Skip to the text

Distinctio 2

De angelica itaque natura, etc.

ANGELICA natura (quæ et in Scriptura sapientia quandoque dicitur) omnium prima creata est, non quidem quasi tempore omnes præcedens, sed dignitate. Ipsa enim et cœlum empyreum, tempus et quatuor elementorum materia, simul sunt condita. Unde quod dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram: per cœlum, secundum Augustinum, intelligitur spiritualis creatura, per terram autem corporalis. Quamvis autem angelum alias creaturas omnes duratione quadam præcessisse Hieronymus dicere videtur, hoc tamen non ex propria, sed ex aliorum opinione, locutus putari debet. Denique, sicut ex Scripturæ auctoritate colligitur, in cœlo empyreo creati sunt angeli. Unde et mali per peccatum inde corruerunt, et boni in eodem permanserunt. Quod quidem cœlum tale dicitur quasi igneum, et est id de quo dicitur, quod in principio Deus cœlum creavit, etc. Est autem angelus primo creatus informis quoad habitum gratiæ, postea autem secundum eamdem formatus, et ad Deum conversus. Notandum tamen extra textum, quod secundum illo statu et tempore, quia habebant quidquid ille requirebat status; imperfecti autem respectu ejus cujus erant capaces, ut quod adhuc eis restabat conferendum. Quo tamen etiam accepto, a perfectione divina in infinitum distant.

Tam mens spirituum quam rerum cetera moles, Mox a principio nuda creata fuit.

Chapter 3 of 271