Skip to the text

Distinctio 24

Nunc diligenter investigari oportet, etc.

HABUIT protoparens ex ipsa sui creatione rectæ voluntatis auxilium, quo resistere malo potuit, licet non mereri: alioqui si hoc non habuisset, non fuisset sibi imputabile peccatum. Hinc fuit voluntas illa recta per mali carentiam. Nec sequitur, Per eam malo resistere potuit, ergo et mereri; quum hoc ipsum resistere, sit mereri. Hoc enim non in primo homine, sed in nobis tenet, qui ad malum incitamur: quod in innocentiæ statu non fuit. Fuit autem auxilium hoc, ipsum liberum arbitrium gratia adjutum, quod quidem est facultas voluntatis et rationis: quo et bruta carent, quæ sensum tantum habent et sensualitatis appetitum. Nam id quod cum brutis commune habemus, per rationem excedimus: quæ et in portionem superiorem et inferiorem dividitur, non quasi duæ sint potentiæ, sed propter distincta potentiæ unius officia, quæ sunt, intendere æternis, et disponere temporalia. Contingit autem in nobis peccatum ad instar peccati primorum parentum, ut scilicet vice serpentis habeatur sensualitas, ratio inferior vice mulieris, et superior viri. Motus ergo peccati si in sola sit sensualitate, erit venialis. Quod si ad superiorem rationem perveniat, fit mortale: et hoc est virum comedere. Si vero in inferiori sit, nec diu teneatur, sed statim repellatur, manet veniale. At si ibi diu voluntarie teneatur, erit item mortale, etiam si perficere nolit: et hoc est comedere mulierem. Advertendum quoque quod ratio inferior quandoque pro ipsa sumitur sensualitate: quod inter legendum auctores perpendi debet.

Arbitrium, summæ partem rationis amœnam, Quo mala vitaret, primus habebat homo.

Chapter 25 of 271