Skip to the text

Distinctio 10

Hoc etiam investigandum est, etc.

DE angelorum missione et adsistentia opiniones sunt. Nam quidam aliquos mitti putant, alios vero nunquam, sed semper adsistere, juxta Danielis et Dionysii auctoritates. Alii vero omnes mitti dicunt, eo quod ad Isaiam de Seraphim (qui supremus ordo dicitur) aliquis missus legatur, et Apostolus omnes eos administratorios spiritus esse commemorat. At his contrarium est, quod unus tantum ordo Angelorum, id est nuntiorum, dicitur. Ad quod tamen dicunt, omnes eos angelos dici quando mittuntur. Nam ab officiis angeli et dæmones nomina sortiuntur, ut de Michael et Gabriel ac similibus patet: similiter et de dæmonum nominibus, qualia sunt, diabolus, Satan, Belial, et similia. Unde hi auctoritates Danielis et Dionysii exponere nituntur. Sed extra textum, notandum quod neoterici primam communiter affirmant opinionem. Unde et Magister alios esse dicit, qui omnes præter primos tres ordines mitti dicunt. Et hi Seraphim ad Isaiam missum, dicunt non de ordine supremo fuisse, sed sic dictum propter inflammandi officium. Angeli autem et administratorii spiritus omnes dicuntur, quia superiores mediis, et hi infimis denuntiant quod ad homines perferant. Vel per ly omnes, non nisi eos qui de inferioribus sunt, intelligitur.

Angelus ad nostras quoties delabitur oras, Officio proprium nomen habere solet.

Chapter 11 of 271