Skip to the text

Distinctio 30

In superioribus insinuatum est, etc.

ID peccatum, quod (juxta Apostolum) per primum hominem in mundum intravit, non actuale, ut quidam volebant, sed originale debet intelligi. Quod nec solum imitationis exemplo, ut Pelagiani dicebant, ut sic sit actuale cujuslibet, sed vitio propagationis in posteros pervenit. Est itaque hoc peccatum, secundum veritatem, culpa quædam a primo parente per originem in posteros traducta. Quæ quidem non est actus hominis, sed concupiscentia quædam vitiosa habitualis, concitans in ipso desideria pravitatis. Quæ jam dicitur languor naturæ, jam lex membrorum, jam fomes peccati, jam lex carnis, concupiscentia, concupiscibilitas, vel tyrannus. Quod quidem peccatum ex inobedientia primi provenit parentis, in quo voluntarium fuit, licet posteri necessario ipsum incurrant: alii enim homines secundum corpora fuerunt in Adam per seminalem rationem, et ex eo lege propagationis descenderunt. Quod autem Magister adjicit, de alimento in humani corporis veritatem nihil transire, et id quod de ipsius veritate est, in Adam actualiter fuisse, non tenetur.

Ut generis nostri primo deducta parente Est caro, sic primæ vulnera carnis habet.

Chapter 31 of 271