Skip to the text

Quæstio 2

A Dhuc circa distinctionem hanc Alexander movet tres quæstiones. Prima est, An beatissimæ Virgini atque Apostolis ac ceteris Christi discipulis fuit meritorium, quod Christi passionem nolebant et de ea vehementer dolebant. Secunda, An nobis meritorium esse queat velle passiones Sanctorum. Tertia, An possumus velle damnationes reproborum.

Ad primum arguitur, quod non fuit meritorium illis, quia nolebant quod voluit Deus, et quod Deum velle sciebant: non autem est meritorium tale nolle, imo nec licitum, ut apparet. — Secundo, quia non fuit ex caritate, quæ voluntatem hominis voluntati conformat divinæ. — Tertio fuit ex sensualitate, qua non meremur.

In contrarium est, quod nolebant Christi passionem ex ingenti amore ipsius ac pietate. Christus quoque civitatem deflevit Jerusalem, et Apostolus Judæos. Sed et Apostolus loquitur: Si compatimur, et conregnabimus. Atque Salvator: Sustinui, inquit, qui simul contristaretur, et non fuit. Ergo contristatio et compassio fuit placita Christo.

Luc. xix, 41. II Cor. xii, 21. Rom. viii, 17. Ps. lxviii, 21.

Ad hæc Antisiodorensis in prima parte Summæ suæ circa finem respondet: Voluntas illa sensualitatis erat, nec meritoria. Apostoli namque tunc usque Christum carnaliter diligebant, et erant carnales, ut patuit in Petro negante; et probatur per illud in Psalmo, Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Tristabatur etenim Christus spirituali tristitia de excæcatione Judæorum, et non fuit qui sic tristaretur cum eo. — Si autem objiciatur, quia tristitia illa subjacebat libero arbitrio, ergo meritoria vel demeritoria fuit; respondendum, quod quidam sunt motus ad necessarium, et habent sensum necessarium, ut fames et sitis: et isti nec secundum esse suum nec secundum progressum subjacent libero arbitrio. Alii sunt motus qui licet sint ad necessarium, habent tamen voluntariam sensus causam, sicut videre, audire: talisque fuit Apostolorum tristitia, quia videntes Christum pati, non poterant non dolere; tamen videre voluntarium fuit. Et talis tristitia suberat libero arbitrio, non quantum ad esse, sed quantum ad progressum, ne scilicet tantum progrederetur, quod timorem generaret humanum: opus vero meritorium subesse debet libero arbitrio quoad esse atque progressum. — Auctoritas quoque Apostoli

Ibidem. intelligitur de compassione voluntaria ad passionis imitationem. — Porro de fletu Christi super Jerusalem, dicimus quod non flevit pro urbis destructione, sed pro habitatorum ejus transgressione. Hæc Antisiodorensis.

Hanc opinionem recitat Alexander, et quamvis evidenter non reprobet eam, potius tamen videtur positioni aliorum favere, subdendo quod Virgo sanctissima et Apostoli meruerunt Christo compatiendo. — Quumque objicitur quod non condoluerunt ex caritate, dicendum: Est quidam motus caritatis secundum debitum viæ, et est motus aliquis caritatis secundum perfectionem patriæ. Et secundum perfectionem patriæ non est velle contrarium ejus quod scimus Deum velle; sed caritas secundum debitum convenientiamque in via etsi non vult quidquid Deus vult, vult tamen quidquid Deus vult nos velle. Nam et gloriosissimæ Virgini non congruebat non dolere de morte Filii sui: ideo voluit contrarium ejus quod voluit Deus, quoniam illud quod Deus volebat, sibi velle non congruebat. — Quod item objicitur, non fuisse hoc meritorium, quia fuit ex sensualitate, sic solvitur, quod sensualitas proprie dicit ordinationem ad rationem: propter quod brutis non convenit proprie. Ideo sicut in sensualitate potest esse veniale peccatum, ita et meritum. Hæc Alexander.

