appetitusque sensitivus abhorrent. — Similiter in proposito est dicendum. Si enim apprehendatur aliquid volitum esse a Deo, quod præcipue per signum operationis manifestatur, voluntas deliberata, quæ sequitur rationem prout est apprehendens et conferens de hac bonitatis ratione, tenetur illud velle, quamvis voluntas naturalis et appetitus sensitivus refugiant; et in refugiendo voluntati divinæ conformantur, in quantum tendunt in bonum secundum rationem apprehensam, sicut in illo qui pie dolet de morte parentum aut alicujus qui in Ecclesia utilis fuit.

In talibus autem motus voluntatis deliberatæ in iniquis omnino corruptus est, quia de ordinatione divina multoties murmurant, impetum sensualitatis et naturalis voluntatis omnino sequentes. Porro in viatoribus justis motus voluntatis deliberatæ permanet integer, sed imperfectus dupliciter: tum ex parte cognitionis, quia non plene divinam voluntatem cognoscit; tum ex parte affectionis, quia ex motibus inferioribus retardatur. Unde in talibus sufficit non recalcitrare dispositioni divinæ, nec oportet intra se gaudium experiri de eo quod secundum talem sit voluntatem: sicut et tertio Ethicorum ait Philosophus, quod sufficit forti de periculis mortis non contristari. Et hæc est conformitas viæ, id est conformatio voluntatis humanæ cum divina in vita hac. In Beatis vero motus voluntatis deliberatæ est integer ac perfectus, tum ex parte cognitionis, quoniam voluntatem divinam plene cognoscunt; tum ex parte affectionis, quæ omni inferiori appetitui dominatur. Hinc videndo quod Deus vult, quod volunt et ipsi, gaudium experiuntur: de quo in

Sed denuo objici potest: Passio est effectus actionis. Ergo si (ut in littera dicitur) Deus Pater voluit Christi passionem, ergo et actionem impiorum interficientium ipsum: cujus oppositum habetur in textu. — Dicendum, quod passio Christi duplici subjacuit operationi, utpote: actioni persecutorum, in quantum fuerat afflictiva, et ita non fuit a Deo volita, sicut nec actio illa; et item operationi voluntatis animæ Christi, in quantum fuit meritoria, sicque fuit placita Deo. Frequenter quippe voluntas et ratio dividunt quæ natura conjungit. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea de conformatione prætacta scribit Richardus: De ista conformitate contingit loqui dupliciter, scilicet, quantum ad habitum, et quantum ad actum. Quantum ad habitum, omnes tenentur ad eam semper et ad semper, ad hoc ut sint digni vita æterna. Sed loquendo de ea quantum ad actum, dico quod ad actum illius conformitatis qui attenditur in volendo implere præcepta affirmativa, tenemur semper, sed non ad semper; quantum vero ad illam conformitatem quæ est in non transgrediendo præcepta negativa, tenemur semper et ad semper: quia videlicet præcepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper; præcepta autem negativa obligant semper, et ad semper. Insuper dico, quod homo non tenetur velle nisi quod Deus explicite vel implicite vult ipsum velle. Et hoc sufficit ad salutem, sicut ait Salvator: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.8 Nec tenetur non velle nisi quod Deus explicite vel implicite prohibet ipsum velle. Et ita sunt aliqua quæ velle seu nolle est necessitatis; aliqua quæ congruitatis, puta consilia ante obligationem ad ea. Alii dicunt, quod voluntate deliberativa tenemur velle absolute, omnibusque pensatis, quidquid scimus Deum velle absolute, dummodo congruat nobis illud velle; et dicunt hoc implicari in radice Decalogi, quæ est amor Dei.

