Distinctio 22
Hic videtur diligenter investigandum, etc.
PROTOPARENTUM primi peccati origo fuit quædam præsumptionis elatio reprimenda, ex qua primo mulier, post hoc vir in peccatum consensit: non quasi illa elatio diaboli suggestionem, sed opus peccati præcesserit. Quæ tamen aliter in animo mulieris fuit, quæ serpenti credebat, non autem vir: unde et aliter quam mulier illectus fuit. Hinc etiam et gravius peccavit mulier, tum quod serpenti contra Deum credidit, tum quod elate nimis se æqualem Deo fieri posse putavit, quod vir non fecit; tum etiam quod nedum in se et proximum ut vir, sed etiam in Deum peccavit. Nec obstat quod parem fastum in utrisque fuisse Augustinus dicit. Hoc enim de excusatione intelligitur, sed non quoad prædicta. Sed nec hi qui et virum Dei æqualitatem appetiisse dicunt, mulierem in hoc magis exarsisse tacent. Denique etsi mulier peccavit ex ignorantia quoad hoc quod seducta est, vir autem seductus non est, non tamen ignoravit Dei præceptum: unde nec per hoc excusari potest. Non enim omnis ignorantia excusat, sed invincibilis tantum; vincibilis autem potius aggravat. Porro quum hominis natura bona esset sine vitio, consensus mali ex libero voluntatis arbitrio processit, diabolo id suggerente. Unde nec voluntas mala in quantum actus, peccatum præcessit, licet in quantum quædam natura seu naturalis potentia.
Esse Dei similis dum falsa cupiverit uxor, Degustanda viro noxia poma dedit.
Chapter 23 of 271