Distinctio 3
Ecce ostensum est, etc.
CIRCA naturam angelicam quatuor in primis consideranda occurrunt: essentiæ scilicet eorum immaterialis simplicitas, distinctionis eorum personalis diversitas, intelligendi perspicacitas, et volendi libertas. Quæ quidem omnes angeli in eorum acceperunt creatione, non tamen æqualiter. Verum sicut in naturæ gradu unus alterum excedit, sic et in cognitione et etiam gratiæ collatione, in arbitrii quoque libertate, prout scilicet voluntatem sequitur: nam quoad id quod cogi non potest arbitrium, omnes sunt æquales. Neque vero angeli aliqui mali creati sunt, ut nihil moræ intercesserit inter creationem et lapsum, ut aliqui opinati sunt; sed omnes boni creati sunt, quantum ad naturam attinet. Unde et mora aliqua intervenit inter creationem et lapsum malorum. Nihil enim mali Deus producere potest. Insuper et mox creati angelici spiritus, omnes naturalem cognitionem sui ac Creatoris ac ceterarum creaturarum habuerunt, intelligentes quid bonum aut malum. Habebant et naturalem quemdam Dei et sui amorem; licet, secundum Magistrum, nondum meritorium, eo quod (ut dicit) gratiam tunc nondum acceperint.
Non eadem angelicas ornabant munera mentes, Hæc minor ingenio, promptior illa fuit.
Chapter 4 of 271