Distinctio 28
Id vero inconcusse, etc.
INDUBITANTER tenendum est, liberum arbitrium sine gratia præveniente et adjuvante ad salutem non sufficere, nec meritis nostris gratiam advocari, sicut tamen hæresis asseruit Pelagiana: quæ adeo gratiæ Dei contrariatur, ut omnia ipsius mandata implere hominem sine ea posse dicat; nec gratiam dari voluit, nisi ut facilius ea impleantur, ipsum liberum arbitrium per naturam fore gratiam illam asserens, sine qua nihil boni facere valemus, Deo per legem suam nos instruente. Itaque per hæc concedebant Pelagiani dari quidem gratuito scientiam, at non sic caritatem et gratiam, sed quasi ex meritis eam acquiri. Destruunt autem et per hoc Ecclesiæ orationes. Et insuper parvulos sine originalis peccati vinculo nasci contendebant. Auctoritates vero Augustini quibus erronei innitebantur, ad sanum intellectum acceptæ, nihil pro eis faciunt, ut in textu. Igitur liberum (ut Hieronymus inquit) sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio, et tam illos errare qui cum Manichæo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare. Quo simul et error Pelagii eliditur.
Nemo implere potest leges aut vincere crimen, Cujus in arbitrio gratia nulla sedet.
Chapter 29 of 271