Si demum quæratur, an Sancti voluerunt Christi passionem; dicendum, sicut præhabitum est, quod non secundum quod fuit afflictio innocentis, sed in quantum fuit mundi redemptiva ac salvativa. — Consimiliter Sancti ex zelo justitiæ, non ex odio, volunt supplicia reproborum ac damnatorum. Verumtamen, quoniam in sanctis viatoribus locum habet compassionis affectus, quamvis voluntate deliberativa debeant velle damnationem reproborum exsistentium in inferno, atque eorum qui sunt in via, quorum certa damnatio eis est certitudinaliter revelata, attamen illis compati possunt. Sed quoniam in Beatis locum non habet compassionio prout passionem includit, sed prout voluntatem importat subveniendi his quibus subveniri potest; idcirco damnatis non compatiuntur, nec ipsis cupiunt subvenire. — Hæc Richardus. quum aliqua duo ita se habent quod unum est quasi similitudo vel exemplar alterius, ut species assimilatur colori; aut dum aliquid participat similitudinem ipsam, quemadmodum speculum seu oculus recipit similitudinem rei visibilis. De hac conformitate nihil ad præsens. — Conformari vero secundum habitudinem, est assimilari secundum comparationem aut proportionem: sicque voluntas humana comparatur divinæ. Quumque conformitas voluntatis nostræ ad divinam attendatur secundum proportionem, et proportionem, et propoplex sit, utpote quantum ad actum volendi et quantum ad volitum; conformitas secundum utramque proportionem est sufficiens, et voluntatem hominis efficit justam. Similitudo enim proportionis quantum ad actum, consistit in hoc, ut sicut unus vult ex caritate et juste ac virtuose, ita et alter. Similitudo proportionis quantum ad volitum, est idem objectaliter velle aut nolle; nec sufficit justam facere voluntatem, ut patet ex dictis: nam aliquid congruit velle uni, quod non congruit alteri; et quod unus vult ex causa rationabili, alius vult ex causa irrationabili. Unde constat, an conformitas voluntatis nostræ ad divinam, faciat eam justam. secundum proportionem, et propoplex sit, utpote quantum ad actum volendi et quantum ad volitum; conformitas secundum utramque proportionem est sufficiens, et voluntatem hominis efficit justam. Similitudo enim proportionis quantum ad actum, consistit in hoc, ut sicut unus vult ex caritate et juste ac virtuose, ita et alter. Similitudo proportionis quantum ad volitum, est idem objectaliter velle aut nolle; nec sufficit justam facere voluntatem, ut patet ex dictis: nam aliquid congruit velle uni, quod non congruit alteri; et quod unus vult ex causa rationabili, alius vult ex causa irrationabili. Unde constat, an conformitas voluntatis nostræ ad divinam, faciat eam justam.

D Præterea si quæratur, an teneamur voluntatem nostram conformare divinæ in ratione volendi: dicendum quod imo, ita ut velimus ex caritate, ex qua et Deum ex toto corde tenemur diligere;9 et ex virtute atque justitia tenemur prosequi bona ac fugere mala, juxta illud Deuteronomii:

Juste quod justum est exsequeris.10 Unde velle simpliciter. Aliquid vero ostendit se Apostolus : Omnia, inquit, quæcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite.11 Verum ista est obligatio præcepti affirmativi adstringentis semper, sed non ad semper, utpote loco et tempore opportuno; sed jugiter obligamur non tendere in contrarium caritatis. Tenemur autem operari ex caritate suo loco et tempore, si tamen habemus caritatem; si vero non habemus, non tenemur ad hoc, sed ad æquivalens, quia tenemur facere quod in nobis est ut habeamus caritatem, et hoc similiter pro loco et tempore. — Hæc Bonaventura.

Verumtamen alii dicunt, quod semper et ad semper tenemur esse habitualiter in caritate et in statu salutis, atque in conversione mentis nostræ ad Deum : quod esse non potest sine caritate saltem habituali. Sin autem, hi qui nunquam sunt in caritate aut raro, nunquam aut raro tenentur Deo ex caritate servire, sicque nec damnari mererentur pro eo quod Deo nunquam aut raro ex caritate obedierunt. C

Postremo respondet ad quæstionem qua quæritur, an teneamur voluntatem nostram conformare voluntati divinæ in volito : Dicunt aliqui, quod non tenemur ad hoc nisi in his quæ Deus aut jubet aut prohibit, quia per hæc sufficienter nobis suam indicat voluntatem. In aliis vero volitis a se, sive innotescant nobis, sive non, licet velle contrarium : ut quamvis disposuerit pluere, tamen oppositum petere possum ac velle. — Sed quamvis ista positio sit facilior, tamen quum Augustinus dicat, Impius est cui non placet providentia Dei; apparet quod non solum teneamur velle Dei mandata, sed etiam opera, imo et alias videretur recalcitrare voluntas nostra voluntati divinæ.

