Skip to the text

Distinctio 16

His excursis, etc.

QUOD Scriptura narrat Deum dixisse, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: intelligendum est, locutum Patrem ad Filium et Spiritum Sanctum, non autem ad spiritus quoscumque creatos. Nam aliorum spirituum, ut angelorum, non est eadem imago cum Deo. Neque homo factus est ad imaginem unius personæ, sed totius Trinitatis. Unde falsum est quod quidam dixerunt, per imaginem Filium intelligi debere, et non hominem. Neque approbatur quod alii dicunt, per imaginem intelligi Filium, et per similitudinem Spiritum Sanctum. Est ergo homo factus ad Trinitatis imaginem secundum naturam, scilicet animam; et ad similitudinem, quoad superaddita, ut sunt virtus et innocentia. Dicitur autem Filius imago Patris, non ad imaginem: quia non creatus, sed natus æqualis est Patri, et in nullo dissimilis. Homo vero imago Dei et ad imaginem dicitur, quia non æqualis, et creatus: et per hoc longe distans a modo exsistendi imaginem, quomodo Filius est.

Optimum ad exemplar præstans homo factus, Unius et trini dicitur esse Dei. [imago

Chapter 17 of 271