Hæc positio verior esse videtur, et solutio illa Antisiodorensis de Apostolis, quod erant carnales et Christum carnaliter diligebant, nullatenus in perfectissima ac spiritualissima Virgine locum sortitur. Denique sensualitas ejus perfecte omnino fuit rationi et Deo subjecta, et ipsa tantæ fuit perfectionis, quod in omni actione et passione atque compassione promerebatur, ut in libro de Laudibus incomparabilis Virginis probat Albertus. Rursus, naturalis amor ejus ad Christum fuit spirituali amore perfecte formatus et decoratus; atque ut quidam expositores testantur, ob hoc potissimum Christus sapientia Dei Patris, 1 Cor. 1, 24. universa sapienter disponens ac moderans, voluit suam prædilectissimam ac superfidelissimam Matrem suæ interesse acerbissimæ passioni ac vehementissime condolere, quatenus ipsa tam inæstimabiliter condolences, copiosissime mereretur non solum sibi ipsi conglorificationem, verum etiam innumerabilibus peccatoribus gratiam et exaudientiam pro eisdem.

Amplius Bonaventura in libro qui dicitur Stimulus amoris, devotissime docet, qualiter debeamus passionem Christi quotidie septempliciter considerare ac recordari, puta: ad rememorandum, ne tanti beneficii obliviscamur; ad compatiendum, ad imitandum, ad gratulandum, in quantum fuit salvativa et maxime fructuosa; ad admirandum quod Unigenitus Dei tanta pro nobis pati dignatus est; ad regratiandum, ad contemplandum, imo et ad inflammandum ac resolvendum. Debet igitur unusquisque fidelis passionem Christi quotidie cum intima compassione recolere, in quantum ipse pius, innocens et mansuetissimus Agnus Dei, imo et superdignissimus Filius Patris æterni, tot et tanta pertulit opprobria, contumelias, irrisiones, blasphemias et tormenta: imo et recta ratio docet et exigit hoc. Ideo reor, quod secundum hanc considerationem purissima et illuminatissima virgo Maria, non solum quoad inferiorem appetitum, sed item secundum rationem et voluntatem, adorando Filio suo condolences, quanquam secundum aliam considerationem de ejus passione non doluit, sed absolute voluit eam.

Albertus vero in libro de Laudibus Materis veri Dei, imperatricis angelorum, reginæ cœlorum ac dominæ mundi, testatur et probat, quod etiam Christi passione durante, ipsa dignissima Virgo secundum prætactam considerationem intime gaudebat de passione ipsius. Arbitror quoque, quod tempore passionis ipsa simul contristabatur cum Christo spirituali tristitia, de Judæorum excessu et excæcatione dolendo.

His consonant verba Bonaventuræ in expositione textus, dicentis: Dolere de aliquo contingit dupliciter. Primo sic, quod dolens voluntate rationis absoluta velit contrarium ejus de quo dolet: sicque nulli licuit de Christi passione dolere; et Petrus, quoniam voluntate absoluta voluit Christum non pati, est increpatus a Christo.1 Alio modo, dolere de aliquo, est ferri in contrarium voluntate pietatis, nihilo minus velle hoc absolute: et sic est bonum condolences Christo et pie affici circa eum sic passum. Et ita afficiuntur viri sancti, qui magnas gratias agunt Deo Patri de passione unigeniti Filii sui, nihilo minus pie moventur in consideratione dolorum ipsius. Sic et piissima Virgo, quantum natura sua poterat sustinere, compatiebatur Filio suo dilectissimo patienti. Neququam tamen est dubitandum quin virilis animus ejus et constantissima ratio ejus voluerit etiam tradi Filium suum pro generis salute humani, ut Mater per omnia conformis esset Patri. Et in hoc miro modo debet laudari atque amari, quod scilicet placuit ei quod Filius suus pro salute humani generis offerretur; et in tantum compassa est illi, ut si fieri potuisset, omnia Filii sui tormenta ipsa libentissime pertulisset. Ideo vere fortis fuit et pia, dulcis et severa, ac sibi ipsi parca, nobis vero largissima. Hinc post summam et superbeatissimam Trinitatem et Filium suum Jesum Christum, ipsa est summe amanda ac veneranda. Hæc Bonaventura. de passione unigeniti Filii sui, nihilo minus pie moventur in consideratione dolorum ipsius. Sic et piissima Virgo, quantum natura sua poterat sustinere, compatiebatur Filio suo dilectissimo patienti. Neququam tamen est dubitandum quin virilis animus ejus et constantissima ratio ejus voluerit etiam tradi Filium suum pro generis salute humani, ut Mater per omnia conformis esset Patri. Et in hoc miro modo debet laudari atque amari, quod scilicet placuit ei quod Filius suus pro salute humani generis offerretur; et in tantum compassa est illi, ut si fieri potuisset, omnia Filii sui tormenta ipsa libentissime pertulisset. Ideo vere fortis fuit et pia, dulcis et severa, ac sibi ipsi parca, nobis vero largissima. Hinc post summam et superbeatissimam Trinitatem et Filium suum Jesum Christum, ipsa est summe amanda ac veneranda. Hæc Bonaventura. Hinc Albertus, Petrus, Richardus, et alii, contestantur quod præclarissima Mater virginea passionem Filii sui volebat non secundum se absolute, neque ut erat afflictio innocentis, sed ut relatam ad mundi redemptionem.

