Skip to the text

Distinctio 6

Præterea sciri oportet, etc.

DE omnibus angelorum ordinibus aliqui ceciderunt. Inter quos et supremus omnium Lucifer, propria excellentia male conspecta, cecidit primus. Qui et in hunc aerem caliginosum usque ad judicii diem detrusi sunt, quasi ad locum ob eorum tenebrositatem sibi debitum, et ob exercitium nostrum. Ultimo autem ad infernum detrudentur. At usque ad judicii diem, tam inter bonos quam malos, officia prælationis et subjectionis permanent: ubi et mali a vitiis in quibus tentant, quandoque denominantur. Est autem verisimile, quotidie aliquos dæmonum ad infernum descendere, ad animas illic cruciandas deducendum. Lucifer vero ibi relegatus a quibusdam putatur, ab eo tempore quo a Christo victus est, circa tempora Antichristi solvendus. Quidam tamen ab initio peccati sui illic eum fuisse dicunt. Sed et alii dæmones quum a nobis vincuntur, tentandi potestatem amittere videntur: et hoc maxime in vitio in cujus resistentia victi sunt.

Obscurum quamvis habitet malus aera dæmon, Attamen hunc poterit vincere castus homo.

Chapter 7 of 271