Distinctio 18
In eodem quoque paradiso, etc.
INTRA paradisum mulier formata est a Deo. Postquam enim Adam illic positus est, et animalibus ad eum adductis, nomina eis imposuerat, immisit Deus soporem in ipsum, et ex una de costis ejus Evam formavit. Noluit autem Deus mulierem simul cum viro creare, et ad confundendam diaboli superbiam, qui principium aliud a Deo esse voluit, et ut similitudo Dei, qui est omnium rerum principium, in homine per hoc fieret manifesta. Est autem mulier facta non de capite aut pedibus, sed de costa viri, ut non domina aut ancilla, sed socia illius haberetur. Et hoc, ipsius dormientis, ne scilicet dolorem sentiret, et ut Deus potentiam suam in non excitando eum per hoc ostenderet, utque sacramentorum processus de latere Christi figuraretur. Nec ad costam illam aliqua fuit addita materia, sed (ut cum quinque panibus factum est) materia illa virtute Dei fuit multiplicata. Licet autem angeli ad hoc ministraverint, solus tamen Deus quod creationis est effecit. Neque organizatio corporis illius fuit ex aliqua ratione seminali, sicut in rebus a natura productis fieri solet, sed virtute divina supernaturali. Anima vero ipsius mulieris non (ut quidam sentiebant) de anima Adæ, quum indivisibilis sit ac incorruptibilis, formata est, nec præcedenter etiam est creata, sed creando (ut ceteræ) infusa, et infundendo creata.
Olim formosi gravido de corporis osse Scilicet enata est femina prima viri.
Chapter 19 of 271