Skip to the text

Distinctio 33

Prædictis adjiciendum videtur, etc.

A CTUALIA parentum suorum vel etiam priorum, parvuli ab origine non contrahunt: alioqui non esset mitissima pœna eorum qui sine Baptismo in originali decedunt, ut tamen Augustinus asserit. Quamvis autem idem in quibusdam dicere videatur, eos etiam actualia parentum contrahere, hoc non assertive, sed magis inquisitive dicit. Quod etiam in Psalmo dicitur, In iniquitatibus conceptus sum, non est in contrarium. Ibi enim plurale pro singulari juxta morem Scripturæ ponitur. Quanquam etiam priorum parentum peccatum maximum intulit nocumentum, non taten fuit omnium gravissimum, ut patet de peccato in Spiritum Sanctum, quod nec in futuro remissibile dicitur. Denique quod totam naturam corrupit, non ratione gravitatis suæ provenit, sed quia in Adam tota tunc consistebat humana natura. Quod etiam majora damna intulisse dicitur, non quoad pœnam æternam, sed quoad defectus ex eo sequentes, accipi debet. Porro in filiis parentum peccata non puniuntur, nisi in quibus eorumdem filii imitantur nequitiam. Et sic intelligi oportet scripturas quæ dicunt in filiis parentum peccata visitari. Nam et alia scriptura dicit: Filius non portabit iniquitatem patris.

Multa licet nostros damnent errata parentes, Sola tamen pueris tristis origo nocet.

Chapter 34 of 271