Distinctio 11
Illud quoque sciendum est, etc.
ANATIVITATE sua quivis homo angelum habet bonum pro sui custodia, habet et malum pro exercitio. Et quum omnes angeli boni nostram velint salutem, specialiter tamen ille qui alicui deputatus est: sic et specialiter malus ille plus aliis eumdem ad malum incitat. Quidquid autem sit de majori numero angelorum vel hominum bonorum sive malorum, tamen singuli homines actualiter exsistentes, singulos habere possunt angelos pro sui exercitio vel custodia: quamvis et pluribus hominibus unus deputari posset, et eis sufficere, et unum angelum possibile sit plures homines successive custodire. Proficiunt autem secundum quosdam (quod et Magister magis approbat), omnes angeli usque ad diem judicii, tam in merito quam in præmio, hoc est in Dei cognitione et dilectione. Alii autem oppositum dicere volunt, quod scilicet quoad præmium non proficiant, habentes pro se auctoritates Gregorii et Isidori, quas tamen Magister solvit. Sed solutione illa non obstante, quod in præmio saltem essentiali proficiant angeli, non tenetur.
Mox puerum, postquam liquido caput intulit Custodes subeunt: hic bonus, ille malus. [Orbi,
Chapter 12 of 271