Distinctio 27
Hic considerandum est, etc.
UNA est essentialiter gratia operans et cooperans, secundum diversos effectus aliter et aliter nominata. In quantum enim voluntatem a malo liberat, operans dicitur; in quantum autem eamdem adjuvat ad bonum ulterius faciendum, cooperans appellatur. Sunt autem hominis tria bonorum genera: magna scilicet, ut virtutes, quibus nemo male uti potest; minima, ut bona temporalia; et media, ut potentiæ animæ. Quibus ultimis duobus et bene et male homines uti possunt. In mediis autem bonis etiam liberum arbitrium continetur: cujus etiam bonus usus, virtus est, quæ in magnis bonis computatur. Quæ omnia a Deo esse constat. Proprie tamen virtus non est actus vel usus, sed bona mentis qualitas qua recte vivitur, et qua nullus male utitur: quam Deus solus in homine operatur. Quod, secundum magistros, de virtute intelligitur infusa. Quod de virtute justitiæ et fidei aperte ex Scripturis probatur: sic quod virtus non est animi motus vel affectus, sed qualitas seu habitus. Quod et de gratia censeri debet, quum ipsa quoque virtus quandoque nominatur. Quamvis autem nullum sit in homine meritum sine libero arbitrio, principalis tamen merendi causa est gratia gratum faciens, qua voluntas hominis sanatur et juvatur. Unde ex gratia et libero arbitrio bonus animi motus et meritum procedit. Unde et per gratiam virtutes mereri recte dicuntur, ex quarum actibus juste vivimus. Hinc quod supra dictum est, bonum usum liberi arbitrii virtutem esse, pro actu virtutis est accipiendum. Hinc etiam male opinati sunt, qui fidem et caritatem et similes, motus animi fore dicebant, quum sint virtutes animum ad actum moventes: juxta quod et verbum Augustini accipiendum est, quo dicit fidem esse credere quod non vides, hoc est, fides est virtus movens ad credendum id quod non vides.
Omne licet meritum capiat devota voluntas, Hoc tamen in primis gratia sola parit.
Chapter 28 of 271