Skip to the text

Distinctio 29

Post hæc considerandum est, etc.

INDIGUIT homo primus gratia operante, non quidem ut ea a malo seu peccato (quod non habuit) liberaretur, sed ut ad bonum voluntas ejus præpararetur. Habuit autem (opinione contraria non obstante) virtutes, ut justitiam, et similes: quas tamen actualiter peccando amisit. Hinc et in peccati pœnam a voluptatis horto exclusus fuit, similiter ab esu ligni vitæ prohibitus. De quo non quidem post peccatum, sed ante comedens, vivere in æternum poterat. Unde quod in Genesi legitur, Videte ne sumat de ligno vitæ, etc., accipiendum est, scilicet, quo indignus nunc est: de quo dum ante peccatum comedisset, immortalis manere poterat. Et in hunc etiam modum posita est custodia, ne ad paradisum homo rediret. Quanquam autem de ipso ligno vitæ ante peccatum manducasse probabiliter putari potest, non tamen statim immortalitatem permansivam assecutus est: quia ad hanc consequendam requirebatur sæpe iterata ejusdem ligni comestio.

Exturbatus homo felicibus exsulat hortis, Mox vetitum cupido dum capit ore cibum.

Chapter 30 of 271