Distinctio 21
Videns igitur diabolus, etc.
INVIDENS diabolus homini, quem per obedientiam ascensurum sciebat unde per superbiam ipse corruerat, in debiliori eum parte, scilicet muliere, tentando aggressus est, dolo supplantare volens quos virtute superare non poterat, apparens scilicet eidem in specie non qua voluit, sed qua permissus est, in qua tamen fraus ejus facile perpendi posset, per serpentem scilicet, quasi per instrumentum eidem locutus, ut angelus bonus per asinam
Balaam: quem tamen mulier loquelam a Deo accepisse credebat. Hanc ergo interrogatione sollicitavit, ut qua via tentando incederet, ex ipsius disceret responsione. Unde et quum quasi dubitando responderet mulier, statim intulit quod voluit, metum scilicet mortis, si comederent, mendaciter excludens, et dignitatis excellentiam falso promittens. Tentavit autem eam de gula, de vana gloria et avaritia per dictam promissionem. Est nempe duplex tentatio, exterior scilicet et interior. Quæ ultima quandoque ab hoste tantum fit sine peccato tentati; quandoque et a carne, et tunc non est sine peccato. Quæ et quia difficilior est quam exterior, qua homo cecidit, ideo gravius puniendus erat. At quamvis levem habuit ad peccandum occasiõnem, quia tamen ad alterius suasionem peccavit, ideo remediabilis fuit: non autem diabolus, qui nullo suadente peccavit; præsertim etiam quia non tota angelica natura ceciderat ut humana, per quam et angelica ruina fuerat reparanda. Præceptum autem Domini de non comedendo utrique datum, ad mulierem per virum convenienter pervenerat, eo quod ipsa viro subdita esse debebat: quos et Deus fecerat, ut invicem loqui possent, et ab aliis (si essent) discere.
Callidus accendens muliebria pectora dæmon, Persuasit miseræ sumere poma necis.
Chapter 22 of 271