Skip to the text

Distinctio 14

Dixit quoque Deus, etc.

SECUNDA die Deus fecit firmamentum, quod secundum Bedam, dicitur cœlum siderum. Quod quidem secundum Scripturas, habet aquas supra et subtus se: quod qualitercumque fiat, divinæ tamen virtuti possibile non dubitatur. Est autem firmamentum a firmitate dictum, sive moveatur, sive non. Nam etiamsi moveatur, secundum substantiam tamen est firmum. Quod si non moveatur, possibile tamen est sidera in ipso moveri. Extra textum tamen dicendum est, ipsum una cum sideribus fixis moveri; planetas autem, singulos suos habere orbes cum quibus moveantur. Die vero tertia Deus aquas quæ sub cœlo sunt, in unum locum congregavit: ubi tunc alia corpora clariora apparuerunt, herbæ et ligna fructifera producta sunt. Dicta autem aquarum congregatio, facta est aut aquis inspissatis, aut partim terræ concavitates intrantibus, quæ et occultis meatibus sibi continuantur. Quum autem præcedentibus tribus diebus opus suum post creationem ipsius Deus distinxerit, sequentibus tribus diebus ipsum ornavit. Nam die quarta ornatum est firmamentum sole, luna et stellis, ut per ea illustretur pars inferior mundi, per quorum et motum, tempora, dies et anni designantur, etc.; quinta vero die aer volatilibus et aqua piscibus ornatum acceperunt; et sexta demum die terra jumentis, reptilibus et bestiis ornata est: post quæ ultimo factus est homo, de terra quidem formatus, sed ad cœlum possidendum ordinatus. mitate dictum, sive moveatur, sive non. Nam etiamsi moveatur, secundum substantiam tamen est firmum. Quod si non moveatur, possibile tamen est sidera in ipso moveri. Extra textum tamen dicendum est, ipsum una cum sideribus fixis moveri; planetas autem, singulos suos habere orbes cum quibus moveantur. Die vero tertia Deus aquas quæ sub cœlo sunt, in unum locum congregavit: ubi tunc alia corpora clariora apparuerunt, herbæ et ligna fructifera producta sunt. Dicta autem aquarum congregatio, facta est aut aquis inspissatis, aut partim terræ concavitates intrantibus, quæ et occultis meatibus sibi continuantur. Quum autem præcedentibus tribus diebus opus suum post creationem ipsius Deus distinxerit, sequentibus tribus diebus ipsum ornavit. Nam die quarta ornatum est firmamentum sole, luna et stellis, ut per ea illustretur pars inferior mundi, per quorum et motum, tempora, dies et anni designantur, etc.; quinta vero die aer volatilibus et aqua piscibus ornatum acceperunt; et sexta demum die terra jumentis, reptilibus et bestiis ornata est: post quæ ultimo factus est homo, de terra quidem formatus, sed ad cœlum possidendum ordinatus.

Sidereos orbes lux admirata secunda est. Tertius obstupuit facta elementa dies: Hinc firmamentum statuit, mox dispulit undas. Protulit et quarto lumina magna die. et occultis meatibus sibi continuantur. Quum autem præcedentibus tribus diebus opus suum post creationem ipsius Deus distinxerit, sequentibus tribus diebus ipsum ornavit. Nam die quarta ornatum est firmamentum sole, luna et stellis, ut per ea illustretur pars inferior mundi, per quorum et motum, tempora, dies et anni designantur, etc.; quinta vero die aer volatilibus et aqua piscibus ornatum acceperunt; et sexta demum die terra jumentis, reptilibus et bestiis ornata est: post quæ ultimo factus est homo, de terra quidem formatus, sed ad cœlum possidendum ordinatus.

Chapter 15 of 271