Distinctio 12
Hæc de angelicæ naturæ, etc.
ELEMENTORUM materiam Deus in principio cum angelica natura produxit informem et confusam seu indistinctam, quam postea sex diebus distinxit atque formavit, secundum quosdam Sanctorum; licet secundum alios, illa materia simul creata sit et distincta. At primum magis consonum videtur litteræ sacræ: quod et Magistro placet. Est autem materia illa multis et usitatis nominibus appellata, scilicet, terræ, abyssi et aquæ, ne unius tantum formæ receptiva putaretur, et ut rudes (quibus loquebatur Moyses) facilius docerentur. Tenebræ autem illæ quæ super faciem abyssi fuisse dicuntur, jam lucis significant absentiam, et nihil sunt; jam vero aerem obscurum, et tunc sunt aliqua creatura. Nec tamen dictam materiam informem fuisse hoc modo accipiendum est, quasi omni forma caruerit, sed quia confusam habuit formam, postea distinguendam. Erat autem illa materia ubi modo mundus est, et extendebatur ultra locum firmamenti, inferius quidem grossior, supra autem rarior: unde et aquæ illæ factæ sunt, quæ supra firmamentum esse dicuntur. Sic ergo Deus sex diebus materiam creatam distinxit, et opere perfecto septima die quievit, scilicet a facienda nova creatura. Nihilo minus tamen et usque modo operatur. Non enim solum omnia in Verbo disponendo et temporaliter creando ac distinguendo operatus est, sed et alia ex aliis producendo: quod ultimum usque modo facit.
Primum materies sub inerti pondere rerum Condita, per senos est renovata dies.
Chapter 13 of 271