Skip to the text

Distinctio 8

Solet etiam in quæstione versari, etc.

CORPORA naturaliter sibi unita angeli, sive boni sive mali, non habent. Et licet Augustinus eos corpora aeria habere, dicere videatur; hoc tamen non assertive, sed magis recitative ponit. Assumunt autem corpora, ut visibiliter nobis pro voluntate aut permissione Dei appareant, et circa nos operentur. Unde et iterum illa corpora deponunt. In quibus etiam corporibus assumptis locuti sunt quandoque ex parte totius Trinitatis, quandoque autem in persona Patris, quandoque Filii, quandoque et Spiritus Sancti. Utrum autem Deus aliquando in formis corporalibus apparuerit, et utrum angeli in corporibus apparentes, in suis tantum corporibus hoc faciant ea ingrossando (dato quod corporei sunt), an grossiora quædam superinducant, sub dubio relinquit Magister. Sed extra textum dicitur, quod faciunt in corporibus assumptis. Ipsi enim corpora non habent. Essentia autem Dei quia immutabilis est, nunquam in se videri potuit ab aliquo. Neque vero diabolus, vel etiam angelus bonus, substantialiter menti humanæ illabi potest, sed solus Deus; licet dæmones corpora ingredi possint et ea vexare.

Angelus interdum commissa negotia complens, Aere de liquido sumere membra solet.

Chapter 9 of 271