Distinctio 34
Post prædicta de peccato actuali, etc.
O RIGO et causa prima primi peccati, res bona fuit, quum ante id, malum nullum exstiterit; et hoc in primo angelo peccante initium cepit. Sequentium tamen peccatorum causa fuit prima voluntas mala. Ac per hoc causa peccati prima, bona est, non autem secundaria et proxima. Omne quoque malum sive pœnæ sive culpæ, in bono esse oportet, nec subjectum mali esse potest nisi bonum, quum malum non sit nisi boni corruptio seu privatio: at ubi bonum non est, ibi nec ejus privatio; ac per hoc nec malum esse potest, sicut nec morbi aut vulnera sunt nisi in corporibus. Hinc quum homo malus dicitur, perinde est ac si dicatur bonum malum. Nec habet ibi locum dialecticorum regula de contrariis, quæ in eodem non simul exsistunt, quamvis in aliis contrariis tenere comperiatur. Neque etiam contra est quod Propheta imprecatur: Væ dicentibus bonum esse malum. Hoc enim intelligitur de eo qui causam qua bonus malus efficitur, ut fornicationem, bonam diceret; non autem, qui dicat hominem natura bonum, ex vitio malum esse.
Hæc mala quæ primum nimis infecere parentem, Non nisi principio desiliere bono.
Chapter 35 of 271