Skip to the text

Distinctio 15

Dixit etiam Deus, etc.

DIE quinta Deus fecit opus ornatus aeris et aquæ, creans volatilia, et ea in aera sursum levans, pisces vero in aquis relinquens. Sexta autem die terram ornavit jumentis, reptilibus et bestiis de ea formatis. Animalia tamen nociva et venenata, creata fuerunt innoxia; sed homine peccante, facta sunt noxia, ut per ea peccata puniantur, et bonorum probetur patientia. Ea vero quæ ex putrefactione nascuntur, tunc producta non fuerunt nisi materialiter. Novissime vero factus est homo, tanquam omnium dominator animalium. De creatione autem rerum quidam dicunt per intervalla sex dierum res esse formatas et distinctas: quod et Scripturæ magis videtur consonum, et ab Ecclesia approbatum. Alii autem dicunt omnia simul facta esse, quædam quidem formaliter, quædam autem materialiter tantum, et postea distincta. De quo et supra habitum est. Die autem septimo Deus quievisse dicitur, et opus suum complesse, per hoc quod ultra creaturam novam non condidit, quæ scilicet materialiter vel in suo simili non præfuerit: res tamen productas sanctificavit et benedixit. Sic ergo die sexto complevit opus suum Deus operando; septimo autem, ipsum opus sanctificando. Unde dies ille mystica quadam ratione dicitur sanctificatus.

Aera quinta dies, tellurem sexta replevit, Septima completum sanctificavit opus.

Chapter 16 of 271