Hinc aliter est dicendum, quod revera non tenemur velle omne quod vult Deus, sed solum quod vult et innotescit nobis, nec adhuc omne illud. Ideo advertendum, quod aliquid ostendit se Deus velle absolute, ut bona quæ facit : hæc tenemur velle absolute, sed oppositum velle quantum in se est, ut mala pœnalia quæ infligit : et hæc tenemur velle voluntate absoluta et deliberativa; tamen oppositum possumus velle voluntate pietatis, ut dicit Hugo. Unde sicut Deus non delectatur in pœnis nostris, sed potius dicit, Heu, ego consolabor super hostibus meis;12 sic et nos. Hinc Hugo distinguit in nobis triplicem voluntatem, videlicet rationis et pietatis ac carnis; atque in Christo quadruplicem, nomen voluntatis extendens. Dicit enim in libro de Voluntatibus Christi, loquens de Christo : Voluntas deitatis per justitiam dictavit sententiam; voluntas rationis per obedientiam approbavit veritatem; voluntas pietatis per compassionem in malo suspirabat; voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat. Ideo voluntate rationis debemus velle etiam malum pœnæ quod scimus Deum velle. Voluntate autem pietatis possumus conditionaliter et quantum in nobis est, si Deo placet, illud non velle : nam et Deus, quantum in se est, illud non vult, ut patuit. Aliquid quoque vult Deus quantum in se est, in quo essentialiter consistit ordo salutis, ut ejus præcepta et prohibitiones : et hæc velle tenemur. Rursus ostendit se Deus aliquid velle quantum in se est, in quo expeditio consistit salutis, ut ea quæ consulit : et ad illa non obligat, nec obligare intendit. — Hæc Bonaventura.

Albertus demum his consonans : Est, inquit, conformitas secundum quid, et est conformitas simpliciter. Conformitas secundum quid, est in volito tantum : et hæc sola secundum se nec meritoria est nec demeritoria, quia consistit in sola materia voluntatis, et materiale principium est ad opposita, potestque informari quocumque modo, sive bene sive male. Conformitas vero simpliciter dicta, est secundum duos modos, videlicet perfectione viæ et perfectione patriæ. Perfectio etiam viæ est duplex, videlicet perfectio sufficientiæ et perfectio copiæ. Perfectio autem sufficiens in duobus consistit, puta in forma volendi et fine voluntatis, et non necessario in materia, sed quandoque sic, et quandoque non. Forma volendi est caritas, ut ex simili caritate velim quidquid volo, ex qua Deus vult quod vult; et finis voluntatis humanæ est id propter quod est, sicut est gloria Dei, ad quam omnis nostra voluntas finaliter ordinatur. Hæc duo sufficiunt etiam secundum diversitatem voliti, ut patet in littera de exemplo boni filii nolentis patrem suum mori, quem Deus vult mori. Perfectio autem patriæ consistit in quatuor, ut scilicet voluntas creata velit idem quod Deus, et ex forma eadem seu caritate, et propter idem, et quod Deus vult eam velle. — Quum vero beneplacitum Dei nescimus, sufficit quod conformamur præcepto et operationi: sed cognito beneplacito Dei, conformari magis tenemur ei. Hæc Albertus: qui circa distinctionem hanc multa pulchra conscribit, quæ jam sententialiter sunt inducta.

