Skip to the text

Distinctio 31

Nunc superest investigare, etc.

CONTRARIUM est fidei catholicæ quod quidam opinati sunt, originale peccatum trahi secundum animam, non solum secundum carnem: dicentes animam quoque esse ex traduce, quæ tamen secundum veritatem ex creatione est, ut superius patuit. Trahitur autem originale a parentibus secundum carnem, eo quod in fervore libidinis concipitur, et in corpus formatur, ex cujus contactu infusa anima et ipsa polluitur, fitque rea concupiscentiæ illius, quæ supra originale vocatur. Quod quidem dicitur manere in carne non sicut in subjecto, quum ipsa culpæ subjectum esse non possit, sed sicut in causa ipsum virtualiter continente. Est itaque ipsum originale quidam carnis defectus et fœditas, quæ ipsius vitium et corruptio recte dici potest: quam et in carne ante animæ infusionem esse, hinc patet, quod ipsa infusa illico commaculatur. Nec mirum, filios originale contrahere a parentibus baptizatis, quorum jam originale dimissum est, quum et ab homine circumciso filius habens præputium nascatur, et ex grano purgato arista. Vocatur autem originale hoc peccatum, eo quod ab origine sua proles ipsum contrahit, faciente hoc carnis seminali commixtione libidinosa.

Est caro, quæ miseræ conspurcat origine prolem. Nempe animam soboli non dat origo sequax.

Chapter 32 of 271