Distinctio 26
Hæc est gratia operans, etc.
DUPLICEM Deus gratiam libero confert arbitrio: operantem scilicet, qua voluntatem præparat ut bonum velit; et cooperantem, ne frustra sed effectualiter velit. Hinc male sentit hæreticus, putans hominem posse et velle bonum operari ex libero arbitrio sine gratia, quum dicat Apostolus: Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Neque enim ideo Deus alicujus miseretur, quia velit et currat; sed ideo vult et currit, quia Deus sui miseretur: ita ut totum Deo tribuatur, qui hominis voluntatem prævenit et præparat adjuvandam, et adjuvat præparatam ad efficaciter operandum. Sicque gratiam comitatur bona voluntas, non gratia voluntatem. At eadem gratia quæ dicta est operans et cooperans, quandoque et præveniens et subsequens nominatur. Quæ operans seu præveniens, fides cum dilectione exsistens, voluntatem bonam non quidem tempore, sed natura et causalitate præcedens, ab ipsa voluntate non aliquo merito acquiritur, sed a Deo gratis datur; habita tamen gratia, et ipsa voluntas cum eadem multa alia Dei dona præcedit. Denique et (ut ex verbis Augustini colligitur) gratiam prævenientem et operantem, qua bona in homine voluntas præparatur, bona quædam ex Dei gratia et libero arbitrio præcedunt, quædam etiam ex solo libero arbitrio, scilicet ut videamus bonas esse Dei justificationes, deinde ut eas desiderare concupiscamus, et tunc tandem, faciente gratia, earum delectet operatio.
Hoc opus humanum merita bonitate decorum est, Prævia quod vestit gratia, quodque sequens.
Chapter 27 of 271