Distinctio 5
Post hæc consideratio adducit, etc.
POST creationem suam angeli quidam Creatori amore adhærentes, per gratiam illuminati sunt; alii vero ab eo aversi, excæcati: non quasi obcæcationem Deus eis immiserit, sed quia gratiam ipsis non apposuit. Per dictam autem conversionem hi facti sunt justi, sicut per aversionem alii peccatores. In hac etiam sua conversione boni gratiam cooperantem acceperunt, sine qua scilicet ad meritum vitæ nemo proficit. Nam gratia justificante non indigebant, eo quod mali nunquam fuerint. Unde quod boni conversi sunt a bono quod habebant, ad bonum quod non habebant, ex gratia ipsis provenit. Hæc autem gratia licet malis collata non fuerit, non tamen per hoc excusari poterant: quia quousque eis conferretur, stare nolebant. Aliis autem dicentibus, quod boni per gratiam eis collatam, beatitudinem tunc meruerint, aliis vero quod non, sed magis per ea quæ modo circa nos faciunt, Magister dicit sibi hoc ultimum magis placere. In hoc autem Magister non tenetur, sed primum amplectuntur doctores.
Mox e spiritibus malesuada superbia quosdam Damnavit, reliquos constabilivit amor.
Chapter 5 of 271