Distinctio 19
Solent quæri plura, etc.
IN innocentiæ statu homo mortalis erat quodammodo, et quodammodo immortalis: poterat enim mori, poterat et non mori. Habuit ergo tunc posse non mori; post peccatum habet necesse mori; post resurrectionem autem non poterit mori. Erat ergo tunc corpus ipsius hominis animale, cibis indigens, unde et mortale. Sed postea factum est mortuum, necessitatem moriendi habens. Post resurrectionem vero erit spirituale, nec cibis egens, nec mori potens. Quam tamen immortalitatem, non ex conditione naturæ, sed dono gratiæ habuit homo, ex esu scilicet ligni vitæ: de quo si non ederet, peccaret (eo quod de hoc edere præceptum sibi fuerat), unde et moreretur. De hoc autem ligno quidam dicunt, quod non fuit totalis causa immortalitatis, sed coadjuvans; alii autem, quod immortalitatem omnino habuit homo ex usu ligni vitæ. Sed et quibusdam videtur, quod a natura quamdam habuisset immortalitatem, at perfectionem ejusdem ex usu dicti ligni assecutus fuisset. Magister autem sentit, quod ex eodem etiam primam immortalitatem habuerit.
Dum paradisiacis diversaretur in hortis, Nulla mortis erat lege revinctus homo.
Chapter 20 of 271