Distinctio 25
Jam vero ad propositum redeamus, etc.
APUD philosophos liberum arbitrium dicitur esse liberum de voluntate judicium, eo scilicet quod libere ad hoc vel aliud moveri possit, et hoc, respectu futurorum contingentium. Quod quidem aliter est in Deo, scilicet ab omni servitute peccati liberum; et in angelis beatis, scilicet per gratiam confirmatum; et in nobis, scilicet flexibile ad bonum et malum. Nam et in nobis secundum status diversos, diversa quoque invenitur libertas. In statu namque primo potuit homo peccare et non peccare; in beatitudine non poterit peccare; ante reparationem non potest non peccare mortaliter, post reparationem autem venialiter. Unde patet, per peccatum vulneratum esse liberum arbitrium quoad naturalia, et spoliatum quoad gratuita: a quibus sine gratia reparari non potest, sicut in simili patet de occiso, quia implicat. Est autem triplex libertas, scilicet: a coactione, quæ manet homini semper; et a miseria, et hanc libertatem habuit in statu primo et habebit in gloria; et a peccato, quam per gratiam assequitur in via. Carentia autem justitiæ, non libertas sed servitus est dicenda. Quamvis autem et posse in bonum et malum, utrumque sit a libero arbitrio; tamen alterum habet ex se, primum autem a gratia, sine qua in bonum non nisi multum debiliter potest. Hinc et liberum arbitrium per peccatum quodammodo corruptum est et imminutum, eo quod ante peccatum potuit sine difficultate moveri ad bonum, post autem non sic. Neque enim libertas naturæ seu a coactione sufficit ad bonum agendum, nisi gratia concurrente: nempe non est volentis nec currentis, sed Dei per gratiam miserentis.
Arbitrii fœdo pulcherrima munera lapsu Primi hominis, quodam sunt temerata modo.
Chapter 26 of 271