Udalricus quoque concordans his in Summa sua, libro secundo: Voluntas (inquit) nostra, quæ est potentia animæ secundum quam homo factus est ad imaginem Dei, conformis est per imitationem increatæ voluntati in cunctis hominibus;13 sed perficitur conformitas ista per habitum justitiæ acquisitæ vel infusæ, et consummatur per similitudinem gratiæ in habitu caritatis, quæ est divinæ bonitatis supernaturalis similitudo. — Per denominationem autem ab hac voluntate etiam actus voluntatis, qui est velle, vocatur voluntas. Qui actus licet in quantum est actus voluntatis prout ipsa est naturalis potentia, sit bonus ex sua natura, atque divinæ voluntatis actui similis; tamen in quantum est voluntatis prout ipsa ex libertate habet actus sui dominium, et propter hoc in suo actu laudabilis vituperabilisve consistit, sic speciali modo potest conformari voluntati divinæ per modum quo participans aliquam formam conformatur ei in quo est forma essentialiter ac perfecte, quemadmodum luminosum conformatur luci. Quumque teste B. Dionysio, in causis et causatis non recipiatur conversio similitudinis, non potest converso dici, quod voluntas Dei conformetur hominis voluntati. Potest quidem voluntas humana conformari divinæ, quoniam elici potest actus virtuosus a voluntate humana, in quantum est mota a voluntate divina secundum rationem bonitatis exemplarium virtutum in Deo. Quum enim actus necessario habeat in se formam similitudinemque agentis per se, id est per suam formam, sicut lucere habet aliquid lucis, et calefacere quid caloris; actus virtuosus volendi, in quantum principaliter est actus bonitatis exemplaris divinæ voluntatis, ex hoc conformatur voluntati divinæ. Hinc in Epistola ad Romanos describuntur filii Dei, qui Spiritu Dei aguntur.14 Sic et bonitate morali debet voluntas humana conformari divinæ, ut sit bona. Hæc Udalricus: cujus cetera scripta de ista materia satis videntur prætacta.

Durandus præterea circa hæc loquitur: Omnes viatores tenentur voluntatem suam conformare voluntati divinæ in aliquo, quoniam nihil est rectum nisi suæ regulæ conformetur: voluntas autem divina est prima et summa regula voluntatis humanæ, quum ab illa procedat omnis lex divina ac naturalis, cui subdi, conformari et obedire tenemur. — De modo autem conformationis tenendum est, quod tenemur præcipue ad conformitatem quæ est secundum genus causæ efficientis, ut scilicet id velimus quod Deus vult nos velle, quando nobis hoc innotescit: quia secundum id potissime debet voluntas nostra conformari divinæ, secundum quod ipsa est maxime regula nostræ voluntatis, in quantum videlicet vult nos aliquid velle, quia sic movet nos. Regulans quoque voluntatem, est dictans et imperans quid agendum. Idem est de his quæ Deus vult nos velle voluntate consequente, si nobis innotescat per revelationem aut aliquam inspirationem. Alium quippe modum in-

De Divin. nom. c. 11. notescendi hoc, non video: quia per operationem divinam bene innotescit nobis quod Deus velit tale quid facere, sed non quod velit nos id velle. Ad conformitatem autem quæ est secundum genus causæ formalis, non tenemur absolute, sed ex suppositione, videlicet si debeamus vitam promereri ac adipisci æternam. Ad illud namque absolute tenemur, quod non implendo, incurrimus culpam: non autem peccamus non agendo ex caritate omne quod facimus. Exsistens enim in peccato mortali, et honorans parentes seu eleemosynas præstans ex naturali pietate, non peccat, et tamen non operatur ex caritate. Idem penitus est dicendum de conformitate secundum causam finalem. Verum ad conformitates has duas, quæ sunt secundum causam formalem atque finalem, non tenemur etiam ex suppositione, nisi in quantum includunt illam quæ est secundum causam efficientem. Cujus signum est, quod sicut illa quæ Deus vult nos velle absolute, innotescunt nobis per præceptum absolute factum; ita et hæ duæ conformitates innotescunt nobis per præceptum conditionatum, sicut quum dicitur: Si vis ad vitam intrare, serva mandata.15 Quod intelligitur non solum de observantia quantum ad substantiam operis, sed etiam quantum ad modum ac finem caritatis. Hæc Durandus, qui in ceteris concordat præhabitis.

