Distinctio 7
Supra dictum est, etc.
PERSTANTES angeli in bono, per gratiam sunt confirmati, ita quod jam peccare non possunt; cadentes vero, obstinati, ita quod jam etsi bonum aliquando sit quod volunt, bene tamen velle non possunt. Neque tamen per hoc vel hi vel illi liberum amiserunt arbitrium, non obstante quod hoc ad utrumque se habet, quum boni adjuti gratia, spontanee hoc faciant; mali etiam a gratia deserti et corrupti, surgere ad bonum nolunt. Imo per hoc boni arbitrium habent liberius, quia peccato servire non possunt, quod ante potuerant, prout loquitur Hieronymus. Quamvis autem mali angeli per malitiam obdurati sunt, vivaci tamen sensu non sunt penitus privati, sed magno scientiæ acumine vigent, tam natura quam experientia, quam etiam bonorum spirituum revelatione, quæ eis quandoque fit Deo id volente. Quorum et malorum scientia magicæ artes Deo permittente fiunt ad fallendum fallaces, et ad monendum fideles, et ad probandum patientes. Neque vero per hoc visibilis rerum natura malis angelis ad nutum deservit. Nec ipsi ex hoc creatores dici possunt, quum hoc sit solius Dei; sed per occulta quædam et latentia in rebus semina ea perficiunt: sicut nec parentes filiorum dicuntur creatores; sicut in simili, homo exterius docere potest, licet difficilius, sed solus Deus intrinsecus justificare. Possunt tamen et multa per naturæ subtilitatem dæmones, quæ a Deo facere non permittuntur, prohibentibus etiam quædam bonis angelis.
Non male conatur bonus angelus, aut bene pravus, Sit licet arbitrio liber uterque suo.
Chapter 8 of 271