Skip to the text

Distinctio 9

Post prædicta superest, etc.

NOVEM angelorum ordines esse Scriptura tradit: qui in tres distincti sunt hierarchias, ut Seraphim, Cherubim, Throni; et Dominationes, Virtutes, Potestates; et Principatus, Archangeli et Angeli. Dicitur autem ordo, multitudo cœlestium spirituum qui inter se in aliquo munere gratiæ assimilantur, ut Seraphim in caritatis ardore, Cherubim in scientiæ plenitudine, et sic de aliis. Hæc autem nomina ipsis conveniunt propter nos. Et ab his nominantur quæ in ipsis præcellunt: non quod alii ordines hoc non habeant, sed quia illi in hoc excellunt, scilicet respectu inferiorum. Et hi ordines in angelis ab initio creationis eorum, secundum Magistrum, non fuerunt: eo quod a gratuitis denominantur, quæ postea, secundum eumdem, acceperunt. Unde nec dæmones cecidisse dicuntur, quia in ordinibus fuerint, sed quia postea fuissent, dum perstitissent. Neque vero omnes ejusdem ordinis angeli sunt æquales, sed sicut in ordine Apostolorum aut martyrum, alius alio dignior est. Ad hos autem angelorum ordines, homines salvandi assumentur, et per hoc decimum dicuntur efficere chorum. Salvabuntur etiam tot ex hominibus, secundum Gregorium, quot ex angelis perstiterunt. Quod nec Augustinus abnuit, licet ad minus tot quot ceciderunt, salvandos putet.

Consecrata choris cœli nitet aula novenis Spirituum, summo qui famulantur hero.

Chapter 10 of 271