Distinctio 32
Quoniam supra dictum est originale, etc.
REMITTITUR in Baptismo originale quantum ad culpam, quamvis concupiscentia etiam post Baptismum remaneat, quæ tamen per ipsum minuitur et debilitatur: sicut in actuali peccato reatus manet, actu transeunte, ut in homicidio vel consimili. An vero etiam ipsa caro a fœditate quam in conceptione contraxit, Baptismo liberetur, quidam contraria sentiunt: ubi et Magister declinat ad partem affirmativam. Doctores vero alii oppositum tenent. Dictæ autem concupiscentiæ Deum causam esse, in quantum pœna est, non dubium; licet in quantum culpa est, a diabolo sit et a primo peccante. Imputatur insuper animæ originale, non quia in sui infusione carni maculatæ condelectetur (etenim sic actuale peccatum esset), sed ob id, quod primi hominis anima peccatrix carnem infecit, a qua ulterius anima prolis inficitur. Est autem peccatum originale necessarium, pro eo quod vitari non potest; at voluntarium est, ideo quod ex primi hominis voluntate processit, unde et alii ipsum contrahunt. Quo non obstante, Deus animam carni conjungit secundum suæ beneplacitum voluntatis, ut sic salvetur propagationis humanæ institutio. Ex quibus et patet, animas dum corporibus infunduntur, non omnino tales manere, quales a Deo creantur, quum ex mundis fiant inquinatæ. Quæ nec æquales a Deo creantur, sed aliæ aliis in naturalibus quoque potiores.
Sit purgata sacro quamvis Baptismate culpa, Non tamen insano fomite membra carent.
Chapter 33 of 271