Insuper ad secundum, videlicet, an possit nobis esse meritorium, velle passiones Sanctorum, Alexander respondet: Velle contrarium voluntatis divinæ, contingit dupliciter. Primo, volendo absolute contrarium ejus quod scimus Deum velle: et hoc non est meritorium. Secundo, volendo id cujus contrarium non scio Deum velle : et hoc meritorium esse valet. Vel aliter, de præsentibus Sanctorum passionibus, ut sunt afflictiones justorum, debemus dolere; de præteritis vero possumus gaudere. Hæc Alexander.

Ad tertium autem respondens : Quidam (inquit) dicunt, quod aliud est optare, aliud velle. Optare namque est concupiscibilis; velle, rationalis. Justi ergo non optant pœnas pravorum, quamvis velint eas. Et si objiciatur, Lætabitur justus quum viderit vindictam;2 dicunt : Pœna reproborum prout refertur ad naturam patientis, non delectat Sanctos, sed prout refertur ad divinam justitiam inferentem. Hæc Alexander.

Porro Antisiodorensis respondet : Passiones Sanctorum possumus velle etiam meritorie intuitu amplioris gloriæ eorum, et demeritorie intuitu tormenti ipsorum : hoc est, in quantum per passiones et adversa in tantum profecerunt in gratia et gloria, imo et nobis exempla exhibuerunt virtutum ac subsidia meruerunt, sic congratulandum est eis in passionibus ipsis, non autem in quantum sunt passiones seu pœnæ. Ideo cantat Ecclesia, Pium est congaudere Martino, videlicet intuitu gloriæ ejus; et, Pium est flere Martinum, utpote intuitu desolationis populi. — Verum tunc quæri potest de voluntate Jeremiæ, qui ad verba Hananiæ pseudoprophetæ, prædicantis Jerusalem non esse subvertendam, respondit, Amen, suscitet Dominus verbum tuum :3 quum tamen sciret Deum prædixisse et velle contrarium. Ad hoc aliqui dicunt, quod illa Jeremiæ voluntas fuit voluntas sensualitatis; sed melius respondetur, quod fuit quædam velleitas seu conditionalis voluntas, qua Jeremias quantum in se fuit, sic voluisset, si Deo sic placuisset. Hæc Antisiodorensis.

Concordat præhabitis Thomas de Argentina, de prædictis compendiose pertractans.

Postremo Richardus hic scribit : Sancti, inquiens, volunt pœnas reproborum, non quia odiant eorum naturam, sed quoniam diligunt Dei justitiam, quæ exigit ut reprobi pœna interminabili puniantur. Sed quia in sanctis viatoribus adhuc locum habet compassionis affectus, quamvis voluntate deliberativa debeant velle damnationem eorum qui in inferno jam sunt, qui definitive sunt judicati, et etiam reproborum qui sunt in via, quorum futura damnatio revelata est eis, attamen eis compati possunt. In Beatis autem non est compassio prout passionem includit, sed ipsi plene sunt conformati Judici justo et omnipotenti, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Matth.xvi, 23. ↩

  2. Ps. LVII, 11. ↩

  3. Jer. xxviii, 6. ↩

Chapter 271 of 271