Skip to the text

Distinctio 20

Post hæc videndum, etc.

ETIAM in innocentiæ statu homines, contra falsam quorumdam opinionem, filios generassent, absque libidinosa concupiscentia: genitalibus enim membris ad hoc opus, ut ceteris, pro voluntate usi fuissent. Quod autem non generaverint, inde evenit, quia Deus hoc nondum præceperat, et paulo post mulieris formationem peccaverunt. Posteaquam autem in paradiso generassent, an parentes illic relicta posteritate, statim translati fuissent ad requiem beatitudinis, vel exspectassent omnes quousque Beatorum numerus compleretur, ex Scripturis sacris certum non est, ut Magister dicit. Tamen extra textum communiter primum amplectuntur doctores. Generassent autem etiam in hoc statu parvulos filios pro strictitudine uteri materni: qui filii, secundum magis probabilem opinionem, in statu corporis, loquela, aliisque hujusmodi, per temporis successionem profecissent. Nam ut supra dictum est, cibis quoque in eodem statu indigebant. Sed et in pertinentibus ad animam cum tempore profecissent; neque tamen pœnosa eis fuisset rerum inscitia, nec ob id ignorantia dici potuisset, eo quod respectu eorum quæ nec scire tenebantur, fuisset. Paraverat ergo Deus homini, sicut bonum temporale et visibile pro natura corporis, sic invisibile et spirituale pro anima. Unde si præceptum Dei servando perstitisset, ultimo ad requiem beatitudinis sine mortis interventu ipse et tota posteritas sua fuisset translatus.

Spumat perpetuo caro fœda libidinis æstu, Quam nimium primus commaculavit homo.

Chapter 21 of 271