Distinctio 17
Hic de origine, etc.
ANIMAM hominis Deus non de sua substantia inspiravit, nec faucibus aut manibus corporis, sed eam de nihilo creando, et corpori de terra facto ad modum flatus indendo. Et quidquid sit de primi hominis anima, de aliis tamen certum est quod in corpore creantur, et sic creando infunduntur, et infundendo creantur. Est autem homo non virtute naturæ, sed divina, in ætate virili et extra paradisum creatus, et sic positus in paradisum: ut sic, quia inde pellendus erat, agnosceret ex gratia, non ex natura, illic se fuisse. Qui quidem locus licet secundum quosdam sit corporalis præcise, secundum alios autem spiritualis, potest tamen dici esse utrumque. Corporalis enim est locus a terra habitabili longe distans, altitudine usque ad globum lunarem pertingens, gerens spiritualiter typum Ecclesiæ præsentis vel futuræ. In quo erant ligna diversa, inter quæ unum fuerat dictum lignum vitæ, cujus fructus divinitus acceperat virtutem conservandi a morte et infirmitate. Fuerat autem et ibi lignum scientiæ boni et mali, quod sic ab eventu dictum est, dum homo de eo prohibito gustans, boni et mali distantiam experimento didicit.
Primus homo validi sub tempora conditus ævi, Delicias tenuit quas paradisus habet.
Chapter 18 of 271