Porro Scotus hic sciscitatur, utrum voluntas creata sit bona moraliter, quandocumque conformatur voluntati increatæ. Respondet: Dicendum, quod bonum est ex integra causa, ita quod omnes circumstantiæ actus virtuosi concurrant in quocumque actu moraliter bono. Sufficit tamen defectus unius et cujuscumque circumstantiæ ad hoc quod actus sit malus. Voluntas ergo creata conformis voluntati increatæ in substantia actus sive in circumstantionata substantia, deficiente quacumque circumstantia una, quum non sit ei conformis in omnibus circumstantiis pertinentibus ad bonitatem moris, non erit moraliter bona; et forte si esset ei conformis in omnibus circumstantiis, puta quod propter idem vellet et modo eodem, sicque de aliis, adhuc tamen non oporteret eam esse bonam sicut voluntas increata est bona, quia non congruunt eædem circumstantiæ actui ut actus est diversorum agentium. Non enim voluntati creatæ convenit ita intense aliquod bonum velle ut voluntati increatæ; et intensio actus respectu objecti in agente increato et creato, est multum differenter in eis. Et saltem, quidquid sit de voluntatis conformitate creatæ et increatæ in circumstantiis universis, non sufficit conformitas in bonitate actus atque objecti, quoniam potest esse difformitas in aliis circumstantiis quæ ad bonitatem actus necessario requiruntur. Hæc Scotus.

Qui videtur de ista materia strictius loqui quam Augustinus et Magister in littera. Et quamvis bonum sit ex integra causa secundum completam suam rationem, attamen latitudinem habet: sicut teste Philosopho, non solum bonus est sagittator qui tangit signum, sed etiam qui multum propinquat. Nec omnes circumstantiæ æqualiter requiruntur ad actum virtutis, et si aliqua modica circumstantia desit, non continuo actus redditur vitiosus. Nec ad conformitatem voluntatis creatæ cum divina exigitur quod æque intense ferantur in bonum, quum ista sit conformitas imitativæ proportionis, ut patuit.16

Ægidius demum hic scribit: Conformitas in assimilatione consistit. Assimilatio autem seu similitudo, secundum B. Dionysium nono capitulo de Divinis nominibus, est triplex: prima ejusdem ad se, quæ tamen improprie dicitur; secunda ex ordine unius ad aliud, sicut effectus suæ causæ, ad quam convertitur, similis perhibetur; tertia ex ordine duorum ad aliquod tertium. Primo modo fertur res similis sibi ipsi, dum semper eodem modo se habet: quod convenit Creatori prorsus invariabili, non creaturæ, in qua aliqua diversitas aut variatio reperitur. Secundo modo omne repræsentativum conformatur ei quod repræsentat, loquendo de repræsentativo ex propria natura, non ex mera institutione. Unde effectus dicitur suæ causæ imago. Tertio modo duo alba dicuntur similia, quia ad unam formam albedinis ordinantur: et talis conformitas semper est conversiva, quia ad aliquod idem pariformiter referuntur, ita quod sicut unum est simile alteri, sic econverso. Propter quod S. Dionysius protestatur, quod in his quæ ejusdem sunt generis aut ordinis, similitudo convertitur.17 Quumque voluntas humana comparetur ad divinam sicut effectus ad propriam causam, constat quod imitativa et participata assimilatione illi assimiletur, sicque eidem in volendo valeat conformari.

Denique ad sciendum in quo ista consistat conformitas, oportet advertere quod effectus comparatur ad suam causam tripliciter, prout in Elementatione sua Proclus insinuat, dicens: Omne causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et convertitur ad ipsam. Nisi enim aliquo modo esset in causa producente, non posset exire ab illa, sicut nec ex materia potest educi aut extrahi nisi quod in ea aliqualiter continetur; sed ut distinguatur a causa, oportet quod emanet ab ea, quia in causa est secundum modum causæ; convertitur quoque ad causam ut conservetur: et in conversione illa assimilatio est consistens, et item in hoc quod manet in causa. — Quumque conformitas voluntatis nostræ ad divinam in quadam imitatione exsistat, ideo secundum omne illud quod Deus operatur in nobis, secundum id Deo assimilamur, et per id solum efficimur ei conformes. Tria vero ex parte voluntatis operatur Deus in nobis, videlicet, ipsam voluntatem, actum ejus, et perfectionem ipsius. Quantum ad primum, omnis homo est Deo semper conformis: similiter quantum ad actum, secundum quod actus ut velle, est quædam natura exemplata; tamen in quantum actui tali admiscetur aliquid mali per recessum a

