Distinctio 4
Post hæc videndum, etc.
NEC in beatitudine neque in miseria angeli creati sunt, eo quod miseria non est nisi sit peccatum, in quo ipsi creati non sunt. Neque etiam boni angeli status sui certitudinem habuerunt, sicut nec alii post lapsi, illius sui lapsus præscii fuerunt. Quamvis autem B. Augustinus bonos præscios suæ confirmationis fuisse dicere videatur, hoc tamen, ut ex verbis suis patet, non assertive, sed inquirendo potius dicit. Possunt autem dici angeli creati perfecti et imperfecti: perfecti quidem pro
Chapter 6 of 271