Skip to the text

Distinctio 23

Præterea quæri solet, etc.

QUANQUAM Deus hominem casurum præsciret, tentari tamen eum permisit, ad dignitatem hominis ostendendam, qua potior est ille qui tentari quidem potest et non consentire, quam nec consentire nec tentari posse. Quem et licet malum futurum sciret, creavit tamen ob bonum quod inde novit eventurum. Nec eum impeccabilem facere voluit, licet melius esset, eo quod hoc sit sanctorum angelorum. Neque a consensu eum præservavit, ut sic nec infructuose esset bonus, nec malus impune. Sed nec voluntatis divinæ præter ipsam alia causa est quærenda. Dedit autem homini mox quum ipsum creavit, scientiam rerum creatarum, sui ipsius, et Creatoris, per quamdam interiorem inspirationem, infra tamen eam quæ in patria est. Qua quidem scientia quid cuique deberet, satis agnovit. Et quamvis agendorum tantam habuerit scientiam, casus tamen sui præscius non fuit, ut supra de angelo malo dictum est.

Primum hominem ornabat numerosa scientia, Non fuerit casus præscius ipse sui. [quamvis

Chapter 24 of 271