A Deo, non conformamur per ipsum voluntati divinæ. Tertio dicimur Deo conformari quantum ad actus perfectionem, quæ quadrupliciter accipi potest: primo ex objecto, secundo ex fine, tertio ex habitu, quarto ex efficiente. Ex objecto, in quantum circa bonum versatur; ex fine, dum recta intentione fertur in bonum finem; ex habitu, ut quum ex virtute delectabiliter operatur, quoniam signum virtutis est delectatio fiens in opere; ex agente, cui naturale est agere bene. Sicque voluntas nostra conformatur divinæ, quum volumus ea quæ Deus vult nos velle. Itaque secundum hoc attenditur principaliter conformitas ista, in quo præcipue consistit ratio bonitatis; et hoc est non solum ipsum velle ut est aliquid positivum, sed ut est debite regulatum, seu suam perfectionem sortitum. Quumque secundum Apostolum, Deus operetur in nobis non solum velle, sed etiam perficere, in ista perfectione consistit conformitas hæc.18 Perfectio autem hujusmodi non est ex solo objecto, sed magis ex fine et forma et ab efficiente, hoc est ex recta intentione et habitu virtuoso, et quoniam agens agit quod congruit ei et a superiore præfigitur sibi. Simpliciter ergo loquendo, conformamur voluntati divinæ, quoniam volumus bona intentione et ex caritate ea quæ Deus vult nos velle. — Hæc Ægidius. que voluntas nostra conformatur divinæ, quum volumus ea quæ Deus vult nos velle. Itaque secundum hoc attenditur principaliter conformitas ista, in quo præcipue consistit ratio bonitatis; et hoc est non solum ipsum velle ut est aliquid positivum, sed ut est debite regulatum, seu suam perfectionem sortitum. Quumque secundum Apostolum, Deus operetur in nobis non solum velle, sed etiam perficere, in ista perfectione consistit conformitas hæc. Perfectio autem hujusmodi non est ex solo objecto, sed magis ex fine et forma et ab efficiente, hoc est ex recta intentione et habitu virtuoso, et quoniam agens agit quod congruit ei et a superiore præfigitur sibi. Simpliciter ergo loquendo, conformamur voluntati divinæ, quoniam volumus bona intentione et ex caritate ea quæ Deus vult nos velle. — Hæc Ægidius. ex solo objecto, sed magis ex fine et forma et ab efficiente, hoc est ex recta intentione et habitu virtuoso, et quoniam agens agit quod congruit ei et a superiore præfigitur sibi. Simpliciter ergo loquendo, conformamur voluntati divinæ, quoniam volumus bona intentione et ex caritate ea quæ Deus vult nos velle. — Hæc Ægidius. quod Deus operatur in nobis, secundum id Deo assimilamur, et per id solum efficimur ei conformes. Tria vero ex parte voluntatis operatur Deus in nobis, videlicet, ipsam voluntatem, actum ejus, et perfectionem ipsius. Quantum ad primum, omnis homo est Deo semper conformis: similiter quantum ad actum, secundum quod actus ut velle, est quædam natura exemplata; tamen in quantum actui tali admiscetur aliquid mali per recessum a

Footnotes

  1. Is. LV, 9. ↩

  2. Sap. IX, 13. ↩

  3. Ibid. 23. ↩

  4. Philipp. 1, ↩

  5. Deut. vi, 5. ↩

  6. Luc. xix, 41. ↩

  7. Matth. xvi, 22. ↩

  8. Matth.xix, 17. ↩

  9. Matth.xxii, 37. ↩

  10. Deut. xvi, 20. ↩

  11. Coloss. iii, 17. ↩

  12. Is. 1, 24. ↩

  13. Gen. 1, 26. ↩

  14. Rom. viii, 14. ↩

  15. Matth. xix, 17. ↩

  16. p. 657 B'. ↩

  17. Dc Divin. nom. c. IX. ↩

  18. Philipp. II, 13. ↩

Chapter 270 of 271